1 Ac sibi-exuit pannos ingeniosus Ulysses;
insiliitque in magnum limen, habens arcum et pharetram,
sagittis plenam; celeres autem effudit sagittas
ibidem ante pedes; inter procos vero dixit:
5 Hoc quidem demum certamen difficile perfectum est;
nunc denuo scopum alium, quem nondum quisquam feriit vir,
videbo, an consequar, præbeatque mihi gloriam Apollo.
Dixit, et in Antinoum dirigebat amaram sagittam.
Nempe is pulcrum poculum sublatum ibat
10 aureum, utrinque-ansatum; et jam in manibus tractabat,
ut biberet de-vino: cædes vero ei non in animo
curæ-erat: quis putaret inter viros convivas
solum inter plures, etiamsi valde fortis esset,
sibi structurum mortem malam et fatum nigrum?
15 Hunc vero Ulysses ad guttur assecutus feriit sagitta;
prorsusque teneram per cervicem ivit cuspis.
Inclinatus-est autem _is_ in-alteram-partem, poculumque ei
excidit manu,
icto: statim vero fistula per nares crassa venit
sanguinis humani; cito autem a se mensam
20 pepulit pede percussam; effudit vero cibos humi;
panisque carnesque assatæ fœdabantur. Ipsi autem tumultuati-sunt
proci per domos, ut viderunt virum cadentem:
e sedibusque surrexerunt, turbati per domum,
undique circumspectantes bene-structos ad parietes:
25 nusquam vero scutum erat, nec valida hasta, ad-capiendum.
Objurgabant autem Ulyssem iratis verbis:
Hospes, male in-viros sagittas-mittis: non-amplius certamina
alia aggredieris: nunc tibi certum _est_ grave exitium.
Etenim jam nunc virum interfecisti, qui longe optimus
30 juvenum in Ithaca: ideo te hic vultures edent.
Conjectabat unusquisque vir, quia putabant non volentem
virum interfecisse: hoc autem stulti non adverterunt,
quod jam ipsis etiam omnibus mortis fines impenderent.
Eos autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:
35 O canes, non me-amplius putabatis reducem domum venturum
populo a Trojanorum, quod mihi consumebatis domum,
cum-famulis vero mulieribus concumbebatis violenter,
ipsiusque _mei_ viventis ambiebatis uxorem,
nec deos veriti, qui cœlum latum tenent,
40 neque ullam hominum indignationem in-posterum futuram
_credentes:_
nunc vobis etiam omnibus mortis fines impendent.
Sic dixit: illos vero omnes pallidus timor cepit:
[circumspectavit autem unusquisque, qua effugeret grave exitium;
Eurymachus vero ipsum solus respondens allocutus-est:
45 Si quidem jam Ulysses Ithacensis venisti,
hæc quidem juste dixisti _de iis_ quanta faciebant Achivi,
multa quidem in ædibus injusta, multa autem in agro.
Sed hic quidem jam jacet, qui causa erat omnium,
Antinous: hic enim immisit hæc opera
50 nequaquam nuptiarum tantopere indigens, nec cupiens,
sed alia cogitans, quæ ei non perfecit Saturnius:
ut Ithacæ in populo bene-cultæ regnaret
ipse, at tuum filium interficeret insidiatus.
Nunc autem ille quidem jure interfectus-est: tu vero parce
civibus
55 tuis: at nos postea, ubi-placaverimus _te,_ per populum,
quæcunque tibi epota et comesta-sunt in ædibus,
pretium separatim ducentes viginti-boum unusquisque,
æsque aurumque rependemus; donec tuum cor
exhilaratum-sit: prius autem nequaquam indignum _te_ irasci.
60 Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Eurymache, nec si quidem mihi paterna omnia dederitis,
quæcunque nunc vobis sunt et sicunde alia adderetis,
ne sic quidem adhuc manus meas abstinerem a-cæde,
antequam omnem proci injuriam luerint.[TR1]
65 Nunc vobis _optio_ adest, vel contra pugnare,
vel fugere, qui mortem et fatum evitaverit:
sed haud ullum evitaturum puto grave exitium.
Sic dixit: eorum vero ibidem soluta-sunt genua et carum cor.
Ipsos autem Eurymachus alloquebatur secundo rursus:
70 O amici, non enim abstinebit _a nobis_ vir hic manus indomitas;
sed postquam cepit arcum bene-politum et pharetram,
limine a polito sagittabit, donec omnes
nos interfecerit; verum meminerimus pugnæ.
