1 Huic autem in mente-posuit dea cæsiis-oculis Minerva,
filiæ Icarii, prudenti Penelopæ,
arcum procis ponere, canumque ferrum,
in ædibus Ulyssis, certamina et cædis principium.
5 Scalam vero altam ascendit suæ domus;
sumsitque clavam bene-flexam manu crassa
pulcram, æream; manubrium autem eboris inerat.
Profectaque-est ire in-thalamum, cum famulis mulieribus,
intimum; illic vero ei thesauri jacebant regis,
10 æsque, aurumque, valdeque-elaboratum ferrum:
Ibique arcus jacebat reflexus, et pharetra
sagittifera, multæque inerant luctuosæ sagittæ:
dona, quæ ei hospes Lacedæmone dedit obvius-factus,
Iphitus Eurytides, similis immortalibus.
15 Hi vero in Messena occurrerunt sibi-invicem,
in domo Orsilochi prudentis: nempe Ulysses
ivit ad-quærendum debitum, quod ei totus populus debebat:
oves enim ex Ithaca Messenii viri sustulerant
navibus multa-transtra-habentibus trecentas, et pastores.
20 Horum gratia in-legationem multam viam obiit Ulysses,
adolescens quum-esset: misit enim pater, aliique senes.
Iphitus autem _venerat_ equas quærens, quæ ei perierant,
duodecim feminæ, sub _iis_que mulæ patientes-operum;
quæ sane ei et postea cædes et fatum factæ-sunt,
25 postquam ad-Jovis filium pervenit magnanimum
virum, Herculem, magnorum scientem operum;
qui ipsum, hospes quum-esset, interfecit sua in domo:
iniquus, nec deorum vindictam reveritus-est nec mensam,
quam _ille_ jam ei apposuerat: postea autem occidit etiam ipsum:
30 equas vero ipse habuit solidis-ungulis in ædibus.
Has quærens Ulyssi obvius-factus-est; dedit autem arcum,
quem antea quidem gestabat magnus Eurytus; at is filio
_eum_ reliquit moriens in ædibus excelsis.
Illi vero Ulysses ensem acutum et validam hastam dedit,[TR1]
35 principium hospitii necessarii: nec mensa
cogniti-sunt inter-se: prius enim Jovis filius interfecit
Iphitum Eurytiden, similem immortalibus,
qui ei arcum dedit. Hunc autem neutiquam divinus Ulysses,
proficiscens ad-bellum nigris in navibus,
40 capiebat; sed illic monumentum hospitis dilecti
jacebat in ædibus; gestabat vero _is_ ipsum sua in terra.
Quando autem jam ad-thalamum hunc pervenit divina mulierum,
limenque quernum ascenderat, quod olim faber
polivit scite, et ad-perpendiculum exegit;
45 in _eo_ vero postes aptavit, foresque apposuit splendidas:
statim deinde illa lorum cito resolvit annuli,
et clavem immisit, foriumque repulit pessulos,
ex-adverso _eos_ aptans: hæ autem resonuerunt, velut taurus
pascens in-prato; tantum sonuerunt pulcræ fores,
50 pulsæ clavi, apertæque-sunt ei cito.
Ipsa vero altum tabulatum ascendit, ubi quidem arcæ
stabant; in his vero odoriferæ vestes jacebant.
Illinc manu-porrecta, a clavo cepit arcum
cum-ipsa theca, quæ ei circumdata-erat splendida.
55 Sedensque ibidem, caris genibus _eum_ impositum-tenens,
flebat admodum stridule; eduxitque arcum regis.
Hæc autem postquam satiata-est lacrimoso fletu,
profecta-est ire in-domum ad procos illustres
arcum tenens in manu reflexum, ac pharetram
60 sagittiferam; multæ vero inerant luctuosæ sagittæ.
Cum-ea autem simul ancillæ portabant cistam; ubi ferrum
jacebat multum et æs, certamina regis.
Sed quando demum ad-procos pervenit divina mulierum,
stetit ad postem domus firmiter structæ,
65 genis obtendens nitida redimicula.
[ancilla vero ei proba utrinque astitit.]
