LXXXVIII.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore

Prurit et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruom qui non sinit esse maritum?

Ecqui scis quantum suscipiat sceleris?

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5

Nec genitor lympharum abluit Oceanus:

Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

Non si demisso se ipse voret capite.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 278 / 372 题