Ensesque stringite, et obtendite mensas
75 sagittis letiferis: in ipsum vero omnes ingruamus
conferti, si eum a-limine depellamus ac foribus,
eamusque per urbem, clamorque citissime fiat;
tunc cito hic vir nunc ultimo sagittaverit.
Sic igitur locutus, strinxit ensem acutum,
80 æreum, utrinque acutum; insiliitque in ipsum
terribiliter vociferans: eodem-tempore autem divinus Ulysses
sagitta emissa _ei_ percussit pectus ad mammam,
et ei hepati infixit velox telum; e manu vero
ensem dimisit _is_ humi: vertiginosus autem circa mensam
85 decidit contortus; ac cibos effudit humi,
et poculum duplex: ipse autem terram verberabat fronte,
animo dolens; pedibusque sellam ambobus
calcitrans concussit: ob oculos vero fusa-est caligo.
Amphinomus autem in-Ulyssem irruit gloriosum
90 ex-advero insurgens; strinxitque ensem acutum,
si qua _is_ sibi cederet a-foribus. Sed jam ipsum prævertit
Telemachus a-tergo percutiens ærata hasta,
humeros inter, perque pectora _eam_ transegit:
fragoremque-edidit _is_ lapsus, terramque feriit tota fronte.
95 Telemachus autem abripuit-se, relicta longa hasta
illic in Amphinomo; pertimescebat enim, ne-quis Achivorum
_se_ hastam retrahentem longam, vel feriret,
ense insurgens, vel prono _adversum_ percutiens.
Ivit autem currens, valdeque cito dilectum ad-patrem pervenit;
100 prope vero stans verbis alatis _eum_ allocutus-est:
O pater, jam tibi scutum afferam et duas hastas,
et galeam totam-æream, temporibus aptam,
ipseque me-induam profectus: dabo autem subulco
et bubulco alia _arma:_ nam armatum-esse melius _est._
105 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
affer currens, dum mihi ad-propugnandum adsunt sagittæ,
ne me amoveant foribus, solus quum-sim.
Sic dixit: Telemachus autem dilecto obedivit patri.
Profectusque-est ire in-thalamum ubi ei inclyta arma jacebant.
110 Inde quatuor quidem scuta desumsit, hastasque octo,
et quatuor galeas æratas setis-equinis-densas:
ivitque ferens; valde autem cito carum ad-patrem pervenit.
Ipse vero omnium-primum circa corpus sibi-induit æs;
sic autem pariter famuli sibi-induerunt arma pulcra;
115 steteruntque circum Ulyssem prudentem, versutum.
At ille, quamdiu quidem ipsi ad-propugnandum aderant sagittæ,
tamdiu procorum unum utique semper sua in domo
percutiebat collimans: illi vero conferti cadebant.
Ac postquam defecerunt sagittæ regem jaculantem,
120 arcum quidem ad postem bene-fundatæ domus
inclinavit ut-staret, ad parietes collucentes:
ipse vero circum humeros scutum posuit quadruplex:
capitique forti galeam fabrefactam imposuit
setis-equinis-comantem: terribiliter autem crista desuper
nutabat;
125 sumsit autem validas hastas duas munitas ære.
Posticum vero quoddam erat bene-structo in pariete;
extremum autem ad limen bene-fundatæ domus
erat via in angiportum, tabulæ vero _illam_ continebant bene
aptatæ.
Hanc vero Ulysses custodire jussit divinum subulcum,
130 stantem prope ipsam: unus vero solus erat aditus.
Illis autem Agelaus dixit, verbumomnibus promulgans:
O amici, nonne jam aliquis ad posticum ascendat,
et dicat populis, clamorque citissime fiat?
tum cito hic vir nunc ultimo sagittaverit.
135 Hunc autem rursus allocutus-est Melanthius, custos caprarum:
nullo-modo licet, Agelae Jovis-alumne: prope enim valde
aulæ pulcræ fores, et difficile os angiporti;
et unus omnes arceret vir, qui-quidem strenuus esset.
Sed agite, vobis arma afferam ad-armandum,
140 e thalamo: intus enim, puto, neque usquam alibi
arma deposuerunt Ulysses et splendidus filius.