Statim autem _ea_ inter-procos locuta-est, et dixit sermonem:
Audite me, proci illustres, qui in-hanc domum
ingruistis ad-comedendum et bibendum assidue semper,
70 viro absente multo tempore; neque ullum alium
_hujus_ rei facere prætextum potuistis,[TR2]
nisi me cupientes ducere, facereque uxorem.
Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen;
deponam enim magnum arcum Ulyssis divini:
75 qui autem facillime intenderit arcum in manibus,
et sagittam-miserit per-secures duodecim omnes,
hunc una secuta-fuero, relicta hac domo
juventutis _meæ,_ perpulcra, plena victu,
cujus aliquando recordaturam _me_ puto, vel in somnio.
80 Sic dixit; et Eumæum jussit, divinum subulcum,
arcum procis deponere, canumque ferrum.
Lacrimans vero Eumæus _eum_ accepit et deposuit;
flebat autem bubulcus ex-altera-parte, postquam vidit arcum
regis.
Antinous vero _eos_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
85 Stulti rustici, quæ-in-diem-sunt cogitantes;
ah miseri, cur jam lacrimas funditis, et mulieri
animum in pectoribus commovetis? cui etiam alioqui
jacet in doloribus animus, postquam carum perdidit maritum.
Sed tacite epulamini sedentes; vel foras
90 flete egressi, hic arcum relinquentes,
procis certamen difficile; non enim puto
facile hunc arcum bene-politum tensum-iri.
Non enim quisquam adest talis vir inter hosce omnes,
qualis Ulysses erat; ego vero eum ipse vidi
95 (etenim memor sum), puer autem adhuc infans eram.
Sic dixit: ipsi vero animus in pectoribus sperabat
nervum _se_ tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum.
Nempe sagittam quidem primus gustaturus erat
ex manibus Ulyssis eximii, quem olim contumelia-afficiebat
100 sedens in ædibus, incitabatque omnes socios.
Inter-hos vero et locuta-est sacra vis Telemachi.
Dii boni, certe valde me Jupiter dementem reddidit Saturnius:
mater quidem mea dicit cara, prudens quamvis sit,
alium una secuturam _se,_ relicta hac domo;
105 at ego rideo, et delector vecordi animo.
Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen _de tali,_
qualis nunc non est mulier per Achaicam terram,
nec Pyli sacræ, neque Argis, nec Mycenis;
[neque in-ipsa Ithaca, neque in-continente nigra;]
110 et vero ipsi hoc scitis; quid me oportet matrem laudare?
Sed agite, ne prætextibus _rem_ protrahite, neu amplius arcus
diu aversamini tensionem, ut videamus.
Et vero ipse ego arcum experiar:
si autem tendero, sagittamque-misero per-ferrum,
115 non mihi dolenti has ædes veneranda mater
liquerit, una cum-alio profecta, quum ego pone relinquar,
valens jam patris certamina pulcra reportare.
Dixit, et ab humeris lænam deposuit purpuream,
erectus exsurgens; atque ensem acutum deposuit ab-humeris.
120 Primum quidem secures statuit, vallo perfosso
omnibus uno longo, et ad amussim direxit;
circumque terram ingessit: stupor vero cepit omnes, videntes
quam accurate statuit; antea autem nunquam viderat.
Stetit vero deinde ad limen profectus, et arcum tentabat.
125 Ter quidem ipsum pepulit, trahere cupiens;
ter autem destitit ab-impetu, sperans hoc animo,
nervum _se_ tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum.
Et jam demum tetendisset, vi quartum attrahens:
sed Ulysses nutu-prohibebat, et coercuit, cupientem licet.
130 Inter-hos autem rursus locuta-est sacra vis Telemachi:
Dii boni! certe _vel_ etiam postea malusque ero et imbecillis,
vel junior sum, et nondum manibus confido,
virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit.
Sed agite, qui-quidem me viribus præstantiores estis,
135 arcum tentate, et perficiamus certamen.
Sic locutus, arcum quidem a se deposuit humi,
acclinatum conglutinatis bene-politis[TR3] tabulis;
ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo:
iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat.
140 Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:[TR4]
Surgite ordine a-dextra omnes socii,
exorsi ab-eo loco, unde quidem vinum-fundit _aliquis._
Sic dixit Antinous: illis vero placebat sermo.
Liodes autem primus surrexit, Œnopis filius,
145 qui ipsis haruspex erat; juxta craterem vero pulcrum
sedebat intimus semper; improbitates autem ei soli
invisæ erant, omnibusque succensebat procis.
