TEXT:

1 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum jam inde sub pedibus ligavit pulcros calceos

Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini:

sumsit autem validam hastam, quæ ei manibus apta-erat,

5 ad-urbem iturus, et suum allocutus-est subulcum:

Pater, nempe ego vadam in urbem, ut me mater

videat; non enim ipsam ante cessaturam puto

a-ploratuque tristi, fletuque lacrimoso,

quam ipsum me aspexerit; sed tibi-quidem sic præcipio:

10 hospitem infelicem duc in urbem, ut illic

victum mendicet: dabit autem ei, quicunque voluerit,

panem et poculum: mihi vero haudquaquam licet omnes

homines sustinere, habenti quidem dolores animo.

Hospes autem si valde irascatur, gravius _hoc_ ipsi

15 erit: certe enim mihi gratum _est_ vera loqui.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

o amice, neque sane ipse detineri cupio:

mendico melius est in urbe, quam in agris,

cibum mendicare; dabit autem mihi, quicunque voluerit.

20 Non enim, apud stabula ut-maneam, amplius ea-ætate, sum

quo imperanti hero in-omnibus paream.

Sed vade; me vero ducet vir hic, quem tu jubes,

statim, postquam igne caluero, teporque factus-fuerit;

valde enim hæc vestimenta habeo mala: _cavendum_ ne me conficiat

25 frigus matutinum; procul autem urbem dicitis esse.

Sic dixit: Telemachus vero per stabulum ivit,

velociter pedibus progrediens; mala autem procis serebat.

Sed postquam pervenerat ad-ædes habitantibus-commodas,

hastam quidem statuit ad columnam inclinans,

30 ipse autem intro ibat, et transgressus-est lapideum limen.

Hunc vero longe prima vidit nutrix Euryclea,

pelles sternens sedibus in artificiosis.

Lacrimans autem deinde recta _ad eum_ ivit; circumque aliæ

ancillæ Ulyssis audentis-animi congregabantur,

35 et osculabantur _ei_ amplectantes caputque et humeros.

Atque egrediebatur e thalamo prudens Penelope,

Dianæ similis, aut aureæ Veneri:

circum vero filium dilectum jecit brachia lacrimans;

osculataque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra,

40 et ejulans verbis alatis _eum_ allocuta-est:

Venisti, Telemache, dulcis lux! Non te amplius ego

visuram _me_ putabam, postquam iveras nave in-Pylum

clam, me invita, dilecti ad-quærendam patris famam.

Sed age mihi narra, quemadmodum tibi-contigit videre.

45 Illam autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

mater mea, ne mihi fletum excita, neu mihi cor

in pectoribus commove, elapso licet grave exitium:

sed lota, puris corpori vestimentis sumtis,

[in cœnaculum ubi-ascenderis cum famulis mulieribus,]

50 vove omnibus diis perfectas hecatombas

_te_ sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perfecerit.

At ego ad-forum transibo, ut vocem

hospitem, qui me illinc una secutus-est huc venientem.

Illum quidem ego præmisi cum eximiis sociis;

55 Piræum autem ipsum jussi ad domum ducentem

cum-cura amice-tractare et honorare, donec _ipse_ venissem.

Sic igitur locutus-est; huic vero non-evolans erat sermo

(_i.e. tacuit_).

Ipsa vero lota, puris corpori vestimentis sumtis,

vovebat omnibus diis perfectas hecatombas

60 _se_ sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perficeret.

Telemachus autem deinde per domum _transiens_ exivit,

hastam habens: unaque eum canes pedibus veloces sequebantur.

Divinam autem gratiam in-eum defudit Minerva;

eumque inde omnes populi advenientem admirabantur.

65 Circa vero ipsum proci illustres congregabantur,

bona prædicantes, mala autem mentibus profunde-cogitabant.

Atque ille horum quidem inde declinabat magnum cœtum,

sed, ubi Mentor sedebat, et Antiphus, et Halitherses,

qui-quidem ei a principio paterni erant amici,

70 illic consedit adiens: illi autem interrogabant singula.

Ad-hos vero Piræus hasta-inclytus prope venit,

hospitem ducens ad-concionem per urbem: neque adhuc diu

Telemachus ab-hospite procul aversus-erat, sed ei astitit.

Hunc et Piræus prior sermone allocutus-est:

75 Telemache, statim jube-ire meam ad domum mulieres,

ut tibi dona remittam, quæ tibi Menelaus dedit.

Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Priæe, non enim scimus, quomodo erunt hæc opera.

Si forte me proci illustres in ædibus

80 clam interfecto, paterna omnia diviserint,

ipsum habentem te malo _iis_ frui, quam aliquem horum:

sin autem ego his cædem et mortem struxero,

tum demum mihi gaudenti fer ad ædes gaudens.

Sic locutus, hospitem ærumnosum duxit in domum.

85 Ac postquam pervenerant ad-ædes habitantibus-commodas,

lænas quidem deposuerunt in soliisque sedibusque;

inque balnea ingressi bene-polita lavati-sunt.

Hos autem postquam famulæ laverant et unxerant oleo,

circum _eos_ deinde lænas villosas jecerunt et tunicas;

90 e balneoque _ipsi_ egressi in soliis consedere.

Aquam autem ancilla gutturnio infundebant ferens,

pulcro, aureo, super argenteum lebetem,

ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam.

Panem autem verecunda proma apposuit ferens,

95 ferculis multis impositis, largiens de-præsentibus.

Mater vero ex-adverso sedebat ad postes domus

solio inclinata, tenuia pensa versans.

Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

100 illis sermones exorsa-est prudens Penelope:

Telemache, sane ego in-cœnaculum ubi-ascendero,

decumbam in lectum, qui mihi luctuosus factus-est,

semper lacrimis meis imbutus, ex quo Ulysses

abiit cum Atridis ad Ilium: nec mihi sustinuisti,

105 antequam venirent proci illustres in hanc domum,

reditum tui patris aperte dicere, sicubi audivisti.

Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

enimvero ego tibi, mater, verum enarrabo.

Ivimus inque Pylum, et _ad_ Nestorem, pastorem virorum;

110 exceptum autem me ille in excelsis ædibus

cum-cura amice-tractabat, tanquam pater suum filium,

reversum sero recens aliunde: sic me ille

sedulo curabat, _ipse_ cum filiis gloriosis.

At de-Ulysse audentis-animi minime dicebat,

115 _nec_ vivo nec mortuo, terrestrium ex-ullo _se_ audivisse:

sed me ad Atriden, hasta-inclytum Menelaum,

cum-equis demisit et curribus coagmentatis.

Illic vidi Argivam Helenam, cujus gratia multa

Argivi Trojanique deorum voluntate laborarunt.

120 Interrogabat vero statim deinde bello strenuus Menelaus,

cujusnam _rei_ indigens venissem Lacedæmonem divinam:

at ego ei omnem veritatem enarravi:

et tunc me verbis respondens allocutus-est:

Dii-boni! profecto valde fortis viri in lecto

125 voluerunt cubare, imbelles ipsi quum-sint.

Sicut autem quando in lustro cerva fortis leonis

hinnulos ubi-cubare-fecerit recens-natos, lactentes,

saltus investigat et valles herbosas

pascens, hic vero statim suum ingressus-est cubile,

130 ambobusque illis sævam mortem infert:

ita Ulysses illis sævam mortem inferet.

Utinam enim, Jupiter pater, et Minerva, et Apollo,

talis existens, qualis olim bene-ædificata in Lesbo

ex contentione cum-Philomelide luctatus-est surgens,

135 prostravitque _eum_ fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi;

talis existens cum-procibus versaretur Ulysses;

omnes et brevis-ævi fierent et amaris-nuptiis.

Ista vero, quæ me interrogas et precaris, non ego

alia præter _verum_ dixero declinando, nec _te_ decipiam:

140 sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax,

horum nullum tibi ego celabo verbum, neque occultabo.

Dixit ipsum is in insula _se_ vidisse duros dolores habentem,

Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate

detinet: ille vero non potest suam in-patriam terram venire:

145 non enim ei adsunt naves remigio-instructæ et socii,

qui ipsum devehant super lata dorsa maris.

Sic dixit Atrides, hasta-inclytus Menelaus.

His peractis redii: dederunt autem mihi ventum-secundum

immortales, qui me celeriter dilectam in patriam misere.

150 Sic dixit: illi autem animum in pectoribus commovebat.

Inter-hos vero et locutus-est Theoclymenus deo-similis:

O uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis,

nempe ille non clare novit; meo autem attende sermoni:

vere enim tibi vaticinabor, neque occultabo.