Sic locutus ascendit Melanthius, custos caprarum,
in thalamum Ulyssis, per forulas domus.
Inde duodecim quidem scuta desumsit, totidemque hastas,
145 et totidem galeas æratas setis-equinis-densas:
profectusque-est ire, valdeque cito ferens procis dedit.
Et tunc Ulyssis soluta-sunt genua et carum cor,
ut circumponentes-sibi vidit arma, manibusque hastas
longas vibrantes; magnum autem ipsis apparebat opus.
150 Statim vero Telemachum verbis alatis allocutus-est:
Telemache, certe omnino jam aliqua in ædibus mulierum
in-nos concitat bellum malum, vel Melantheus.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
o pater, ipse ego peccavi (nec quisquam alius
155 in-culpa-est), qui thalami januam firmiter aptam
reliqui acclinatam: horum vero speculator erat melior.
Sed ito, divine Eumæe; januam claude thalami,
et observa, si qua sit mulierum, quæ hæc faciat,
an filius Dolii, Melantheus, quem quidem puto.
160 Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Ivit autem iterum ad-thalamum Melantheus, custos caprarum,
allaturus arma pulcra: animadvertit vero divinus subulcus,
statimque Ulyssem alloquebatur, prope stantem:[TR2]
Generose Laertiade, sollers Ulysse,
165 ille vero rursus perniciosus vir, quem putamus ipsi,
proficiscitur in thalamum; tu tamen mihi explicite dic,
utrum ipsum interficiam, si quidem superior fuero;
an tibi huc ducam, ut injurias luat
multas, quotquot hic molitus-est tua in domo.
170 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
ego quidem et Telemachus procos illustres
continebimus intra ædes, quantumvis incitatos.
Vos vero retortis pedibus et manibus desuper
in thalamum conjicite; fores autem astringite post _vos:_
175 catenam vero plexam ex ipso ubi-nexueritis,
columnam in altam trahite, et admovete trabibus;
ut diu vivus manens, graves dolores patiatur.
Sic dixit: illi vero ei omnino quidem auscultarunt et
paruerunt:
iveruntque in thalamum; latuere vero ipsum, intus qui-erat.
180 Nempe is quidem thalami in recessu arma quærebat:
hi vero steterunt utrinque ad postes manentes.
Quando super limen ibat Melanthius, custos caprarum,
altera quidem manu ferens pulcram galeam,
altera vero scutum latum, antiquum, fœdatum situ,
185 Laertæ herois, quos juvenis _is_ gestabat;
tunc vero jamdudum jacuerat; suturæ autem dissolutæ-erant
lororum:
illi inde adorti prehenderunt traxeruntque ipsum intro
per-capillos; in pavimento vero humi dejecere dolentem corde,
pedes autem manusque colligarunt acerbo vinculo,
190 bene admodum retortos penitus, sicut jusserat
filius Laertæ, audens divinus Ulysses;
catenam vero plexam ex ipso ubi-nexuerant,
columnam in altam traxerunt, admoveruntque trabibus.
Eum autem aspere-deridens allocutus-es, Eumæe subulce:[TR3]
195 Nunc quidem demum prorsus, Melanthi, nocte vigilabis,
lecto in molli decumbens, uti te decet;
nec te-sane mane-genita _Aurora_ ab Oceani fluentis
latebit adveniens in-aureo-solio, quando adducis
capras procis in domo, ad-convivium apparandum.
200 Sic is quidem illic relictus-est, tensus exitioso in vinculo:
illi autem arma induti, janua occlusa splendida,
iverunt ad Ulyssem prudentem, versutum.
Ibi robur spirantes constiterunt; qui quidem super limen,
quatuor; illi autem intra ædes multique et strenui _erant._
205 His autem prope filia Jovis advenit Minerva,
Mentori assimilata tum corpore, tum etiam voce.
Hanc vero Ulysses gaudebat conspicatus et verbum dixit:
Mentor, propulsa malum, memorque-esto socii dilecti:
qui tibi bene sæpe-faciebam, eadem-ætate autem mecum es.
210 Sic dixit, suspicans populorum-concitatricem esse Minervam.
Proci vero ex-altera-parte _eam_ increpabant in ædibus:
primus hanc objurgabat Damastorides Agelaus:
Mentor, ne tibi verbis persuadeat Ulysses,
procos ut-oppugnes, auxilierisque ei ipsi:
215 sic enim nostram mentem perfectum-iri puto:
quando hos interfecerimus, patrem atque etiam filium,
in iis et tu postea interficieris, quod-talia cogitas
facere in ædibus: tuo vero ipsius capite lues.
