De Justitiæ publicæ fidejussoribus.
_Omnis homo qui voluerit se teneri pro libero, sit in plegio ut plegius
eum habeat ad justitiam si quod offenderit: Et si quisquam evaserit,
talium videant plegii ut solvant quod calumniatum est, & purgent se quia
in evaso nullam fraudem noverint. Requiratur Hundredus & Comitatus
(sicut Antecessores statuerunt) & qui justè venire debent & noluerunt,
summoneantur semel; & si secundò non veniunt, accipiatur unus bos, & si
tertio, alius bos; & si quarto, reddatur de rebus hujus hominis quod
calumniatum est quod dicitur Ceapgyld & insuper Regis forisfactura._