1 Advenit autem mendicus publicus, qui per urbem
mendicabat Ithacæ; excellebat vero ventre voraci,
indesinenter ut-comederet et biberet; neque ei erat vis,
nec robur; specie autem valde magnus erat intuitu.
5 Arnæus vero _ei_ nomen erat: hoc enim imposuerat alma mater
ab ortu: Irum autem juvenes vocabant omnes,
quoniam nuntios referebat vadens, quando alicubi quis juberet:
qui ubi-venerat, Ulyssem pellebat sua domo,
et ipsum objurgans verbis alatis allocutus-est:
10 Recede, senex, a-vestibulo, ne jam cito et pede traharis:
non sentis, quod jam mihi innuunt omnes,
trahereque _te_ jubent? ego autem verecundor nihilominus.
Sed surge, ne cito nobis contentio etiam manibus fiat.
Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:
15 miser, neque aliquid tibi facio mali, nec dico,
neque aliquem invideo _tibi_ dare, etiam multa si-sumserit.
Limen autem ambos hoc capiet: neque omnino te oportet
de-alienis invidere: videris autem mihi esse erro,
sicut ego; opulentiam vero dii solent præbere.
20 Manibus autem nequaquam valde provoca, ne mihi iram-moveas,
ne tibi, senex licet sim, pectus et labra fœdem
sanguine; quies vero mihi etiam magis adhuc esset
cras: nequaquam enim _tum_ te reversurum puto
iterum in domum Laertiadæ Ulyssis.
25 Hunc autem iratus allocutus-est-Irus mendicus:
dii boni, ut hic vorax volubiliter loquitur,
vetulæ camino-assuetæ similis; cui mala molirer,
verberans ambabus _manibus,_ humum autem omnes dentes
maxillis excuterem, suis sicut segetem-depascentis.
30 Accinge-te nunc, ut omnes cognoscant et hi _nos_
pugnantes: quomodo vero tu cum-juniori viro pugnaveris?
Sic hi quidem ante foras altas
limine in polito perquam-animose rixabantur.
Eos autem animadvertit sacra vis Antinoi,
35 suaviterque inde ridens allocutus-est procos:
O amici, haud quidem unquam aliud antea tale factum-est,
qualem _nunc_ delectationem deus duxit in hanc domum.
Hospesque et Irus contendunt inter-se
_adeo_ ut-manibus pugnaturi-sint: sed committamus _eos_ ocyus.
40 Sic dixit: illi autem omnes surrexerunt ridentes,
circumque mendicos pannosos congregabantur.
Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:
Audite me, proci illustres, ut aliquid dicam:
ventres isti caprarum jacent in igne; quos in cœnam
45 deposuimus, pinguedine et sanguine impletos:
uter vero vicerit, superiorque _altero_ fuerit,
eorum quem voluerit, surgens ipse eligat:
semperque deinceps inter-nos convivabitur; nec quenquam alium
mendicum intus misceri _nobis_ sinemus petiturum.
50 Sic dixit Antinous: illis autem placebat sermo.
Hos vero dolos-meditans allocutus-est ingeniosus Ulysses:
O amici, nequaquam _æquum_ est cum-juniori viro pugnare
virum senem, calamitate labefactum; sed me venter
instigat maleficus, ut plagis domer.
55 Sed age nunc mihi omnes jurate firmum jusjurandum,
ne-quis Iro gratificans me manu robusta
percutiat prævaricans, huic autem me violenter domet.
Sic dixit: illi autem omnes abjurabant, sicut jubebat.
[Ac postquam jurarant, peregerantque jusjurandum,]
60 Inter-eos vero rursus locuta-est sacra vis Telemachi:
Hospes, si te jubet cor et animus generosus
istum propellere, _fac;_ ceterorum autem neminem Achivorum
time, quoniam cum-pluribus pugnabit, qui te percutiat.
Hospitum-exceptor quidem ego _sum;_ comprobant vero reges
65 Antinousque et Eurymachus, prudentes ambo.
Sic dixit: hi autem omnes comprobarunt; atque Ulysses
cinxit quidem se pannis circum genitalia, ostendebat vero femora
pulcraque magnaque; nudati-sunt autem ei lati humeri
pectoraque, robustaque brachia: ac Minerva
70 prope astans membra auctavit pastori virorum.