At postquam vestras vires abstulerimus ære,
220 possessiones, quotquot tibi sunt, quæque intus, et quæ foris,
cum-iis _quæ sunt_ Ulyssis commiscebimus; nec tibi filios
vivere in ædibus sinemus, nec filias,
neque uxorem castam Ithacæ in urbe versari.
Sic dixit: Minerva vero irata-est in-corde magis;
225 objurgavitque Ulyssem iratis verbis:
Non-amplius tibi, Ulysse, robur integrum, nec ulla fortitudo,
qualis _erat_ quando de Helena candidis-ulnis, nobili-patre-nata,
per-novem-annos cum-Trojanis pugnabas assidue semper;
multos autem viros interfecisti in gravi pugna,
230 tuoque capta-est consilio Priami urbs viis-spatiosis.
Quomodo demum nunc, quum tuas ad-ædes et possessiones venisti,
contra procos molliter-cessas fortis esse?
Sed age huc, amice, juxta me sta, et vide opus,
ut scias qualis tibi inter viros inimicos _sit_
235 Mentor Alcimides ad-beneficia rependenda.
Dixit, et nondum prorsus dabat variabilem victoriam;
sed adhuc sane roburque et fortitudinem experiebatur
et Ulyssis, et filii gloriosi.
Ips aveor splendidæ super domus tectum
240 consedit _eo_ insiliens, hirundini similis aspectu.
Procos autem concitabat Damastorides Agelaus,
Eurynomusque, et Amphimedon, Demoptolemusque,
Pisanderque Polyctorides, Polybusque prudens:
hi enim procorum fortitudine erant longe optimi,
245 quotquot adhuc vivebant, et de animabus pugnabant:
ceteros autem jam domuerat arcus, et crebræ sagittæ.
Illis vero Agelaus dixit, verbum omnibus promulgans:
O amici, jam cohibebit vir hic manus indomitas:
ac jam ei Mentor quidem abiit, inanes jactationes locutus;
250 hi autem soli relicti-sunt in primis foribus.
Ideo nunc ne simul omnes emittite hastas longas:
sed agite, sex primum jaculamini, sicubi Jupiter
dederit Ulyssem percuti, et _nos_ gloriam reportare.
De-ceteris autem non _est_ sollicitudo, postquam hic cediderit.
255 Sic dixit: illi vero inde omnes jaculati-sunt, sicut jussit,
connixi; illa autem omnia irrita reddidit Minerva.
Eorum alius quidem postem bene-fundatæ domus
percussit, alius autem januam firmiter aptatam;
alius vero parieti faxinea-hasta incidit ære-gravis.
260 Ac postquam hastas evitaverunt procorum,
his sermonem exorsus-est audens divinus Ulysses:
O amici, jam quidem ego dixerim et nobis,
procorum in turbam ut-jaculemur, qui cupiunt
nos interficere, præter priora mala.
265 Sic dixit; hi autem omnes jaculati-sunt acutas hastas,
ex-adverso collimantes: Demoptolemum quidem Ulysses,
Euryaden autem Telemachus, Elatum vero subulcus,
Pisandrum autem interfecit boum bubulcus vir:
hi quidem deinde simul mordicus prehenderunt immensum solum.
270 Proci vero recessere domus in-penetrale:
_illi_ autem irruerunt, et e cadaveribus hastas extraxere.
Rursus vero proci jaculati-sunt acutas hastas,
connixi: illa vero pleraque irrita reddidit Minerva.
Eorum alius quidem postem bene-fundatæ domus
275 percussit, alius autem januam firmiter aptatam;
alius vero parieti fraxinea-hasta incidit ære-gravis.
Amphimedon autem Telemacho percussit manum ad carpum
strictim, extremamque pellem læsit æs.
Ctesipus vero Eumæo super scutum hasta longa
280 humerum perstrinxit; ea autem supervolavit, ceciditque humi.
Illi vero ex-altera-parte circa Ulyssem prudentem, versutum,
procorum in turbam jaculati-sunt acutas hastas.