155 Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa

focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni,

quod sane Ulysses jam in patria terra

sedens, vel reptans, hæc audiens mala opera,

est, at procis malum omnibus serit:

160 talem ego avem bonis-transtris-instruca in navi

sedens observavi, et Telemacho nuntiavi.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum esset:

ita cito sentires amicitiamque, multaque dona _acciperes_

165 ex me, ut aliquis te occurrens beatum-diceret.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur.

Proci autem ante Ulyssis domum

discis delectabantur et hastilibus jaculantes,

in fabrefacto pavimento, ubi pridem insolentiam exercebant.[TR1]

170 Sed quando jam cœnæ-tempus erat, et advenerunt pecudes

undique ex agris (ii autem agebant _eas,_ qui et antea):

tum vero ipsis dixit Medon; hic etenim maxime

placebat præconum, et ipsis aderat in-convivio:

Juvenes, postquam-jam omnes delectati-estis animo certaminibus,

175 ite ad ædes, ut paremus convivium:

nequaquam enim malum _est_ in tempore cœnam capere.

Sic dixit: illi autem surgentes abibant, parebantque sermoni.

Ac postquam venerant in-ædes habitantibus-commodas,

lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque;

180 ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras,

mactabantque sues pingues, et bovem armentalem,

convivium parantes. Illi vero ex agro ad-urbem

properabant-ire, Ulyssesque et divinus subulcus.

Inter-eosque sermones exorsus-est subulcus, princeps virorum:

185 Hospes, quia jam subinde ad-urbem ire cupis

hodie, sicut jussit dominus meus (certe te ego

hic mallem stabulorum custodem relictum-esse:

sed illum vereor, et timeo, ne me postea

objurget: graves vero dominorum sunt increpationes):

190 sed age nunc eamus: jam enim præteriit maxima-ex-parte

dies; at cito tibi ad vesperam frigidius erit.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

cognosco, sapio; hæc jam intelligenti præcipis.

Sed eamus; tu autem deinde perpetuo præi.

195 Da vero mihi, sicubi baculum tibi cæsum est,

ad-innitendum; quoniam dicitis valde-lubricam esse viam.

Dixit, et circum humeros turpem sibi-jaciebat peram

crebris-locis laceram; inerat vero tortile lorum-ad-suspendendum.

Eumæus autem inde ei baculum animo-gratum dedit.

200 Hi iverunt: stabulum vero canes et pastores viri

custodiebant, pone manentes; ipse autem in urbem ducebat regem,

mendico misero similem et seni,

_baculo_ innitentem: turpia autem circa corpus vestimenta

indutus-erat.

Sed quando jam vadentes viam per asperam

205 urbem prope erant, et ad fontem pervenerant

structum, pulcre-fluentem, unde aquabantur cives,

quem fecit Ithacus, et Neritus, ac Polyctor;

circum vero alnorum aquis-nutritarum erat nemus,

undique rotundum, defluebatque frigida aqua

210 alte ex petra: ara autem supra facta-erat

Nympharum, ubi omnes sacra-faciebant viatores:

illic ipsos assecutus-est filius Dolii Melantheus,

capras agens, quæ omnibus antecellebant gregibus,

cœnam procis; duo autem una sequebantur pastores.

215 Illos autem conspicatus increpuit, verbum dixit et elocutus-est,

vehementer et indigne: commovebat ver cor Ulyssis:

Nunc quidem sane cum-maxime malus malum ducit:

adeo semper similem ducit deus ad similem.

Quonam jam hunc voracem ducis, nihili subulce,

220 mendicum molestum, conviviorum contaminatorem?

qui multis postibus astans atteret humeros,

petens frusta, non tripodas, neque lebetas;

hunc si mihi dares stabulorum custodem ut-relinquam,

chortisque-curator ut-sit, frondemque hædis ferat;

225 _tum_ serum bibens, magnum _sibi_ femur efficeret.

Sed quandoquidem sane opera mala didicit, non volet

opus-rusticum obire, sed mendicans per populum

mavult petendo pascere suum ventrem insatiabilem.

Verum tibi edico, hoc vero et perfectum erit:

230 si iverit ad ædes Ulyssis divini,

multa ei circum caput _jacta_ scabella virorum e manibus

latera deterent per domum percussi.

Sic dixit, et accedens _ei_ calce insultavit per-insipientiam

in-coxam; nec-tamen ipsum a-semita deturbavit,

235 sed _is_ manebat firme; ac deliberabat Ulysses,

utrum irruens baculo animum _ei_ eriperet,

an ad terram dejiceret caput, circa-solum sublato.

