II.

_Ipsi vero pro majoribus causis sicut sunt homicidia, raptus, incendia,

deprædationes, membrorum amputationes, furta, latrocinia, alienarum

rerum invasiones, & undecunque à vicino suo aut criminaliter aut

civiliter fuerit accusatus & ad placitum venire jussus, ad Comitis sui

mallum omnimodis venire non recusent. Ceteras vero minores causas MORE

suo, sicut hactenus fecisse noscuntur, inter se mutuo definire non

prohibeantur._

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 165 / 290 题