Tunc autem Eurydamantem feriit urbium-vastator Ulysses,
Amphimedontem Telemachus, Polybum vero subulcus;
285 Ctesippum autem deinde boum bubulcus vir
percussit ad pectus; et super-_eo_-glorians _ipsum_ allocutus-
est:
O Polytherside, conviciorum-amans, nunquam omnino
obsequens stultitiæ magnifice loquere, sed diis
sermonem committe: quoniam multo potentiores sunt.
290 Hoc tibi pro pede _esto_ hospitale-munus, quem quondam dedisti
deo-pari Ulyssi, per domum vaganti.
Dixit boum camurorum bubulcus: at Ulysses
vulneravit Damastoriden cominus hasta longa:
Telemachus autem Euenoriden Liocritum vulneravit
295 hasta medio ventre, penitusque æs transegit:
cecidit vero _is_ pronus, terramque feriit tota fronte.
Tunc demum Minerva mortalibus-exitiosam ægidem sustulit
alte ex fastigio: eorum autem mentes perterritæ-sunt.
Hique trepidabant per domum, boves tanquam armentales;
300 quas quidem pernix asilus adortus agitavit
tempore in verno, quando dies longi sunt.
Illi autem, sicut vultures curvis-unguibus, aduncis-rostris,
ex montibus profecti avibus insiliunt;
hæ quidem in campo retia timentes volitant,
305 illi autem eas perdunt insilientes; neque ulla resistendi-
facultas
fit, neque effugium; gaudent autem et viri _ea_ captura:
sic igitur hi procos irruentes per domum
feriebant quaqua-versum; illorum autem gemitus oriebatur fœdus,
capitibus percussis: pavimentum vero totum sanguine undabat.
310 Liodes autem Ulyssis advolans prehendit genua,
et ipsum precans verbis alatis allocutus-est:
Supplex-oro te, Ulysse; tu vero me respice et mei miserere:
nunquam enim cuiquam dico _me_ mulierum in ædibus
dixisse neque aliquid fecisse iniquum: sed et alios
315 compescebam procos, quicunque talia quidem faceret.
Sed mihi non paruerunt, a malis manus ut-abstinerent:
quare et ob-iniquitates sævum fatum consecuti-sunt.
At ego inter hos haruspex, nihil qui-patravi,
jacebo: nam non est gratia in-posterum benefactorum.
320 Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:
si quidem jam inter hos haruspicem profiteris _te_ esse,
sæpe fere debes precatus-esse in ædibus,
longe mihi reditus finem dulcis fieri,
tibi autem uxoremque caram accedere, et filios parere:
325 quare non mortem tu inexorabilem effugies.
Sic igitur locutus, ensem cepit manu robusta
jacentem, quem Agelaus abjecerat humi
quum-interficeretur; eo hunc ad cervicem mediam feriit:
loquentis vero adhuc ejus caput pulveribus mixtum-est.
330 Terpiades autem cantor declinavit fatum atrum,
Phemius; qui canebat inter procos necessitate.
Stetit autem, in manibus tenens citharam argutam,
prope ad posticam: bifariam vero mente deliberabat;
utrum egressus domo, Jovis magni ad aram
335 domestici sederet fabrefactam, ubi multa
Laertes Ulyssesque boum femora comburebant;
an genibus-prehensis precaretur aggressus Ulyssem.
Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse,
genua prehendere Laertiadæ Ulyssis.
340 Nempe ille citharam cavam deposuit humi
medio inter craterem et sellam argenteis-clavis distinctam:
ipse autem demum Ulyssem aggressus prehendit genua,
et ipsum precans verbis alatis allocutus-est:
Supplex-oro te, Ulysse; tu vero me respice, et mei miserere:
345 ipsi tibi in-posterum dolor erit, si cantorem
interfeceris, qui diis et hominibus cano.
Ex-me-ipso-doctus sum; deus vero mihi in mente cantus
omingenos insevit; aptus-sum autem tibi accinere
tanquam deo: quare ne me cupias obtruncare.
350 Et Telemachus hæc utique dixerit, tuus dilectus filius,
quod ego neutiquam lubens in tuam domum, neque indigens,
veniebam procis cantaturus inter convivia;
sed multo plures et potentiores ducebant _me_ necessitate.
