TEXT:

1 Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio;

oblectationeque tenebantur per ædes umbrosas.

Huic autem vicissim Alcinous respondit dixitque:

O Ulysse, quandoquidem venisti meam ad ære-fundatam domum,

5 altam, eo te neutiquam iterum-errantem puto

rediturum-esse, etsi valde multa passus-es.

Vestrum autem viro unicuique præcipiens hæc dico,

quotquot in ædibus honorarium nigrum vinum

semper bibitis meis, auditisque cantorem:

10 vestes quidem jam hospiti bene-polita in arca

jacent, et aurum multa-arte-elaboratum, aliaque omnia

dona, quæcunque Phæacum consiliarii huc attulerunt:

verum age, ei demus tripodem magnum ac lebetem,

viritim; nos autem rursus congregati in populo

15 rependemus: grave enim uni _fuerit_ de-suo-totum præbere.

Sic dixit Alcinous; illis vero placebat sermo.

Ii quidem decubituri abierunt domum unusquisque.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

ad-navem inde properabant, ferebantque viros-honestans æs:

20 et hæc quidem bene deposuit sacra vis Alcinoi,

ipse vadens per navem, sub transtris, ne quem sociorum

læderent impellentium, quando incumberent remis.

Illi autem ad Alcinoi _domum_ iverunt et convivium curabant.

Inter hos autem bovem mactavit sacra vis Alcinoi

25 Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat.

Femoribus autem assatis, epulabantur illustres epulas

oblectantes-sese: inter ipsos vero modulabatur divinus cantor,

Demodocus, a-civibus honoratus. At Ulysses

sæpe ad solem caput vertebat splendidum,

30 ut-occideret expetens; jamdudum enim cupiebat reverti.

Sicut autem quum vir cœnam concupiscit, cui toto-die

per novale traxere duo-boves nigri compactum aratrum;

optato autem huic occidit lumen solis,

cœnam ut-obeat; affliguntur vero genua eunti:

35 sic Ulyssi gratum occidit lumen solis.

Statim autem inter-Phæacas remigii-studiosos locutus-est,

Alcinoo autem maxime loquens dixit sermonem:

Alcinoe rex, omnium illustrissime civium,

mittite me, postquam-libaveritis, illæsum; valete vero ipsi:

40 jam enim perfecta-sunt, quæ mihi carus volebat animus,

deductio et cara dona, quæ mihi dii cœlestes

fortunata faciant: eximiam autem domi uxorem

_utinam_ reversus inveniam, cum incolumibus amicis.

Vos autem hic manentes oblectetis uxores

45 ingenuas et liberos; dii vero virtutem dent

omnigenam, et ne-quod malum in-populo sit.

Sic dixit: illi vero omnes collaudabant, et jubebant

deduci hospitem, quum decenter locutus-esset.

Ac tum præconem allocuta-est vis Alcinoi:

50 Pontonoe, cratere mixto, merum distribue

omnibus per domum, ut precati Jovem patrem,

hunc hospitem deducamus suam in patriam terram.

Sic dixit: Pontonous vero dulce vinum miscebat:

distribuitque inde omnibus astans: illi autem diis

55 libarunt beatis, qui cœlum latum habitant,

indidem ex sedibus. Surrexit vero divinus Ulysses,

Aretæque in manibus posuit poculum duplex,

et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:

Vale mihi, o regina, in-perpetuum, donec senectus

60 venerit, et mors, quæ quidem hominibus accidunt.

At ego proficiscor: tu vero delectare hac in domo

liberisque, et civibus, et Alcinoo rege.

Sic fatus, super limen ibat divinus Ulysses.

Cum-eo autem una præconem misit vis Alcinoi,

65 ut-duceret ad navem velocem et litus maris:

Arete autem cum-eo famulas simul misit mulieres;

alteram quidem chlamydem habentem bene-lotam ac tunicam,

alteram autem, arcam bene-munitam una misit ut portaret;

alia iterum panemque ferebat et vinum rubrum.

70 Ac postquam ad navem pervenerant et mare,

statim hæc in navi cava comites strenui

accepta deposuerunt, potum et cibum omnem:

at Ulyssi stravere vestemque-stragulam linteumque,

navis in tabulatis cavæ, ut tranquille dormiret,

75 in-puppi: conscendit autem et ipse, et decubuit

silentio: illi autem consedere in transtris unusquisque

ordine; retinaculumque solverunt a perforato lapide.

