LXV.

Esti me adsiduo confectum cura dolore

Sevocat a doctis, Ortale, virginibus,

Nec potisest dulces Musarum expromere fetus

Mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis:

Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5

Pallidulum manans adluit unda pedem,

Troia Rhoeteo quem subter littore tellus

Ereptum nostris obterit ex oculis.

* * * *

Adloquar, audiero numquam tua _facta_ loquentem,

Numquam ego te, vita frater amabilior, 10

Aspiciam posthac. at certe semper amabo,

Semper maesta tua carmina morte canam,

Qualia sub densis ramorum concinit umbris

Daulias absumpti fata gemens Itylei)--

Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15

Haec expressa tibi carmina Battiadae,

Ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis

Effluxisse meo forte putes animo,

Vt missum sponsi furtivo munere malum

Procurrit casto virginis e gremio, 20

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,

Dum adventu matris prosilit, excutitur:

Atque illud prono praeceps agitur decursu,

Huic manat tristi conscius ore rubor.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 213 / 372 题