LI.

Ille mi par esse deo videtur,

Ille, si fas est, superare divos,

Qui sedens adversus identidem te

Spectat et audit

Dulce ridentem, misero quod omnis 5

Eripit sensus mihi: nam simul te,

Lesbia, aspexi, nihil est super mi

* * * *

Lingua sed torpet, tenuis sub artus

Flamma demanat, sonitu suopte 10

Tintinant aures geminae, teguntur

Lumina nocte.

LIb.

Otium, Catulle, tibi molestumst:

Otio exultas nimiumque gestis. 15

Otium et reges prius et beatas

Perdidit urbes.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 169 / 372 题