Proci vero omnes vehementer admirati sunt:
sic autem aliquis dicebat, intuitus propinquum alium:
Certe cito Irus non-Irus accersitum malum habebit,
quod-talem ex pannis senex coxam ostendit.
75 Sic igitur dixere: Iro autem male commovebatur animus.
Sed et sic famuli ducebant cinctum vi,
timentem; carnes vero tremebant-circum mebra.
Antinous autem increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Nunc quidem neque sis, jactator, nec natus-fueris,
80 si profecto huncce tremis et times graviter,
virum senem, calamitate labefactum, quæ ipsum incessit.
Sed tibi edicam, hoc vero et perfectum erit:
si te hic vicerit, superiorque fuerit,
mittam te in-continentem, conjectum in navem nigram,
85 ad Echetum regem, hominum perniciem omnium,
qui nasum abscindat et aures sævo ære,
genitaliaque evulsa det canibus cruda discerpenda.
Sic dixit: ei vero adhuc magis tremor subiit membra:
in medium autem _eum_ duxerunt: illi vero ambo manus elevarunt.
90 Tum vero deliberavit audens divinus Ulysses,
utrum feriret, adeo-ut ipsum anima linqueret illic lapsum;
an ipsum leviter feriret, extenderetque super terram.
Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse,
leviter ferire, ut ne ipsum cognoscerent Achivi.
95 Tunc vero _manibus_ elevatis, percussit _ei_ dextrum humerum
Irus; ille autem _ei_ cervicem percussit sub aure, ossaque intus
fregit: statim autem venit per os ruber sanguis:
decidit vero _is_ in pulveribus extensus, collisitque dentes,
calcitrans pedibus terram: at proci illustres
100 manibus sublatis risu emoriebantur. Verum Ulysses
_eum_ trahebat per vestibulum, prehensum pede, donec veniret ad
aulam
porticusque fores; et ipsum ad septum aulæ
statuit reclinatum; baculum autem ei injecit manui,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
105 Hic nunc sede, canesque suesque abarcens;
neu tu-sane hospitum et mendicorum dominus esto,
vilis quum-sis; necubi qod malum etiam majus accipias.
Dixit, et circum humeros turpem sibi-jaciebat peram
crebris-locis laceram; _cui_ tortile inerat lorum.
110 Retro autem ipse ad limen profectus desidebat; illi autem
iverunt intro
suaviter ridentes, et _eum_ blande-compellabant verbis:
Jupiter tibi det, hospes, et immortales dii alii,
quodcunque maxime vis, et tibi gratum est animo;
qui hunc insatiabilem a-mendicando cessare-fecisti
115 in populo: cito enim ipsum ducemus in-continentem
ad Echetum regem, hominum perniciem omnium.
Sic igitur dixere; gaudebat autem omine divinus Ulysses:
Antinous vero ei magnum ventrem apposuit
plenum pinguedineque et sanguine: Amphinomus vero
120 panes ex canistro duos apposuit elevatos,
et poculo aureo propinabat, dixitque:
Salve, pater o hospes, adsit tibi in posterum certe
felicitas; at nunc quidem malis teneris multis.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
125 Amphinome, certe valde mihi videris prudens esse;
tali enim etiam patre _es;_ quippe famam bonam audiebam,
Nisum Dulichiensem bonumque esse divitemque;
ex-hoc te dicunt natum-esse: diserto autem viro similis-es.
Propterea tibi dicam; tu vero attende, et me audi:
130 nihil imbecillius terra nutrit homine
omnium, quæquæ super terram spirantque et serpunt.
Nunquam enim putat malum passurum-esse _se_ in-posterum,
quamdiu felicitatem præbent dii, et genua vigent:
sed quando demum et mala dii beati perficiunt,
135 etiam hæc fert nolens patienti animo.
Talis enim mens est terrestrium hominum,
qualem diem adducat pater hominumque deûmque.[TR1]
Etenim ego quondam debebam inter homines beatus esse;
multa autem injusta feci, viribus et robori obsequens,
140 patreque meo fretus, et meis fratribus.
Quare ne-quis unquam omnino vir injustus sit,
sed ille silentio dona deorum habeat, quodcunque dent.