Qui tunc primus arcum cepit et telum velox.
Stetit autem inde ad limen profectus, et arcum tentabat;
150 neque ipsum tetendit: prius enim fatigatus-est manibus attrahens,
haud-tritis, mollibus: inter procos vero dixit:
O amici, non quidem ego tendo; capiat vero et alius.
Multos enim hic arcus optimates privabit
animo et mente: quoniam multo melius est
155 mori quam vivos excidere _ea re,_ cujus gratia semper
hic versamur, exspectantes dies omnes.
Nunc quidem aliquis et sperat in mente, et cupit
ducere Penelopen, Ulyssis uxorem:
at postquam arcum tentaverit et viderit,
160 aliam demum aliquam postea Achivarum pulcris-peplis-indutarum
ambiat sponsalibus petens: hæc autem deinde
nubat _ei,_ qui plurima dederit, et fatalis venerit.
Sic igitur dixit; et a se arcum deposuit,
acclinatum conglutinatis bene-politis tabulis:
165 ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo:
iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat.
Antinous autem _eum_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Liodes, quale tibi verbum fugit ex septo dentium,
graveque molestumque! indignor etenim audiens:
170 si demum hic arcus optimates privabit
animo et mente, quoniam non potes tu tendere.
Nequaquam enim te talem genuit alma mater,
qui tractator arcusque esses et sagittarum:
sed alii tendunt cito proci illustres.
175 Sic dixit; et jussit Melanthium, custodem caprarum:
Age jam, _inquiens,_ ignem accende in ædibus, Melantheu,
juxta autem pone sellamque magnam et pellem super ipsa,
effer autem sevi magnum orbem, _de eo_ quod-intus est,
ut juvenes calefacientes, inungentes unguine,
180 arcum tentemus, et perficiamus certamen.
Sic dixit: statim autem accendit Melanthius indefessum ignem;
juxtaque ferens sellam posuit et pellem super ipsa,
extulitque sevi magnum orbem, _de eo_ quod-intus erat;
quo sane juvenes, calefacientes, tentabant: nec poterant
185 tendere, multum autem robore defecti erant.
Antinous vero adhuc abstinebat, et Eurymachus deo-similis,
principes procorum; viribus autem erant longe principes.
Illi autem e domo exivere una-profecti simul ambo
bubulcus et subulcus Ulyssis divini;
190 exivit autem ipse post illos domo divinus Ulysses.
Sed quando jam extra fores erant atque aulam,
locutus ipsos verbis affabatur blandis:
Bubulce, et tu, subulce, verbumne aliquod dicam,
an ipse celem? dicere autem me animus jubet.
195 Quales essetis Ulyssi auxiliando, sicunde veniret
huc valde derepente, et aliquis deus ipsum afferret?
utrum procis auxiliaremini, and Ulyssi?
dicite, quomodo vos cor animusque jubet.
Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir:
200 Jupiter pater, utinam enim hoc perficeres votum,
ut veniret quidem ille vir, adduceretque ipsum deus:
cognosceres, qualis mea potentia _sit_ et _quales me_ manus
comitentur.
Sic autem pariter Eumæus supplicabat omnibus diis,
ut-rediret Ulysses prudens suam domum.
205 Ac postquam horum ingenium verum cognovit,
iterum ipsos verbis respondens allocutus-est:
Intus quidem demum hic ipse ego, mala multa perpessus,
veni vigesimo anno in patriam terram.
Cognosco autem, quod vobis cupientibus venio,
210 solis servorum: ceterorum vero haud quenquam audivi
vota-facientem me iterum reducem domum venire.
Vobis autem, sicut erit quidem, veritatem dicam.
Si sub me deus domuerit procos illustres,
deducam ambobus uxores, et possessiones præbebo,
215 domosque prope me ædificatas; et mihi postea
Telemachi sociique fratresque eritis.
Eia age, jam et signum manifestum aliud quoddam ostendam,
ut me bene cognoscatis, fidatisque in animo;
cicatricem, quam quondam mihi sus inflixit albo dente,
220 ad-Parnassum profecto, cum filiis Autolyci.
Sic locutus, pannos magna diduxit a-cicatrice.
