THE SHIP OF FOOLS.

[Illustration]

_Venerandissimo in Christo Patri ac Domino: domino Thome Cornisshe

Tenenensis pontifici ac diocesis Badonensis Suffraganio vigilantissimo, sue

paternitatis Capellanus humilimus Alexander Barclay suiipsius

recommendacionem cum omni summissione, et reuerentia._

_Tametsi crebris negocijs: varioque impedimentorum genere fatigatus paulo

diutiùs quàm volueram a studio reuulsus eram. Attamen obseruandissime

presul: Stultiferam classem (vt sum tue paternati pollicitus) iam tandem

absolui et impressam ad te destinaui. Neque tamen certum laborem pro

incerto premio (humano. s.) meis impossuissem humeris: nisi Seruianum illud

dictum (longe anteaqam inceperam) admonuisset. Satius esse non incipere

quàm inceptum minus perfectum relinquere. Completo tamen opere: nec

quemquam magis dignum quàm tua sit paternitas existimaui cui id dedicarem:

tum quia saluberrima tua prudentia, morum grauitas, vite sanctitas

doctrineque assiduitas: errantes fatuos mumdanis ab illecebris ad virtutis

tramites: difficiles licet: possint reducere: tum vero: quia sacros ad

ordines per te sublimatus et promotus, multisque aliis tuis beneficiis

ditatus non potui tibi meum obsequium non coartare. Opus igitur tue

paternitati dedicaui: meorum primicias laborum qui in lucem eruperunt Atque

vt tua consuluerit paternatis: autoris carmina cum meis vulgaribus

rithmicis vná alternatim coniunixi: et quantum a vero carminum sensu

errauerim, tue autoritatis iudicium erit. Fateor equidem multo plura

adiecisse quam ademisse: partim ad vicia que hac nostra in regione

abundantius pullulant mordacius carpenda: partimque ob Rithmi

difficultatem. Adieci etiam quasdam Biblie aliorumque autorum concordancias

in margine notatas quo singula magis lectoribus illucescant: Simul ad

inuidorum caninos latratus pacandos: et rabida ora obstruenda: qui vbi quid

facinorum: quo ipsi scatent: reprehensum audierint. continuo patulo gutture

liuida euomunt dicta, scripta dilacerant. digna scombris ac thus carmina

recensent: sed hi si pergant maledicere: vt stultiuagi comites classem

insiliant. At tu venerande Presul Discipuli tui exiguum munusculum: hilari

fronte accipito, Classemque nostram (si quid vagum, si quid erronium: si

quid denique superfluum emineat: optimam in partem interpretando: ab

inuidorum faucibus: tue autoritatis clipeo tucaris. Vale. Ex Impressoria

officina Richardi Pynson. iij. Idus Decembris._

¶ THIS PRESENT BOKE NAMED THE SHYP OF FOLYS OF THE WORLDE WAS TRANSLATED IN

THE COLLEGE OF SAYNT MARY OTERY IN THE COUNTE OF DEUONSHYRE: OUT OF LATEN,

FRENCH, AND DOCHE INTO ENGLYSSHE TONGE BY ALEXANDER BARCLAY PRESTE: AND AT

THAT TYME CHAPLEN IN THE SAYDE COLLEGE. TRANSLATED THE YERE OF OUR LORDE

GOD. M.CCCCC.VIII. IMPRENTYD IN THE CYTE OF LONDON IN FLETESTRE AT THE

SIGNE OF SAYNT GEORGE. BY RYCHARDE PYNSON TO HYS COSTE AND CHARGE: ENDED

THE YERE OF OUR SAUIOUR. M. D. IX. THE. XIIII. DAY OF DECEMBER.

The Ship of Fools, Volume 1 · 第 56 / 115 题