Qualia video procos injusta machinantes,
possessiones consumentes, et dedecorantes uxorem
145 viri, quem non-amplius puto ab-amicis et patria terra
diu abfuturum; valde vero prope _esse._ Sed te deus
domum subducat, neque occurras illi,
quando redierit dilectam in patriam terram.
Non enim sine-cruore utique diremtum-iri puto
150 procos et illum, postquam domum subierit.
Sic dixit: et libatione-facta bibit dulce vinum;
iterumque in manibus posuit poculum principi virorum.
Verum is ivit per domum caro afflictus corde,
nutans capite; jam enim malum _ei_ augurabatur animus.
155 Sed neque sic fugit mortem; impedivit vero et hunc Minerva,
Telemachi sub manibus et hasta fortiter ut-domaretur.
Iterum vero resedit in solio, unde surrexerat.
Illi autem in mente posuit dea cæsiis-oculis Minerva,
filiæ Icarii, prudenti Penelopæ,
160 procis se-ostendere, ut diffunderet (_exhilararet_) maxime
animum procorum, et honorata fieret
magis viroque et filio, quam antea erat.
Inaniter autem risit, verbumque dixit et elocuta-est:
Eurynome, animus mihi cupit, nequaquam antea quidem,
165 procis me-ostendere, invisis licet omnino:
filio vero dicam verbum, quod utilius fuerit,
ne plane procis cum-superbis versetur,
qui bene quidem loquuntur, male autem pone cogitant.
Hanc autem rursus Eurynome œconoma _his_ verbis allocuta-est:
170 næ jam hæc quidem omnia, filia, apposite dixisti.
Sed i, et tuo filio verbum dic, neu cela,
corpus quum-tibi-laveris, et unxeris genas:
neu sic lacrimis fœdata circa faciem
vade: quoniam malum _est_ lugere infinite semper.
175 Etenim jam quidem tibi filius ea-ætate _est,_ quem tu maxime
supplicabas immortalibus in-puberate videre.
Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:
Eurynome, ne hæc suadeas, sollicita licet,
corpus ut-mihi-lavem, et _me_ ungam unguento:
180 decorem enim mihi dii, qui Olympum habitant,
perdiderunt, ex quo ille abivit cavis in navibus.
Sed mihi Autonoenque et Hippodamiam jube
venire, ut mihi astent in ædibus:
sola vero non intrabo inter viros; verecundor enim.
185 Sic igitur dixit: vetula autem per domum _transiens_ exivit,
nuntiatura _hæc_ mulieribus, et hortatura ad-eundum.
Tum rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva:
filiæ Icarii dulcem somnum infudit.
Dormiebat vero _ea_ reclinata; solutæque-sunt ei artus omnes
190 ibidem in lecto-repositorio: interim vero nobilissima dearum
immortalia dona dabat, ut ipsam admirarentur Achivi:
pulcritudine quidem ei primum vultus pulcros expolivit
divina, quali quidem pulcre-coronata Cytherea
ungitur, quum adit Gratiarum chorum amabilem;
195 et ipsam proceriorem et habitiorem reddidit aspectu;
candidiorem autem ipsam fecit secto ebore.
Atque ita quum-fecisset, abiit nobilissima dearum.
Venerunt autem famulæ candidis-ulnis ex domo,
cum-strepitu advenientes: hanc autem dulcis somnus dimisit;
200 et abstersit-sibi manibus genas, et locuta-est:
Certe me valde ærumnosam mollis sopor cooperuit:
utinam mihi sic mollem mortem daret Diana casta
statim nunc, ut ne-amplius lugens in animo
ævum corrumpam, mariti desiderans dilecti
205 omnigenam virtutem: quoniam præstantissimus erat Achivorum.
Sic locuta, descendebat e-cœnaculo splendido,
non sola; simul hanc et famulæ duæ comitabantur.
Ac quando demum ad-procos pervenerat divina mulierum,
stetit inde ad postem domus firmiter structæ
210 genis obtendens nitida redimicula:
ancilla autem ei proba utrinque astitit.
Horum vero illic solvebantur genua, amore autem animo deliniti-
sunt;
omnesque optabant apud _eam_ in-lectis recumbere.