Ibi illi reclinati torquebant mare remo:

et huic suavis somnus in palpebras incidit,

80 altus, jucundissimus, morti proxime similis.

Illa autem, sicut in campo quadrijuges masculi equi,

omnes simul incitati sub verberibus scuticæ,

alte elevati, perniciter conficiunt viam:

sic inde hujus puppis quidem tollebatur, fluctus autem pone

85 niger magnus ruebat sonori maris.

Hæc autem valde tute currebat firmiter; neque accipiter

circus assecutus-fuisset, pernicissimus volucrum:

sic illa celeriter currens maris fluctus secabat,

virum ferens, diis paria consilia habentem:

90 qui antea quidem multos passus-erat dolores suo in animo,

virorumque bella, sævosque fluctus transiens;

tunc vero placide dormiebat, oblitus _eorum_ quanta passus-

fuerat.

Quando stella super-institit lucidissima, quæ maxime

venit nuntians lumen Auroræ mane-genitæ:

95 tum demum insulæ appropinquabat pontum-transiens navis.

Phorcynis autem quidam est portus, marini senis,

in agro Ithacæ; duo vero projecta in ipso _sunt_

litora abrupta, in-portum vergentia:

quæ a-ventis defendunt graviter-flantibus magnum fluctum

100 extra; intus vero sine vinculo manent

naves bene-tabulatæ, quando portus spatium intraverint.

At in vertice portus patulis ramis-oliva _est:_

prope autem ipsam, antrum amœnum, obscurum,

sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur.

105 Intus vero crateresque et amphoræ sunt

lapideæ: ibi autem subinde mellificant apes.

Intus _sunt_ et juga lapidea prælonga, in-quibus Nymphæ

pallia texunt purpurea, mirabile visu:

intus et aquæ perpetuo-fluentes. Duæ autem ei fores sunt;

110 hæ quidem ad Boream, permeabiles hominibus,

illæ autem ad Notum sunt, diviniores: neque omnino illac

homines intrant, sed immortalium via est.

Huc illi _navem_ adegerunt, _locum_ prius scientes: ea quidem

postea

terræ appulsa-est, quantum ad dimidium totius,

115 concitata; talium enim impellebatur manibus remigum.

Illi autem ex navi egressi bonis-transtris-instructa in-terram

primum Ulyssem cava ex navi sustulerunt,

ipso cumque linteo et stragulis splendidis;

atque in area deposuerunt, oppressum somno:

120 extulerunt autem bona, quæ ei Phæaces illustres

dederant domum eunti, propter magnanimam Minervam.

Et ea quidem inde ad imum olivæ conferta posuerunt

extra viam, ne forte quis viatorum hominum,

antequam Ulysses expergisceretur, aggressus _ea_ violaret:

125 ipsi vero rursus domum redibant. Neque Neptunus

obliviscebatur minarum, quas deo-pari Ulyssi

primum minatus-erat, Jovis autem expetebat consilium:

Jupiter pater, haud-amplius ego inter immortales deos

honoratus ero, quum me _vel_ mortales minime honorant,

130 Phæaces, qui sane a-mea oriundi sunt stirpe.

Etenim nunc Ulyssem putabam mala multa passum

domum venturum; reditum vero illi nunquam auferebam

penitus, quoniam tu primum promisisti et annuisti.

Hi autem dormientem in navi veloci super pontum vehentes

135 deposuerunt in Ithaca, dederuntque ei immensa dona,

æsque, aurumque abunde, vestemque textilem,

multa, quot nunquam Troja extulisset Ulysses,

si incolumis venisset, sortitus de præda portionem.

Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter:

140 papæ! Neptune late-potens, quale _hoc_ dixisti!

nequaquam te despiciunt dii; grave vero esset,

antiquissimum et præstantissimum ignominia prosequi.

Hominum autem si quis te viribus et robori _suo_ obsequens

non honorat, tibi tamen est et in-posterum ultio semper.

145 Fac, sicut vis et tibi gratum est animo.

Huic autem respondit deinde Neptunus terræ-concussor:

statim ego fecerim, Atrarum-nubium-coactor, sicut dicis;

sed tuam semper iram observo et evito.

Nunc vero Phæacum volo perpulcram navem,

150 ex deductione revertentem, in obscuro ponto

perdere; ut jam abstineant, desistantque a-deductione

hominum; magnum vero ipsis montem urbi obducere.

Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter:

o bone, sic quidem meo animo videtur esse optimum,

155 quum jam omnes incitatam intuebuntur

cives ab urbe, _tum eam_ facere lapidem prope terram

navi veloci similem: ut admirentur omnes

homines; magnum vero ipsis montem urbi obducere.

Ac postquam hoc audiverat Neptunus terræ-concussor,

160 profectus-est ire in Scheriam, ubi Phæaces sunt.

Illic manebat: hæc vero valde prope venit, pontum-transiens

navis,

celeriter impulsa; eam autem prope venit Neptunus,

qui ipsam lapidem reddidit, et radicari-fecit inferne,

manu prona percussam: ipse autem discessit.

165 Illi vero inter se verba alata loquebantur,

Phæaces longis remis-utentes, navibus-inclyti viri.

Sic autem aliquis dicebat intuitus propinquum alium:

Eheu, quis jam navem velocem ligavit in ponto,

domum-versus actam? et jam apparebat tota.

170 Sic aliquis dicebat: hæc autem nesciebant quomodo facta essent.

Inter-eos vero Alcinous concionatus-est et dixit:

Dii-boni! certe omnino jam me antiqua vaticinia assequuntur

patris mei, qui dicebat Neptunum iratum-esse

nobis, quoniam deductores tuti sumus omnium.

175 Dixit aliquando Phæacum virorum _se_ perpulcram navem,

ex deductione revertentem, in obscuro ponto

perditurum, magnumque nobis montem urbi obducturum.

Sic dicebat senex; hæc vero nunc omnia perficiuntur.

Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes:

180 a-deductione quidem desistite mortalium, quando aliquis venerit

nostram ad urbem: Neptuno autem tauros

duodecim electos sacrificabimus, si forte misereatur,

neque nobis ingentem montem urbi obducat.

Sic dixit: illi autem timuerunt, paraveruntque tauros.

185 Sic hi quidem supplicabant Neptuno regi,

populi Phæacum ductores et principes,

stantes circum altare. Experrectus-est autem divinus Ulysses,

cubans in terra patria, neque ipsam cognovit,

jam diu quum-abfuisset; nam dea nebulam circumfuderat,

190 Pallas Minerva, filia Jovis; ut eum ipsum

ignotum faceret, singulaque ediceret,

ne ipsum prius uxor cognosceret civesque, amicique,

quam omnem proci contumeliam luissent.

Propterea mutata-forma videbantur omnia regi,

195 viæque perpetuæ, portusque undique-stationibus-apti,

petræque præcipites, et arbores virentes.

Stetit autem quum-exsurrexisset, et inspexit patriam terram;

flevitque deinde, et sua percussit femora

manibus pronis; lugensque verbum dixit:

200 Hei mihi, quorumnam demum hominum in terram veni?

numquid hi injuriosique et crudeles, neque justi?

an hospitales, et ipsis mens est deorum-reverens?

quanam jam bona multa fero hæc? quanam autem et ipse

vagor? utinam mansissem apud Phæacas

205 illic; ego vero ad alium magnanimorum regum

pervenissem, qui me amice-excepisset et deduxisset ut-redirem.

Nunc vero nec usquam _ea_ seponere scio, neque illic

relinquam, ne forte mihi præda aliis fiant.

Dii boni! non ergo omnino sapientes, neque justi

210 erant Phæacum ductores et principes,

qui me in aliam terram abduxerunt: certe me dicebant

ducturos _se_ in Ithacam late-conspicuam; nec perfecerunt.

Jupiter ipsos ulciscatur supplicum-custos, qui et alios

homines inspicit et punit, quicunque peccet.

215 Verum age jam bona numerabo et videbo,

ne-quid mihi abierint cava in navi auferentes.

Sic locutus, tripodas perpulcros et lebetas

numerabat, et aurum, textiliaque vestimenta pulcra.

Horum quidem nihil desiderabat: verum lugebat patriam terram,

220 reptans juxta litus sonori maris,

multum lamentans. Prope autem eum venit Minerva,

viro corpore assimilata juveni, pastori ovium,

perdelicato, quales quidem regum filii sunt,

duplicem circa humerum habens pulcre-factam vestem;

225 pedibus vero sub nitidis calceos habebat, manuque jaculum.

