XXVIIII.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,

Nisi inpudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia

Habebat ante et ultima Britannia?

Cinaede Romule, haec videbis et feres? 5

_Es inpudicus et vorax et aleo._ 5b

Et ille nunc superbus et superfluens

Perambulabit omnium cubilia

Vt albulus columbus aut Adoneus?

Cinaede Romule, haec videbis et feres?

Es inpudicus et vorax et aleo. 10

Eone nomine, imperator unice,

Fuisti in ultima occidentis insula,

Vt ista vostra defututa Mentula

Ducenties comesset aut trecenties?

Quid est alid sinistra liberalitas? 15

Parum expatravit an parum eluatus est?

Paterna prima lancinata sunt bona:

Secunda praeda Pontica: inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

Timentne Galliae hunc, timent Britanniae? 20

Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,

Nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine urbis, o potissimei

Socer generque, perdidistis omnia?

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 103 / 372 题