Hæc inde Telemachum affata-est, suum carum filium:
215 Telemache, non-amplius tibi mens integra nec cogitatio:
puer adhuc quum-esses, etiam magis in mente prudentia versabas:
nunc autem, quum jam magnus es et ad-pubertatis mensuram
pervenisti,
et aliquis diceret filium _te_ esse beati viri,
magnitudinem et pulcritudinem intuens, alienus vir:
220 non amplius tibi mens est justa nec cogitatio.
Quale jam hoc facinus in ædibus factum-est _per te,_
qui hunc hospitem sivisti indigne-tractari ita.
Quomodo nunc? si quid hospes, in nostris ædibus
sedens, sic pateretur vexatione ex gravi,
225 tibi dedecus opprobriumque inter homines foret.
Hanc vero rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
mater mea, id quidem non indigne-fero, quod-tu irata-sis:
at ego animo intelligo et novi singula,
bonaque et pejora: antea autem adhuc infans eram:
230 verum enim non possum prudentia omnia advertere;
nam me obtundunt, assidentes aliunde alius,
hi mala cogitantes; mihi autem non sunt auxiliatores.
Nequaquam tamen hospitis quidem et Iri pugna facta-est
procorum consilio; viribus autem hic potentior erat.
235 Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,
ita nunc proci in nostris ædibus
nutarent capitibus, domiti, alii quidem in aula,
alii autem intra domum, solutaque-essent membra cujusque;
uti nunc Irus ille ad aulæ fores
240 sedet nutans capite, ebrio similis;
neque erectus stare potest pedibus, nec reverti
domum, qua ei reditus _est,_ quoniam cara membra soluta-sunt.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Eurymachus autem verbis allocutus-est Penelopen:
245 Filia Icarii, prudens Penelope,
si omnes te viderent per Iasium Argos Achivi,
plures proci in vestris ædibus
a-mane convivarentur; quoniam præstas mulieribus,
formaque, staturaque, et mente intus æqua.
250 Huic autem respondit deinde prudens Penelope:[TR2]
Eurymache, profecto meam virtutem, formamque, corpusque,
perdiderunt immortales, quando ad-Ilium ascendebant
Argivi; cum iis autem meus maritus ivit Ulysses.
Si ille utique reversus meam vitam tueretur,
255 major gloria esset mea et melior ita.
Nunc vero tristor: tot enim mihi immisit mala deus.
Certe quidem, quando ibat relicta patria terra,
dextra in carpo prehensa me manu allocutus-est:
O mulier: non enim puto bene-ocreatos Achivos
260 ex Troja bene omnes incolumes redituros:
etenim Trojanos aiunt bellatores esse viros,
tam jaculatores, quam missores sagittarum,
equorumque velocium vectores; qui citissime
decreverint magnam contentionem omnibus-æque-gravis belli.
265 Ideo nescio, utrum me remittat deus, an capiar
illic in Troja: tibi autem hic omnia curæ-sint.
Memor-sis patris et matris in ædibus,
sicut nunc, vel adhuc magis, me absente.
At postquam jam filium in-pubertate _constitutum_ videris,
270 nube, cui volueris, tua domo relicta.
Ille sic dicebat; quæ sane nunc omnia perficientur.
Nox autem erit, quando demum odiosæ nuptiæ obvenient
perditæ mihi, cujus utique Jupiter felicitatem abstulit.
Sed hic gravis dolor cor et animum incessit,
275 procorum non hic mos olim fuit;
qui præstantemque mulierem et divitis _viri_ filiam
ambire velint, et inter-se contendant:
hi ipsi adducunt boves et pingues oves,
puellæ propinquis convivium, et splendida dona dant:
280 at non alienum victum impune absumunt.
Sic dixit: gavisus-est autem audens divinus Ulysses,
quod eorum quidem dona attrahebat, mulcebat autem animum
blandis verbis; mens vero ei alia agitabat.
Illam autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:
285 filia Icarii, prudens Penelope,
dona quidem quicunque voluerit Achivorum huc ferre,
accipe: non enim bonum recusare donationem est:
nos vero neque ad opera prius quidem ibimus, neque usquam alio,
quam tu ei nupseris Achivorum, quicunque optimus.
290 Sic dixit Antinous; illis autem placebat sermo:
donaque proinde allaturum miserunt præconem quisque.
