XXXXII.

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

Omnes undique, quotquot estis omnes.

Iocum me putat esse moecha turpis

Et negat mihi nostra reddituram

Pugillaria, si pati potestis. 5

Persequamur eam, et reflagitemus.

Quae sit, quaeritis. illa, quam videtis

Turpe incedere, mimice ac moleste

Ridentem catuli ore Gallicani.

Circumsistite eam, et reflagitate, 10

'Moecha putida, redde codicillos,

Redde, putida moecha, codicillos.'

Non assis facis? o lutum, lupanar,

Aut si perditius potest quid esse.

Sed non est tamen hoc satis putandum. 15

Quod si non aliud potest, ruborem

Ferreo canis exprimamus ore.

Conclamate iterum altiore voce

'Moecha putida, redde codicillos,

Redde, putida moecha, codicillos.' 20

Sed nil proficimus, nihil movetur.

Mutandast ratio modusque vobis,

Siquid proficere amplius potestis,

'Pudica et proba, redde codicillos.'

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 142 / 372 题