Illi autem postquam inspexerant, beneque cognorant singula,
flebant deinde, circa Ulyssem prudentem manibus conjectis,
et osculabantur amplectentes caputque et humeros.
225 Sic autem pariter Ulysses capita et manus osculatus-est.
Et jam lamentantibus occidisset lumen solis,
nisi Ulysses ipse _eos_ cohibuisset, locutusque-fuisset:
Cessate a-ploratu fletuque; ne quis videat
egressus domo, at dicat et intus.
230 Sed alius-post-alium intrate, neu simul omnes:
primus ego, post autem vos; at hoc signum fiat.
Alii etenim omnes, quotquot _sunt_ proci illustres,
non sinent mihi dari arcum et pharetram;
sed tu, divine Eumæe, ferens per ædes arcum,
235 manibus mihi impone; dicito autem mulieribus,
ut-claudant domus fores firmiter aptatas:
si vero aliqua vel gemitum vel strepitum intus audiat
virorum nostris in septis, nequaquam foras
prodeat, sed ibidem quite sit ad opus.
240 Tibi vero, Philœtie divine, fores mando aulæ
ut-claudas clavi, citoque vinculum indas.
Sic locutus, intravit domos habitantibus-commodas;
sedit deinde in sella, accedens, unde surrexerat:
ingressi-sunt autem deinde famuli divini Ulyssis.
245 Eurymachus vero jam arcum in manibus versabat,
calefaciens huc et illuc splendore ignis: sed ipsum neque sic
tendere potuit; valde autem gemebat glorioso corde:
ingemiscensque fatus-est, verbumque dixit et elocutus-est:
Dii boni! certe mihi dolor deque _me_ ipso et de omnibus;
250 nequaquam nuptias tantum lugeo, dolens licet:
sunt et aliæ multæ Achivæ, tum in ipsa
circumflua Ithaca, tum aliis in-urbibus:
sed si demum tantopere viribus defecti sumus
præ-deo-pari Ulysse, ut non possimus tendere
255 arcum: probrosum vero _hoc est_ et posteris auditu.
Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:
Eurymache, non ita erit: intelligis vero etiam ipse.
Nunc etenim in populo festum _est_ dei
sanctum; quis autem arcum tenderet? sed quieti
260 deponite: at secures etiamsi sinamus omnes
stare, _bene erit;_ haud etenim quenquam sublaturum puto,
ingressum domum Laertiadæ Ulyssis.
Sed agite, pocillator quidem incipiat poculis,
ut libatione-facta deponamus curvos arcus.
265 Mane vero jubete Melanthium, custodem caprarum,
capras adducere, quæ in-omnibus longe præstantissimæ _sint_
gregibus;
ut femoribus impositis _in honorem_ Apollinis inclyti-arcu,
arcum tentemus, et perficiamus certamen.
Sic dixit Antinous: illis autem placebat sermo.
270 Ipsis vero præcones quidem aquam in manus fuderunt,
juvenes autem crateras coronarunt potu;
distribueruntque omnibus, auspicantes poculis.
Illi autem ut libarant biberantque, quantum volebat animus,
inter-eos dolos-meditans locutus-est ingeniosus Ulysses:
275 Audite me, proci inclytæ reginæ;
[ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet:]
Eurymachum autem maxime et Antinoum deo-similem
oro, quoniam et hunc sermonem apposite dixit:
nunc quidem dimittite arcum; et committite _rem_ diis,
280 mane vero deus dabit robur, cui voluerit.
Sed[TR5] age, mihi date arcum bene-politum, ut inter vos
manus et robur experiar, si mihi adhuc sit
vis, qualis antea erat in flexilibus membris;
an jam mihi _eam_ perdiderit vagatioque et curationis-defectus.
285 Sic dixit: illi vero omnes supra-modum indignati-sunt,
veriti, ne arcum bene-politum tenderet.
Antinous autem _eum_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Ah[TR6] miser hospitum, inest tibi mens ne exigua quidem:
non contentus-es, quod quietus superbos inter nos
290 epularis? neque omnino convivio privaris, atque audis
sermones nostros et colloquium? nec quisquam alius
nostros sermones hospes et pauper audit.
Vinum te sauciat dulce, quod-quidem et alios
lædit, quicunque ipsum avide ceperit, nec decenter biberit.
