X.

Varus me meus ad suos amores

Visum duxerat e foro otiosum,

Scortillum, ut mihi tum repente visumst,

Non sane inlepidum neque invenustum.

Huc ut venimus, incidere nobis 5

Sermones varii, in quibus, quid esset

Iam Bithynia, quo modo se haberet,

Ecquonam mihi profuisset aere.

Respondi id quod erat, nihil neque ipsis

Nec praetoribus esse nec cohorti, 10

Cur quisquam caput unctius referret,

Praesertim quibus esset inrumator

Praetor, non faciens pili cohortem.

'At certe tamen, inquiunt, quod illic

Natum dicitur esse, conparasti 15

Ad lecticam homines.' ego, ut puellae

Vnum me facerem beatiorem,

'Non' inquam 'mihi tam fuit maligne,

Vt, provincia quod mala incidisset,

Non possem octo homines parare rectos.' 20

At mi nullus erat nec hic neque illic,

Fractum qui veteris pedem grabati

In collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

'Quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum 25

Istos. commode enim volo ad Sarapim

Deferri.' 'minime' inquii puellae;

* * * *

'Istud quod modo dixeram me habere,

Fugit me ratio: meus sodalis

Cinnast Gaius, is sibi paravit. 30

Verum, utrum illius an mei, quid ad me?

Vtor tam bene quam mihi pararim.

Sed tu insulsa male ac molesta vivis,

Per quam non licet esse negligentem.'

The Carmina of Caius Valerius Catullus · 第 46 / 372 题