Sed pertulit, animoque cohibuit-se; illum vero subulcus

increpuit contra intuitus; valdeque precatus-est, manibus

sublatis:

240 Nymphæ fontanæ, filiæ Jovis, si-unquam Ulysses

vobis femora combussit, cooperta pingui adipe,

agnorum et hædorum, hoc mihi perficite votum,

ut veniat quidem ille vir, adducat autem ipsum deus:

ita tibi fastus utique dissiparit omnes,

245 quos nunc contumeliosus fers, vagans semper

per urbem; at pecudes mali perdunt pastores.

Hunc autem rursus allocutus-est Melanthius, pastor caprarum:

dii boni! quale dixit canis, exitiosa sciens!

quem aliquando ego in navi bonis-transtris nigra

250 agam longe ab-Ithaca, ut mihi opes multas _venditus_ paret.

Utinam enim Telemachum interficeret argenteo-arcu-Apollo

_sic_ hodie in ædibus, vel a procis domaretur,

sicut Ulyssi quidem procul periit reditus dies.

Sic locutus, hos quidem liquit illic, lente euntes,

255 at ipse abivit; valde autem celeriter ad ædes pervenit regis.

Statim autem introivit, et inter procos consedit,

e-regione Eurymachi; hunc enim diligebat maxime.

Ei quidem carnium partem apposuerunt _ii_ qui ministrabant;

panem autem verecunda proma apposuit ferens,

260 ad-comedendum. Prope vero Ulysses et divinus subulcus

steterunt venientes; circumvenit autem ipsos sonus

citharæ cavæ: nam illis incipiebat canere

Phemius: atque ille manu prehensum allocutus-est subulcum:

Eumæe, certe omnino hæ _sunt_ ædes pulcræ Ulyssis:

265 facile autem dignoscendæ sunt etiam inter multas visu.

Ex aliis aliæ _ædes_ sunt: instructa-est autem ei aula

muro et septis: januæ vero bene-obseptæ sunt

bifores; haud-quisquam eam vir insultaverit.

Cognosco autem, quod multi in ipsa convivia instruunt

270 viri; quoniam nidor quidem ascendit, intus autem cithara

sonat, quam utique convivio dii fecerunt sociam.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

facile nosti; quippe neque in-aliis quidem _rebus_ es stultus.

Sed age jam consultemus, quomodo futura-sint hæc opera.[TR2]

275 Vel tu primus ingredere ædes habitantibus-commodas,

inferque-te procis; ego autem relinquar hic:

si vero vis, mane, egoque ibi præ:

neu tu morare, ne-quis te extra conspicatus

vel percutiat, vel pellat; hæc te considerare jubeo.

280 Huic autem respondit deinde audens divinus Ulysses:

cognosco, sapio; hæc jam intelligenti præcipis.

Sed i præ, ego autem relinquar hic.

Non enim omnino plagarum inscius _sum,_ neque ictuum:

patiens mihi animus, quoniam mala multa passus-sum

285 undis et bello; cum illis et hoc quoque fiat.

Ventrem autem haudquaquam licet abscondere avidum,

perditum, qui multa mala hominibus dat:

cujus gratia et naves bonis-transtris-instructæ armantur,

pontum super infructuosum, mala inimicis ferentes.

290 Sic hi quidem talia inter se dicebant.

Atque canis caputque et aures jacens erexit,

Argus, Ulyssis audentis-animi, quem quondam ipse

nutrivit quidem, neque _eo_ fruitus-est; prius vero ad Ilium

sacrum

abiit. Hanc autem antea ducere-solebant juvenes viri

295 capras in silvestres, et cervos, et lepores:

tum vero jacebat neglectus, absente domino,

in multo stercore, quod ei antes fores

mulorumque boumque abunde fusum-erat; donec auferrent

servi Ulyssis prædium magnum stercoraturi:

300 illic canis jacebat Argus, plenus ricinorum.

Tunc vero, ut agnovit Ulyssem prope stantem,

cauda quidem iste adulatus-est, et aures dejicit ambas;

prope autem non-amplius tum potuit suum dominum

venire: at hic seorsum conspicatus abstersit lacrimam,

305 facile latens Eumæum; statim autem interrogabat sermone:

Eumæe, certe omnino mirandum, canis hic jacet in fimo;

pulcer quidem corpore est, at hoc non clare scio,

si utique et velox fuerit cursu cum forma hac,

an sic, quales quidem mensales canes virorum

310 sunt; deliciarum vero gratia _eos_ nutriunt domini.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

et sane viri canis hic _est_ procul mortui.

