LXVI.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,

Qui stellarum ortus comperit atque obitus,

Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,

Vt cedant certis sidera temporibus,

Vt Triviam furtim sub Latmia saxa relegans 5

Dulcis amor gyro devocet aerio,

Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit

E Beroniceo vertice caesariem

Fulgentem clare, quam cunctis illa deorum

Levia protendens brachia pollicitast, 10

Qua rex tempestate novo auctus hymenaeo

Vastatum finis iverat Assyrios,

Dulcia nocturnae portans vestigia rixae,

Quam de virgineis gesserat exuviis.

Estne novis nuptis odio venus? anne parentum 15

Frustrantur falsis gaudia lacrimulis,

Vbertim thalami quas intra lumina fundunt?

Non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.

Id mea me multis docuit regina querellis

Invisente novo praelia torva viro. 20

An tu non orbum luxti deserta cubile,

Sed fratris cari flebile discidium?

Quam penitus maestas excedit cura medullas!

Vt tibi tum toto pectore sollicitae

Sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe 25

Cognoram a parva virgine magnanimam.

Anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's

Coniugium, quo non fortius ausit alis?

Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's!

Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! 30

Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes

Non longe a caro corpore abesse volunt?

Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

Non sine taurino sanguine pollicita's

Sei reditum tetullisset. is haut in tempore longo 35

Captam Asiam Aegypti finibus addiderat.

Quis ego pro factis caelesti reddita coetu

Pristina vota novo munere dissoluo.

Invita, o regina, tuo de vertice cessi,

Invita: adiuro teque tuomque caput, 40

Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:

Sed qui se ferro postulet esse parem?

Ille quoque eversus mons est, quem maximum in orbi

Progenies Thiae clara supervehitur,

Cum Medi peperere novom mare, cumque inventus 45

Per medium classi barbara navit Athon.

Quid facient crines, cum ferro talia cedant?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,

Et qui principio sub terra quaerere venas

Institit ac ferri frangere duritiem! 50

Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores

Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

Vnigena inpellens nictantibus aera pennis

Obtulit Arsinoes Locridos ales equos,

Isque per aetherias me tollens avolat umbras 55

Et Veneris casto collocat in gremio.

Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Graia Canopieis incola litoribus.

+ Hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli

Ex Ariadneis aurea temporibus 60

Fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus

Devotae flavi verticis exuviae,

Vvidulam a fletu cedentem ad templa deum me

Sidus in antiquis diva novom posuit:

Virginis et saevi contingens namque Leonis 65

Lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

Qui vix sero alto mergitur Oceano.

Sed quamquam me nocte premunt vestigia divom,

Lux autem canae Tethyi restituit, 70

(Pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,

Namque ego non ullo vera timore tegam,

Nec si me infestis discerpent sidera dictis,

Condita quin verei pectoris evoluam):

Non his tam laetor rebus, quam me afore semper, 75

Afore me a dominae vertice discrucior,

Quicum ego, dum virgo curis fuit omnibus expers,

Vnguenti Suriei milia multa bibi.

Nunc vos, optato quom iunxit lumine taeda,

Non prius unanimis corpora coniugibus 80

Tradite nudantes reiecta veste papillas,

Quam iocunda mihi munera libet onyx,

Voster onyx, casto petitis quae iura cubili.

Sed quae se inpuro dedit adulterio,

Illius a mala dona levis bibat irrita pulvis: 85

Namque ego ab indignis praemia nulla peto.

Sed magis, o nuptae, semper concordia vostras

Semper amor sedes incolat adsiduos.

Tu vero, regina, tuens cum sidera divam

Placabis festis luminibus Venerem, 90

Vnguinis expertem non siris esse tuam me,

Sed potius largis adfice muneribus.

Sidera corruerent utinam! coma regia fiam:

Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 216 / 372 题