295 Vinum etiam Centaurum, inclytum Eurytionem,
læsit in domo magnanimi Pirithoi,
ad Lapithas profectum: is vero postquam mentem læserat vino,
insaniens mala patravit per domum Pirithoi:
heroas vero dolor cepit; per vestibulum autem foras
300 pertraxerunt _in eum_ insurgentes, aures sævo ære
naresque amputantes: ille autem mente sua læsus,
ibat suum damnum portans dementi animo.
Ex quo Centauris et viris contentio facta-est,
sibique ipsi primo malum invenit _is,_ vino gravatus.
305 Sic et tibi magnum damnum denuntio, si arcum
tenderis: non enim cujusquam favorem invenies
nostro in populo; statim vero te navi nigra
ad Echetum regem, hominum perniciem omnium,
mittemus: inde autem nequaquam salvus-evades: sed quietus
310 bibeque, neu contende cum viris junioribus.
Hunc autem rurus allocuta-est prudens Penelope:
Antinoe, non quidem honestum conviciari, neque justum
hospites Telemachi, quicunque ad has ædes pervenerit.
Putasne, si hic hospes Ulyssis magnum arcum
315 tetenderit, manibusque viribusque suis fretus,
domum _eum_ me ducturum, et suam facturum uxorem?
Neque ipse, opinor, hoc in pectoribus sperat;
nec quisquam vestrum hujus gratia animo dolens
hic convivetur; quoniam nequaquam quidem decet.
320 Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-
est:
filia Icarii, prudens Penelope,
neutiquam te hunc ducturum putamus; neque decet:
sed verentes rumorem virorum et mulierum,
ne quando aliquis dicat deterior alius Achivorum:
325 Certe multo pejores viri eximii viri uxorem
ambiunt: _quippe_ neque omnino arcum bene-politum tendunt;
sed alius quidam, pauper vir errans, qui-advenerat,
facile tetendit arcum, et _sagittam_ misit per-ferrum.
Sic dicent; nobis vero probra hæc fierent.
330 Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:
Eurymache, non-potest fieri-ut bonæ-famæ per populum
sint _ii,_ qui domum dedecorantes consumunt
viri optimi: cur vero probra hæc facitis?
hic autem hospes, valde quidem magnus et firmo-corpore _est,_
335 patreque ex bono genere se-profitetur esse filium:
verum age, ei date arcum bene-politum, ut videamus.
Sic enim edico, hoc vero et perfectum erit:
si eum tetenderit, dederitque ipsi gloriam Apollo,
induam eum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris;
340 daboque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum,
et ensem ancipitem; dabo vero et sub pedibus calceamenta,
deducendumque-curabo, quo ipsum cor animusque jubet.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
mater mea, arcum quidem Achivorum nullus me
345 potentior, cui velim, dandique et negandi;
nec quotquot in aspera Ithaca dominantur,
nec quotquot in insulis prope Elidem equos-pascentem,
horum nullus mihi invito vim-afferet, si velim
semel hospiti dare hunc arcum ferendum.
350 Sed in conclave profecta, tua ipsius opera cura,
telamque columque, et ancillas jube
opus obire: arcus autem viris curæ-erit
omnibus, maxime vero mihi; hujus enim imperium est in domo.
Illa quidem attonita, retro in conclave ivit;
355 filii enim sermonem prudentem posuit-in animo.
In cœnaculum autem quum-ascendisset cum famulis mulieribus,
flebat deinde Ulyssem, dilectum maritum, donec ipsi somnum
dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.
Atque arcum sumtum ferebat curvum divinus subulcus;
360 proci autem proinde omnes increpabant in ædibus:
sic vero aliquis dicebat juvenum superbientium:
Quonam demum curvum arcum fers, nihili subulce,
demens? cito tandem te apud sues canes veloces comedent
seorsum ab hominibus, quos (_canes_) nutrivisti; si Apollo
365 nobis propitius-sit, et immortales dii alii.
Sic dixerunt: at ille posuit ferens ipso in loco,
veritus, quoniam multi increpabant in ædibus.
Telemachus autem ex-altera-parte minatus clamabat:
Heus, ulterius fer arcum: cito non bene omnibus obedies;
370 ne te, et junior licet sim, in-agrum pellam,
percutiens saxis; viribus autem præstantior sum.
