LXXVII.

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico

(Frustra? immo magno cum pretio atque malo),

Sicine subrepsti mei, atque intestina perurens

Ei misero eripuisti omnia nostra bona?

Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum 5

Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

Savia conminxit spurca saliva tua.

Verum id non inpune feres: nam te omnia saecla

Noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 242 / 372 题