Si talis esset _nunc_ et corpore, atque etiam operibus,

qualem ipsum Trojam profectus reliquit Ulysses,

315 statim admirareris, conspicatus velocitatem et robur.

Nequaquam enim effugiebat densæ in-profundis silvæ

bellua, quamcunque egisset; nam etiam vestigiis _eas_ perquam-

cognovit:

nunc autem tenetur malo: dominus vero seorsum a-patria

periit; hunc autem mulieres negligentes non curant.

320 Servi vero, quando non-amplius imperant domini,

non-amplius postea volunt justa operari.

Dimidium enim virtutis aufert late-sonans Jupiter

viro, quando ipsum servilis dies corripuerit.

Sic locutus, intravit ædes habitantibus-commodas;

325 ivit autem recta per-domum ad procos illustres.

Argum vero deinde fatum occupavit atræ mortis,

statim ut-viderat Ulyssem vigesimo anno.

Longe autem primus vidit Telemachus deo-similis

venientem per domum subulcum; cito autem deinde _ei_

330 innuit, ad se vocans: isque ubi-circumspexerat, cepit sellam

jacentem, ubi coquus insidere-solebat, carnes multas

distribuens procis, in domo convivantibus:

hanc deposuit ferens ad Telemachi mensam

ex-adverso; ibi vero ipse insedit: ei autem deinde præco

335 partem sumtam apposuit, e canistroque panem sublatum.

Proxime autem post illum ingressus-est ædes Ulysses,

mendico misero similis et seni,

_baculo_ innitens; ac turpia circa corpus vestimenta indutus-

erat.

Sedebat autem super fraxineum limen intra fores,

340 acclinatus posti cupresseo, quem quondam faber

poliverat scite et ad perpendiculum exegerat.

Telemachus vero ad se vocatum allocutus-est subulcum,

panemque totum ubi-sumserat perpulcro ex canistro,

et carnes, quantum ei manus capiebant comprehendenti:

345 Da hospiti hæc ferens, _inquit,_ ipsumque jube

mendicare prorsus omnes obeuntem procos:

pudor autem non _est_ bonus indigenti viro ut-adsit.

Sic dixit: ivit autem subulcus, postquam sermonem audierat;

prope vero stans verba alata _Ulyssi_ dixit:

350 Telemachus tibi, hospes, dat hæc, et te jubet

mendicare, prorsus omnes obeuntem procos:

pudorem autem non bonum dicit esse vero mendico.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

Jupiter rex, _fac_ Telemachum mihi inter viros beatum esse;

355 et ei omnia fiant quæcunque mente sua agitat.

Dixit, et ambabus _manibus_ accepit, et deposuit

ibidem, ante pedes, turpi super pera.

Comedebat autem, quamdiu cantor in ædibus canebat.

Quando ille cœnaverat, tum cessavit divinus cantor;

360 proci vero tumultuati-sunt per-ædes. At Minerva,

prope astans, Laertiaden Ulyssem

concitavit, ut panes a procis colligeret,

cognosceretque, quinam essent justi, quique injusti:

sed neque sic quemquam exemtura-erat malo.

365 Profectusque-est ire petiturus dextrorsum a-viro quoque,

undique manum porrigens, tanquam si mendicus olim fuisset.

Hi vero miserantes dabant, et admirabantur ipsum;

inter-seque interrogabant, quisnam esset, et unde venisset.

His autem locutus-est Melanthius, pastro caprarum:

370 Audite me, proci inclytæ reginæ,

hoc super hospite; profecto enim ipsum antea vidi:

nempe ei huc subulcus dux-fuit:

ipsum autem non clare scio, unde _se_ genere profiteatur esse.

Sic dixit: Antinous autem verbis objurgavit subulcum:

375 o notissime subulce, cur vero tu hunc in-urbem

duxisti? an non satis nobis errones sunt et alii,

mendici molesti, conviviorum contaminatores?

an parvis-pendis, quod tibi victum comedunt domini

hic congregati, tu vero etiam alicunde hunc vocasti?

380 Eum autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

Antinoe, non quidem bona, etiamsi strenuus sis, loqueris:

quis enim demum hospitem vocat aliunde ipse _eum_ adiens,

alium scilicet, nisi eorum _aliquem,_ qui artifices-sunt,

vatem, vel medicum malorum, vel fabrum lignorum,

385 vel etiam divinum cantorem, qui delectet canens?

hi enim vocati utique _sunt_ hominum super immensa terra:

mendicum vero nemo vocarit, attriturum se ipsum.

