XXIII.

Furei, quoi neque servos est neque arca

Nec cimex neque araneus neque ignis,

Verumst et pater et noverca, quorum

Dentes vel silicem comesse possunt,

Est pulchre tibi cum tuo parente 5

Et cum coniuge lignea parentis.

Nec mirum: bene nam valetis omnes,

Pulchre concoquitis, nihil timetis,

Non incendia, non graves ruinas,

Non furta inpia, non dolos veneni, 10

Non casus alios periculorum.

Atqui corpora sicciora cornu

Aut siquid magis aridumst habetis

Sole et frigore et essuritione.

Quare non tibi sit bene ac beate? 15

A te sudor abest, abest saliva,

Mucusque et mala pituita nasi.

Hanc ad munditiem adde mundiorem,

Quod culus tibi purior salillost,

Nec toto decies cacas in anno, 20

Atque id durius est faba et lapillis;

Quod tu si manibus teras fricesque,

Non umquam digitum inquinare possis.

Haec tu commoda tam beata, Furi,

Noli spernere nec putare parvi, 25

Et sestertia quae soles precari

Centum desine: nam sat es beatus.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 85 / 372 题