Antinoo quidem tulit _præco_ magnum perpulcrum peplum,
varium; inerant autem fibulæ duodecim omnes
aureæ, ansis bene-inflexis aptatæ.
295 Monile vero Eurymacho multa-arte-elaboratum statim tulit,
aureum, electris consertum solis instar.
Inaures autem Eurydamanti duo servi tulerunt,
trinis-ocellis, ægre-elaboratas; gratia autem _inde_ effulgebat
multa.
A Pisandro vero Polyctoride rege
300 collare tulit servus, perpulcrum ornamentum.
Aliud autem alius donum Achivorum pulcrum tulit.
Ipsa quidem deinde ascendebat in cœnaculum, divina mulierum;
cum-ea autem simul famulæ ferebant perpulcra dona.
Illi vero ad saltationemque et desiderabilem cantum
305 conversi delectabant-se; manebantque, vesper dum-superveniret.
His autem se-delectantibus niger versper supervenit.
Statim lampadas tres statuerunt in ædibus,
ut lucerent: circum autem ligna arida posuerunt,
sicca dudum, facile-ardentes, recens fissa ære;
310 et faces immiscuerunt: alternatim vero succendebant
famulæ Ulyssis audentis-animi: at inter-eas
ipse generosus locutus-est ingeniosus Ulysses:[TR3]
Famulæ Ulyssis, diu absentis regis,
ite ad conclavia, ubi _est_ veneranda regina:
315 apud eam vero pensa versate; et delectate ipsam,
sedentes in domo, vel lanas carpite manibus:
at ego his lumen omnibus præbebo.
Si enim velint etiam usque ad Auroram pulcro-solio manere,
nequaquam me domabunt; multorum-patiens vero valde sum.
320 Sic dixit: hæ autem riserunt, et se-invicem intuebantur.
Eum autem turpiter objurgabat Melantho pulcris-genis,
quam Dolius quidem genuit, fovit autem Penelope,
filiamque velut enutriebat, dabatque oblectamenta animo:
sed ne sic quidem retinuit dolorem Penelopes in animo:
325 sed ea cum-Eurymacho miscebatur, et _eum_ amabat:
hæc utique Ulyssem objurgabat contumeliosis verbis:
Hospes miser, tu-sane aliquis mente exturbatus-es;
neque vis cubare, æream in domum profectus,
vel aliquo in diversorium; sed hic multa prædicas.
330 [confidenter multos inter viros; neque aliquid animo
times: certe utique tibi vinum occupat mentem, vel tibi semper
talis mens est: quare et vana loqueris.]
An exsultas, quod Irum vicisti, erronem?
_cave_ ne-quis tibi cito Iro melior alius insurgat,
335 qui te circum caput contusum manibus robustis
domo emittat, fœdatum sanguine multo.
Hanc autem torve intuitus affatus-est ingeniosus Ulysses:
certe cito Telemacho dicam, canis, qualia loqueris,
illuc profectus, ut te ibi membratim concidat.
340 Sic locutus, verbis perterruit mulieres.
Profectæque-sunt ire per domum; solutaque-sunt subtus membra
cujusque
timore: putabant enim ipsum vera dixisse.
At is apud lampadas prælucens accensas
stetit, omnes intuens: alia vero ei cor
345 agitabat mente sua, quæ quidem non irrita facta-sunt.
Procos autem strenuos non omnino sinebat Minerva
contumelia abstinere acerba, ut adhuc magis
subiret dolor cor Laertiadæ Ulyssis.
Inter-hos vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui,
350 incessens Ulyssem; risum vero sociis fecit:
Audite me, proci inclytæ reginæ,
ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.
Non sine-deo hic vir Ulysseam in domum venit:
omnino mihi videtur facium splendor esse ipsius
355 et capitis: quoniam non ei insunt capilli ne pauci quidem.
Dixit, simulque allocutus-est Ulyssem urbium-vastatorem:[TR4]
hospes, nunquid vis mercede-servire, si te suscipiam,
agri in extremitate, (merces autem tibi sufficiens erit)
sepesque aggerens, et arbores proceras plantans?
360 Illic autem ego cibum quidem perennem _tibi_ præberem,
vestimentaque induerem, pedibusque calceamenta darem.
Sed quandoquidem sane opera mala didicisti, non voles
opus adire, sed mendicare per populum
mavis, ut possis pascere tuum ventrem insatiabilem.
