XXXVII.

Salax taberna vosque contubernales,

A pileatis nona fratribus pila,

Solis putatis esse mentulas vobis,

Solis licere, quidquid est puellarum,

Confutuere et putare ceteros hircos? 5

An, continenter quod sedetis insulsi

Centum an ducenti, non putatis ausurum

Me una ducentos inrumare sessores?

Atqui putate: namque totius vobis

Frontem tabernae scorpionibus scribam. 10

Puella nam mi, quae meo sinu fugit,

Amata tantum quantum amabitur nulla,

Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

Consedit istic. hanc boni beatique

Omnes amatis, et quidem, quod indignumst, 15

Omnes pusilli et semitarii moechi;

Tu praeter omnes une de capillatis,

Cuniculosae Celtiberiae fili

Egnati, opaca quem bonum facit barba

Et dens Hibera defricatus urina. 20

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 127 / 372 题