XXI.

Aureli, pater essuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt

Aut sunt aut aliis erunt in annis,

Pedicare cupis meos amores.

Nec clam: nam simul es, iocaris una, 5

Haeres ad latus omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi instruentem

Tangem te prior inrumatione.

Atque id si faceres satur, tacerem:

Nunc ipsum id doleo, quod essurire, 10

A me me, puer et sitire discet.

Quare desine, dum licet pudico,

Ne finem facias, sed inrumatus.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 79 / 372 题