LXII.

De Purgatione Forensi in judiciis publicis.

_Decretum est etiam ut[A] Francigena appellaverit Anglum de perjurio aut

murdro, furto, homicidio, Ran quod dicunt apertam rapinam, quæ negari

non potest, Anglus se defendat per quod melius noverit, aut judicio

ferri aut duello. Si autem Anglus infirmus fuerit, inveniat alium qui

pro eo faciat. Si quis eorum victus fuerit emendet Regi xl. solid., si

autem Anglus Francigenam appellaverit & probare voluerit judicio aut

duello, volo tunc Francigenam purgare se Sacramento[B] non fracto._

[Marge A: Al. _si Fr._]

[Marge B: _Al. non ferro

apud hovendum._]

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 143 / 290 题