Sed semper difficilis super omnes es procos

servis Ulyssis, præcipue vero mihi; at ego

390 non curo, quamdiu mihi prudens Penelope

vivit in ædibus, et Telemachus deo-similis.

Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

tace, ne mihi huic responde multum verbis;

Antinous autem consuevit male irritare semper

395 verbis asperis, incitatque etiam alios.

Dixit, et Antinoum verbis alatis allocutus-est:

Antinoe, profecto me bene, pater sicuti filium, curas,

qui _me_ hospitem jubes a domo pellere

verbo violento: ne hoc deus perfecerit!

400 Da ei _aliquid_ sumtum; non tibi invideo; jubeo enim ego:

neu jam matrem meam verere hac-_in_-re, neu quemquam alium

servorum, qui in ædibus _sunt_ Ulyssis divini.

Sed non tibi talis _est_ in pectoribus cogitatio:

ipse enim comedere multo mavis, quam dare alii.

405 Illuma utem rursus Antinous respondens allocutus-est:

Telemache altiloque, animo indomite, quale dixisti!

Si ei tantum omnes præberent proci,

etiam ipsum tres menses procul-hinc domus detineret.

Sic igitur dixit; et scabellum prehensum ostendit-desub mensa,

410 jacens, cui quidem imponebat nitidos pedes epulans.

Ceteri autem omnes dabant impleveruntque inde peram

pane et carnibus: cito sane et erat Ulysses,

rursus ad limen profectus, dona gustaturus Achivorum:

stetit autem juxta Antinoum, etipsum sermone allocutus-est:

415 Da, amice; haud quidem mihi videris pessimus Achivorum

esse, sed optimus, quoniam regi similis-es.

Ideo te oportet dare, et melius, quam alii quidem,

de-pane; ego autem te laudabo per immensam terram.

Etenim ego aliquando domum inter homines habitam

420 beatus divitem, et sæpe dabam erroni

tali, qualiscunque esset, et cujuscunque _rei_ indigens venisset:

erant autem _mihi_ servi valde plurimi, aliaque multa,

quibus quidem bene vivunt _homines,_ et divites vocantur.

Sed Jupiter pessumdedit Saturnius (voluit enim fere),

425 qui me cum latronibus multivagis impulit

in-Ægyptum ire, longum iter, ut perirem:

statui vero in Ægypto fluvio naves utrinque-recurvas.

Tunc quidem ego hortabar dilectos socios

illic apud naves ut-manerent et naves tuerentur;

430 speculatores autem ad speculas jussi ire.

Hi vero insolentiæ cedentes, obsecuti impetui suo,

cito admodum Ægyptiorum virorum perpulcros agros

populabantur, ac mulieres abducebant et infantes liberos,

ipsosque interficiebant: cito vero in-urbem pervenit clamor.

435 Illi autem clamorem audientes simul cum aurora apparente

venerunt; impletusque-est totus campus peditibusque et equis,

ærisque fulgore: Jupiter autem gaudens-fulmine

fugam meis sociis malam immisit; nec quisquam sustinuit

consistere contra; circùm enim mala undique stabant.

440 Ibi nostrûm multos quidem interfecerunt acuto ære,

alios vero abduxerunt vivos sibi operaturos necessitate.

At me in Cyprum hospiti dederunt obviam-facto,

Dmetori Iasidæ, qui Cypro potenter imperabat:

inde demum nunc huc venio, damna patiens.

445 Huic autem rursus Antinous respondit, dixitque:

quis deus hanc pestem adduxit, convivii molestiam?

sta sic in medium _profectus,_ mea procul a mensa,

ne cito in-amaram Ægyptum et Cyprum venias:

adeo quidam audax et impudens es mendicus.

450 Ordine omnibus astas: hi autem dant

temere; quia nulla _est_ parsimonia, nec miseratio

de-alienis largiendi; quoniam adsunt multa cuique.

Hunc autem retrogressus allocutus-est ingeniosus Ulysses:

dii boni! haud ergo tibi cum forma etiam mens erat:

455 non tu-sane ex domo tuo supplici vel salem dares,

qui nunc alienis assidens, haud-quicquam mihi sustinuisti

de-pane delibatum dare; multa autem adsunt.