Sic dixit: eum autem audivit sacra vis Telemachi;
355 statimque suum patrem alloquebatur prope stantem:
Contine-te, neu quicquam hunc insontem vulnera ære:
etiam præconem Medontem servabimus, qui me semper
domo in nostra curabat, puer dum-eram:
si jam non ipsum interfecerit Philœtius, vel subulcus,
360 vel tibi _is_ occurrerit, ruenti per domum.
Sic dixit: eum vero audivit Medon, prudentia sciens:
stratus enim jacebat sub solio, circùm autem pellem
indutus-erat bovis recens-excoriati, vitans fatum atrum.
Statim vero a-solo surrexit, citoque exuit bubulam _pellem;_
365 Telemachum autem deinde aggressus prehendit genua,
et ipsum precens verbis alatis allocutus-est:
O care, ego quidem hic sum: tu vero contine-te; dic autem
patri,
ne me ferociens lædat acuto ære,
de-viris procis iratus, qui ei attondebant
370 possessiones in ædibus; te autem stulti nihil honorabant.
Hunc vero subridens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
bono-esto-animo, quandoquidem te hic liberavit et servavit;
ut noscas _ipse_ in animo, sed dicas etiam alii,
quod maleficio benficium _est_ longe melius.
375 Sed egressi ex-ædibus, sedete foris
extra cædem in aula; tuque et valde-celebris cantor,
dum ego per domum operatus-fuero, quodcunque me oportet.
Sic dixit: hi autem exiverunt domo profecti,
sedebantque proinde Jovis magni ad aram;
380 undique circumspicientes, cædem exspectantes semper.
Circumspectavit vero Ulysses per suam domum, si quis adhuc
virorum
vivus surriperet-se, vitans fatum atrum.
Illos autem vidit prorsus-omnes in sanguine et pulveribus
collapsos multos; sicut pisces, quos-quidem piscatores
385 cavum in litus, canum extra mare,
reti extraxerunt multiforo; hi vero omnes
undas maris desiderantes in arenis fusi-sunt,
et horum quidem Sol lucens abstulit animam:
sic tunc proci super alios-alii fusi-erant.
390 Tum demum Telemachum allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Telemache, eia age, mihi advoca nutricem Eurycleam:
ut verbum _ei_ dicam, quod mihi in-animo est.
Sic dixit: Telemachus vero dilecto obedivit patri;
motaque janua allocutus-est nutricem Eurycleam:
395 Huc jam move-te, anus antiqua, quæ mulierum
famularum inspectrix es in ædibus nostris:
veni; vocat te pater meus, ut aliquid _tibi_ dicat.
Sic igitur locutus-est: illi autem non-evolavit verbum.
Aperuit vero fores ædium habitantibus-commodarum,
400 profectaque-est ire: at Telemachus ante præibat.
Invenit deinde Ulyssem inter cæsa cadavera,
sanguine et pulvere inquinatum: tanquam leonem,
qui quidem pastus de-bove venit agresti;
totum autem ei pectusque, genæque utrinque
405 cruentatæ sunt; terribilis vero _est_ in vultum aspectu:
sic Ulysses inquinatus-erat pedibus et manibus superne.
Illa autem ubi cadaveraque et immensum inspexit sanguinem,
impetum-cepit ululandi, quoniam magnum vidit opus:
sed Ulysses cohibuit et retinuit, cupientem licet;
410 et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:
In animo, anus, gaude, et te-contine, neu ulula:
non _est_ fas, interfectis super viris gloriari.
Hosce vero fatum domuit deorum et _ipsorum_ iniqua opera:
neminem enim honorabant terrestrium hominum,
415 non malum, nec bonum quidem, quicunque ad-ipsos perveniret:
quare et ob-insolentiam fœdam mortem assecuti-sunt.
Sed age, mihi tu mulieres in ædibus recense,
et quæ me parum-honorant, et quæ culpæ-expertes sunt.
Illum autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea:
420 enimvero ego tibi, fili, veritatem declarabo.
Quinquaginta tibi sunt in ædibus mulieres
famulæ, quas quidem opera docuimus operari,
lanasque carpere, et servitutem sustinere:
harum duodecim omnes ad-impudentiam processerunt,
425 nec me honorantes, neque ipsam Penelopen.
Telemachus vero recens quidem adolescebat, neque ipsum mater
imperare sinebat famulis mulieribus.
Sed age, ego conscenso cœnaculo splendido,
dicam tuæ uxori, cui aliquis deus somnum immisit.
