XII.

Marrucine Asini, manu sinistra

Non belle uteris in ioco atque vino:

Tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

Quamvis sordida res et invenustast. 5

Non credis mihi? crede Polioni

Fratri, qui tua furta vel talento

Mutari velit: est enim leporum

Disertus puer ac facetiarum.

Quare aut hendecasyllabos trecentos 10

Expecta aut mihi linteum remitte,

Quod me non movet aestimatione,

Verumst mnemosynum mei sodalis.

Nam sudaria Saetaba ex Hibereis

Miserunt mihi muneri Fabullus 15

Et Veranius: haec amem necessest

Vt Veraniolum meum et Fabullum.

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 52 / 372 题