Sic dixit; Antinous vero iratus-est in-corde magis,

et ipsum torve intuitus verbis alatis allocutus-est:

460 Nunc jam te non-amplius bene ex domo certe puto

retro cessurum, quandoquidem jam et opprobria dicis.

Sic dixit; et scabello prehenso _ei_ feriit dextrum humerum,

extimum in dorsum: is autem stetit tanquam rupes,

firmiter; nec sane ipsum commovit ictus Antinoi;

465 sed tacite movit caput, mala profunde-cogitans.

Rursus autem ad limen profectus desidebat, atque inde peram

deposuit bene-plenam: inter procos vero locutus-est:

Audite me, proci inclytæ reginæ,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

470 Nequaquam quidem dolor est in mente, neque omnino luctus,

quando vir, pro suis pugnans possessionibus,

percutitur, vel pro bovibus, vel candidis ovibus:

at me Antinous percussit ventrem ob malum,

perditum, qui multa mala hominibus dat.

475 Sed sicubi mendicorum quidem dii et Erinnyes sunt,

Antinoum ante nuptias finis mortis deprehendat.

Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:

comede tranquillus, hospes, sedens, aut abi alio;

ne te juvenes per ædes trahant, qui-talia loquaris,

480 vel pede, vel etiam manu; lacerent autem totum.

Sic dixit: illi vero omnes vehementer indignati-sunt;

sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:

Antinoe, non bene quidem percussisti infelicem erronem,

perdite; si forte quis cœlestis deus sit!

485 Etenim dii, hospitibus similes peregrinis,

omnimodos se-ferentes, versantur-per urbes,

hominum insolentiamque et æquitatem inspicientes.

Sic igitur dicebant proci: ille autem non curabat verba;

Telemachus vero in corde quidem magnum luctum alebat

490 de-percusso; nec tamen lacrimam humi demisit e palpebris,

sed tacite movit caput, mala profunde cogitans.

Hunc autem postquam audiverat prudens Penelope

percussum in domo, inter ancillas proinde dixit:

Utinam sic ipsum te percuteret inclytus-arcu Apollo.

495 Hanc autem rursus Eurynome œconoma sermone allocuta-est:

Si enim votis exitus nostris adesset,

haud quisquam horum ad-Auroram pulcro-solio perveniret.

Hanc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

nutrix, inimici quidem _sunt_ omnes, quoniam mala machinantur;

500 Antinous vero maxime atræ morti similis-est.

Hospes quidem infelix vagatur per domum,

a-viris petens; egestas enim _eum_ jubet;

ibi ceteri quidem omnes impleveruntque, dederuntque;

hic autem scabello _ei_ extimum percussit dextrum humerum.

505 Hæc quidem sic loquebatur inter famulas mulieres,

sedens in thalamo; at cœnabat divinus Ulysses:

illa autem ad-se vocatum allocuta-est divinum subulcum:

Vade, divine Eumæe, profectus hunc hospitem jube

venire, ut aliquatenus ipsum conveniam et interrogem,

510 sicubi de-Ulysse audentis-animi vel audiverit,

vel _eum_ viderit oculis: multivago enim similis-est.

Hanc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

utinam enim tibi, regina, tacerent Achivi:

qualia hic loquitur, _his_ mulceretur tibi carum cor.

515 Tres enim jam ipsum noctes habui, tres autem dies detinui

in casa: primum enim ad-me venit, a-nave aufugiens;

sed nondum calamitatem absolvit suam narrans.

Sicut autem quando cantorem vir aspicit, qui ex diis

canit doctus carmina delectabilia mortalibus,

520 hunc autem insatiabiliter cupiunt audire, quando canit:

sic me ille mulcebat assidens in ædibus.

Dicit autem _se_ Ulyssis hospitem paternum esse,

in-Creta habitantem, ubi Minois genus est.

Inde jam nunc huc venit ærumnas patiens,

525 supplex-provolutus: affirmat autem de-Ulysse _se_ audivisse,

prope _versante,_ Thesprotorum virorum in ubere populo,

vivo: multas autem ducit res-pretiosas suam ad-domum.

Hunc autem rursus-allocuta-est prudens Penelope:

vade, huc _eum_ voca, ut coram ipse dicat.