Utinam enim omnibus tantum, quotquot in ædibus sunt,
_ita_ procis manibusque viribusque præstantior essem:
tunc statim graviter aliquem ego dimitterem ut-abeat
375 nostra ex domo, quoniam mala machinantur.
Sic dixit: atque omnes super ipso suaviter riserunt
proci; et jam remiserunt a-gravi ira
in-Telemachum: sed arcum ferens per domum subulcus
manibus Ulyssi prudenti imposuit astans.
380 Evocatam autem allocutus-est nutricem Eurycleam:
Telemachus jubet te, prudens Euryclea,
claudere domus fores firmiter aptatas;
si autem aliqua _ancillarum_ vel gemitum vel strepitum intus
audiat
virorum nostris in septis, nequaquam foras
385 prodeat; sed ibidem quiete sit apud opus.
Sic igitur dixit: illi autem non-avolabat verbum.
Clausit vero fores ædium habitantibus-commodarum.
Tacite autem ex domo Philœtius prosiliit foras,
clausitque deinde fores bene-munitæ aulæ.
390 Jacebat autem sub porticu funis navis utrinque-recurvæ
byblinus, quo quidem illigavit januas; et ingressus-est ipse;
sedebatque inde in sella, accedens, unde surrexerat,
inspiciens Ulyssem. Hic autem jam arcum tractabat,
omni-ex-parte versans, tentans huc et illuc,
395 _veritus_ ne cornua vermes edissent, absente domino.
Sic vero aliquis dicebat, intuitus in propinquum alium:
Sane _hic_ aliquis peritus et callidus est arcuum;
aut jam fere tales etiam ipsi domi jacent,
aut ille molitur facere: ita in manibus _eum_
400 versat huc et illuc malorum expertus erro.
Alius autem rursus dicebat juvenum superbientium:
utinam enim jam tantum utilitatis particeps-fieret,
sicut hic unquam hunc poterit tendere.
Sic igitur dixerunt proci: at ingeniosus Ulysses
405 statim postquam magnum arcum ponderavit, et vidit undique,
sicut quando vir citharæ peritus et cantus
facile extendit novo in clavo chordam,
ubi-nexuerit utrinque bene-tortum intestinum ovis;
sic utique sine nisu tetendit magnum arcum Ulysses.
410 Dextera autem inde manu prehensum tentavit nervum;
hic vero subtus clare sonuit, hirundini similis voce.
Procis autem inde dolor factus-est magnus, omnibusque color
mutatus-est; Jupiter vero valde tonuit, signa ostendens:
gavisus-est autem deinde audens divinus Ulysses,
415 quod jam sibi ostentum misisset Saturni filius versuti.
Sumsit vero velocem sagittam, quæ ei adjecebat mensæ
nuda; ceteræ autem cavam intra pharetram
jacebant, quas cito erant Achivi experturi.
Hanc inde ad-arcus-medium tenens, trahebat nervum crenasque,
420 indidem ex sella, sedens; misit autem sagittam
ex-adverso collimans: a-securibus vero non-aberravit omnibus,
a-primo-foramine _ad ultimum,_ penitusque transivit foras
sagitta ære-gravis; ipse vero Telemachum allocutus-est:[TR7]
Telemache, non te hospes in ædibus dedecorat
425 sedens; neque omnino a-scopo aberravi, neque arcum
diu laboravi tendens; adhuc mihi robur integrum est;
non uti me proci ignominia-afficientes vituperant.
Nunc autem hora _est_ et cœnam Achivis parandi
in luce; at postea et aliter delectandi-se
430 cantu et cithara; hæc etenim sunt ornamenta convivii.
Dixit, et superciliis innuit; ac circumposuit-sibi ensem acutum
Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini;
ac manum caram circumdedit hastæ: prope vero ipsum
juxta sellam stetit, armatus splendido ære.
[TR1] "dedit." -> "dedit,"
[TR2] "potuistis;" -> "potuistis,"
[TR3] "bene-pelitis" -> "bene-politis"
[TR4] "filius;" -> "filius:"
[TR5] "sed" -> "Sed"
[TR6] "ah" -> "Ah"
[TR7] "allocutus-est;" -> "allocutus-est:"
Odysseæ XXII.—Cædes procorum.