365 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Eurymache, si enim nobis contentio de-opere fieret
tempore in verno, quando quidem dies longi sunt,
in herba, falcem quidem ego bene-flexam haberem,
et vero tu talem haberes, ut experiremur opus,
370 jejuni usque penitus ad-tenebras, herba autem adesset;
sive rursus et boves essent agendi, qui _sunt_ optimi,
rutili, magni, ambo saturati herba,
æquales-ætate, par-onus-sustinentes, quorum robur non imbecille,
arvumque-quatuor-jugerum esset, cederetque subtus gleba aratro:
375 tunc me videres, an sulcum continuum proscinderem.
Si vero et bellum alicunde moveret Saturnius
hodie, ac mihi scutum esset, et duæ hastæ,
et galea tota-ærea, temporibus apta:
tunc me videres primis in pugnatoribus congressum,
380 nec mihi ventrem exprobrans loquereris.
Sed valde contumeliose-agis, et tibi animus est inclemens:
et quidam fere videris magnus esse et fortis,
quoniam cum paucis et non bonis versaris.
Sin autem Ulysses rediret et perveniret in patriam terram,
385 statim tibi hæ portæ, etiamsi latæ admodum sunt,
fugienti arctarentur per vestibulum foras.
Sic dixit; Eurymachus vero iratus-est in-corde magis,
et ipsum, torve intuitus, verbis alatis allocutus-est:
Ah miser, certe cito tibi perficiam malum, quod-talia dicis
390 confidenter multos inter viros, nec quicquam animo
times: certe utique tibi vinum mentem occupat, vel tibi semper
talis mens est; quare et vana loqueris.
[An exsultas, quod Irum vicisti, erronem?]
Sic igitur locutus, scabellum sumsit; at Ulysses
395 Amphinomi ad genua desidebat Dulichiensis,
Eurymachum veritus: hic autem pocillatorem percussit ad manum
dextram; gutturnium vero humi sonuit lapsum:
at ille ejulatu-dato cecidit supinus in pulveribus.
Proci vero tumultuati-sunt per ædes obscuras;
400 sic vero aliquis dicebat, intuitus in propinquum alium:
Utinam hic hospes errans alibi periisset,[TR5]
antequam venisset: ita neutiquam tantum tumultum intulisset.
Nunc autem de mendicis contendimus: neque ulla convivii
boni erit voluptas; quoniam pejora vincunt.
405 Inter-hos autem et locuta-est sacra vis Telemachi:
mirifici, insanitis, et non-amplius continetis animo
cibum neque potum: deorum certe aliquis vos concitat.
Sed bene epulati decumbite domum profecti,
quando animus jubet: pello vero neminem ego.
410 Sic dixit: illi autem omnes mordicus labris compressis,
Telemachum admirabantur, quod audaciter loquebatur.
Ipsis vero Amphinomus concionatus-est et dixit:
[Nisi splendidus filius, Aretiadæ regis:]
O amici, haud jam quisquam super dicto æquo
415 contrariis verbis carpens sæviat:
neu omnino hospitem pulsate, neu quenquam alium
famulorum, qui in ædibus _sunt_ Ulyssis divini.
Sed agite, pocillator quidem auspicator poculis,
ut, postquam-libaverimus, decumbamus domum profecti:
420 hospitem vero sinamus in ædibus Ulyssis
Telemacho curæ-esse; hujus enim dilectam venit ad-domum.
Sic dixit: illis autem omnibus gratum sermonem dixit.
Ipsis vero craterem miscuit Mulius heros,
præco Dulichiensis; famulus autem erat Amphinomi:
425 distribuit vero inde omnibus astando; illi autem diis
ubi-libarant beatis, biberunt dulce vinum.
Ac postquam libarantque et biberant, quantum volebat animus,
abiverunt decubituri suas ad domos quisque.
[TR1] "deumque" -> "deûmque"
[TR2] "Penelope." -> "Penelope:"
[TR3] "Ulyses:" -> "Ulysses:"
[TR4] "urbium-vastatorem." -> "urbium-vastatorem:"
[TR5] "periiset" -> "periisset"
Odysseæ XIX.—Ulyssis et Penelopæ colloquium.
Agnitio per Eurycleam.[TR1]