530 Hi autem vel in-foribus sedentes delectentur,

vel illic in ædibus: quippe ipsis animus lætus _est._

Ipsorum etenim possessiones integræ repositæ-sunt in domo

_cujusque,_

panis et vinum dulce: ea quidem domestici _ipsorum_ edunt:

ipsi vero in nostram _domum_ divertentes dies omnes,

535 boves mactantes, et oves, et pingues capras,

epulantur, bibuntque nigrum vinum,

temere; plurima autem absumuntur. Non enim adest vir,

qualis Ulysses erat, malum a domo qui-arceat.

Sin autem Ulysses redierit et perveniret in patriam terram,

540 statim cum suo filio injurias ulciscetur virorum.

Sic dixit: Telemachus autem alte sternuit; circumque domus

horrendum resonuit: risit vero Penelope;

statimque deinde Eumæum verbis alatis allocuta-est:

Vade mihi, hospitem coram huc voca.

545 Nonne vides, quod mihi filius sternuit-ad omnia verba?

ideo etiam non imperfecta mors procis fuerit,

omnibus prorsus, nec quisquam mortem et fatum evitarit.

Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua:

si ipsum cognovero vera omnia dicentem,

550 induam ipsum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris.

Sic dixit: ivit vero subulcus, postquam sermonem audiverat;

propeque stans verbis alatis _Ulyssem_ allocutus est:

Hospes pater, vocat te prudens Penelope,

mater Telemachi; sciscitari aliquid ipsam animus

555 de marito jubet, quamvis dolores passa _sit._

Si vero te cognoverit vera omnia dicentem;

induet te lænaque tunicaque, quibus tu maxime

indiges; panemque etiam petens per populum

ventrem pasces: dabit vero tibi quicunque voluerit.

560 Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses:

Eumæe, statim ego vera omnia dicam

filiæ Icarii, prudenti Penelopæ:

novi enim bene de illo, parem autem sustinuimus ærumnam.

Sed procorum difficilium subtimeo cœtum;

565 quorum injuriaque visque ad-ferreum cœlum pervenit.

Etenim nunc, quando me hic vir per domum euntem,

nihil mali quum-fecerim, percussum doloribus dedit,

neque omnino Telemachus hoc prohibuit, nec quisquam alius.

Ideo nunc Penelopen in ædibus hortare

570 ut-maneat, festinans licet, in solis occasum:

et tunc me interroget mariti de reditus die,

propius ubi-collocarit ad ignem; vestimenta etenim

mala habeo; nosti et ipse, quoniam te primum supplex-adii.

Sic dixit: ivit autem subulcus, ut hunc sermonem audierat.

575 Eum vero super limen profectum allocuta-est Penelope:

Non tu _eum_ ducis, Eumæe? quid hoc in-animum-induxit erro?

utrum aliquem fere veritus supra-modum, an et aliter

verecundatur in domo? malus autem _est_ verecundus mendicus.

Hanc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce:

580 loquitur apposite, quæ quidem existimaret etiam alius,

contumeliam vitans virorum superbientium.

Sed te manere hortatur in solis occasum.

Et vero tibi sic ipsi _erit_ multo melius, o regina,

solam ad hospitem loqui verbum[TR3] et _ei_ auscultare.

585 Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope:

non insipiens hic hospes suspicatur, quicunque demum sit;

non enim usquam ulli sic mortalium hominum

viri insolentes injusta machinantur.

Illa quidem sic locuta-est; sed abibat divinus subulcus

590 procorum in cœtum, postquam dixerat omnia.

Statim autem Telemachum verbis alatis allocutus-est,

prope admodo capite, ut ne audirent ceteri:

O dilecte, ego quidem discedam, sues et illa custoditurus,

tuum et meum victum; tibi autem hic omnia curæ-sunto.

595 Ipsum quidem te primum serva, et considera in-animo,

ne quid patiaris; multi vero mala cogitant Achivorum:

quos Jupiter disperdat, antequam nobis calamitas fiat.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:

erit sic, pater: tu vero vade merenda-sumta:

600 mane autem veni et duc victimas pulcras;

at mihi hæc omnia et immortalibus curæ-erunt.

Sic dixit; ille vero rursus consedit bene-polita in sella;

atque ubi-repleverat animum cibo et potu,

profectus-est ire ad sues; liquitque septaque domumque,

605 plenam convivarum: hi autem saltatione et cantu

oblectabant-se: jam et enim advenit vespertinum tempus.

[TR1] "excercebant" -> "exercebant"

[TR2] "opera" -> "opera."

[TR3] "verbun" -> "verbum"

Odysseæ XVIII.—Ulyssis et Iri pugilatus.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 41 / 57 题