Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
Haec illi fatuo maxima laetitiast.
Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
Non solum meminit, sed quae multo acrior est res 5
Iratast. Hoc est, uritur et coquitur.