LIII.

De Normanni, seu Francigenæ cæde.

_Volumus autem & firmiter præcipimus ut omnes homines, quos nobiscum

adduximus aut post nos venerint, sint sub protectione & in pace nostra

per universum Regnum prædictum; & si quis de illis occisus fuerit,

Dominus ejus habeat intra v. dies homicidam ejus si poterit; sin autem,

incipiat persolvere nobis xlvj marcas argenti quamdiu substantia Domini

illius perduraverit ubi verò Dominus defecerit, totus Hundredus in quo

occisio facta est communiter solvat quod remanet._

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 134 / 290 题