430 Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
nondum eam excita; tu vero huc dic mulieribus
ut-veniant, quæ-quidem antea indigna machinabantur.
Sic igitur dixit; anus autem per domum _transiens_ exivit,
nuntiatura mulieribus, et hortatura ut-venirent.
435 At ille Telemachum et bubulcum ac subulcum,
ad se vocatos, verbis alatis allocutus-est:
Incipite nunc cadavera portare, et jubete _ferre_ mulieres,
ac deinde solia perpulcra, et mensas,
aqua et spongiis multiforis purgare.
440 At postquam jam totam domum ordinaveritis,
famulas eductas e bene-fundata domo,
medio-inter tholumque et egregium septum aulæ,
ferite ensibus longa-acie, donec omnium
animas abstuleritis et oblitæ-fuerint Veneris,
445 quam sub procis habebant, et _qua_ miscebantur clam.
Sic dixit; ac mulieres confertæ venerunt omnes,
graviter lamentantes, uberes lacrimas defundentes.
Primum quidem corpora portabant mortua;
sub porticu vero ponebant bene-septæ aulæ,
450 sibi-invicem innitentes: imperabat autem Ulysses,
ipse adsurgens: illæ vero exportabant etiam necessitate.
Ac deinde solia perpulcra et mensas,
aqua et spongiis multiforis purgabant.
At Telemachus et bubulcus ac subulcus
455 scopis pavimentum firmiter structæ domus
verrebant; exportabant vero famulæ, posueruntque foris.
Ac postquam totam domum ordinarant,
famulas eductas e-bene-fundata domo,
medio-inter tholumque et egregium septum aulæ
460 cogebant in angusto, unde nullo-modo licebat effugere.
Ad-hos autem Telemachus prudens incipiebat loqui:
Non quidem jam pura morte animum auferrem
harum, quæ dudum meo capiti opprobria offuderunt,
matrique meæ, cumque procis concumbebant.
465 Sic igitur dixit; et funem navis prora-cærulea-instructæ
ex-columna nexum magna tholi, _iis_ circumjecit,
alte extensum, ne-qua pedibus solum attingeret.
Sicut autem quando vel turdæ patulis-alis, vel columbæ
reti impingunt, quod stabat in fruticeto,
470 septum intrantes, triste autem _eas_ suscepit cubile:
sic hæ ordine capita habebant, circum autem omnia
colla laquei erant, ut miserrime morerentur:
palpitabant vero pedibus paululum, nequaquam valde diu.
Ac Melanthium educebant per vestibulumque et aulam;
475 ejus autem naresque et aures sævo ære
abscindebant, genitaliaque evulserunt, canibus cruda discerpenda;
manusque et pedes amputabant, irato animo.
Hi quidem deinde ut-sibi-abluerant manusque pedesque,
ad Ulyssem in-domum ivere; perfectum-erat autem opus.
480 Atque hic alloquebatur dilectam nutricem Eurycleam:
Affer thus, anus, malorum medelam, afferque mihi ignem,
ut suffiam domum; tu autem Penelopen
venire huc jube, cum famulis mulieribus:
omnes vero hortare ancillas per domum, ut-veniant.
485 Eum vero rursus alloquebatur dilecta nutrix Euryclea:
certe jam hæc, fili mi, apposite dixisti;
sed age, tibi lænamque tunicamque vestimenta afferam:
neve hoc-modo pannis tectus latos humeros
sta in ædibus; indignum vero _hoc_ foret.
490 Eam autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
ignis nunc mihi omnium-primum in ædibus fiat.
Sic dixit: neque inobsequens-fuit cara nutrix Euryclea;
attulit vero ignem et thus: at Ulysses
bene suffivit ædes et domum et aulam.
495 Anus autem inde ascendit per ædes pulcras Ulyssis,
nuntiatura mulieribus, et hortatura ut-venirent:
illæ vero iverunt ex domo, facem in manibus tenentes.
Hæque inde circumfundebantur et salutabant Ulyssem,
et osculabantur _ei_ amplectentes caputque et humeros
500 manusque prensantes; illum autem dulce desiderium cepit
fletus et suspirii: cognoscebat vero animo cunctas.
[TR1] "luerint," -> "luerint."
[TR2] "stantem;" -> "stantem:"
[TR3] "subulce;" -> "subulce:"
Odysseæ XXIII.—Ulyssis a Penelope agnitus.