Hanc autem Ulysses gaudebat conspicatus, et obvius venit,

et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:

O amice, quandoquidem te primum invenio hoc in loco,

salveque, et neutiquam mihi malo animo occurreris;

230 sed serva quidem hæc, serva autem _et_ me; tibi enim ego

supplico, tanquam deo, et ad-tua cara genua accedo.

Et mihi hæc dic vere, ut bene sciam:

quæ _hæc est_ terra? quis populus? qui viri insunt?

an aliqua insularum late-conspicua, an aliquod litus

235 _hoc_ jacet mari acclinatum glebosæ continentis?

Hunc autem contra allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

stultus-es, o hospes, aut e-longinquo venisti,

si revera de-hac terra interrogas. Neutiquam nimis

adeo ignobilis est; norunt vero eam admodum multi,

240 sive quotquot habitant ad Auroramque Solemque,

sive quotquot in-averso ad caliginem obscuram.

Nempe aspera quidem et non equitabilis est;

nec valde exilis, at neque lata est.

In _ea_ enim frumentum copiosum, in _ea_ autem et vinum

245 oritur: semper vero pluvia tenet _eam_ fœcundusque ros:

caprisque-pascendis bona et -bobus; est quidem silva

omnigena, ibique aquationes perennes adsunt.

Itaque, hospes, Ithacæ sane et in Trojam nomen pervenit

quam-quidem procul dicunt Achaica esse a-terra.

250 Sic dixit: lætatus-est autem audens divinus Ulysses,

gaudens sua terra patria, sicut ei dixerat

Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis:

et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est;

neque is vera dixit, ex-obliquo vero instruebat sermonem,

255 semper in pectore mentem perastutam agitans:

Audiebam de-Ithaca quidem etiam in Creta lata,

longe trans pontum; nunc autem _huc_ veni et ipse

bonis cum hisce; relictis vero adhuc apud-filios tantis

fugi, quoniam dilectum filium interfeci Idomenei,

260 Orsilochum pedibus velocem, qui in Creta lata

viros ingeniosos vincebat velocibus pedibus:

quoniam me privare præda volebat omni

Trojana: cujus gratia ego passus-eram dolores animo,

virorumque bella, tristesque undas transiens:

265 quoniam scilicet haud suo patri gratificans serviebam

populo in Trojanorum, sed aliis imperabam sociis.

Hunc quidem ego revertentem percussi ærata hasta

ex-agro, prope viam insidiatus cum socio:

nox vero valde obscura tenebat cœlum, nec quisquam nos

270 hominum animadvertit: latui autem illum anima spolians.

Ac postquam hunc interfeceram acuto ære,

statim ego ad navem profectus Phœnicas illustres

oravi, et ipsis animo-gratam prædam dedi:

hos me jussi in-Pylum deferre et collocare,

275 vel in Elidem divinam, ubi dominantur Epei.

Sed sane ipsos illinc depulit vis venti

admodum invitos; neque volebant _me_ fallere.

Illinc autem vagati venimus huc noctu:

ægre vero in portum remorum-ope-appulimus, neque ulla nobis

280 cœnæ cogitatio erat, valde licet indigentibus sumere;

sed sic _temere_ jacebamus egressi e-navi omnes.

Illic me quidem dulcis somnus invasit defessum:

illi autem bona mea cava e navi extracta

deposuerunt, ubi quidem ipse in arenis jacebam.

285 Hi vero in Sidoniam bene-habitatam _navi_ conscensa

abierunt; at ego relictus-sum dolens corde.

Sic dixit: risit autem dea cæsiis-oculis Minerva,

manuque ipsum demulsit; corpore vero assimilata est mulieri

pulcræque magnæque, et illustria opera scienti;

290 et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Astutus esset et fallax, qui te superaret

in omnibus dolis, etiam si deus _tibi_ occurreret.

Intractabilis, versute, dolorum insatiabilis, non ergo eras,

ne in tua quidem quum-esses terra, destiturus a-fallaciis,

295 verborumque fraudibus, quæ tibi ab-ortu amicæ sunt?

Sed age, ne-amplius hæc inter-nos-seramus, scientes ambo

dolos: quia tu quidem es hominum longe optimus omnium

consilio et verbis; ego autem inter omnes deos

consilioque celebror et dolis: nec tu-scilicet novisti

300 Palladem Minervam, filiam Jovis, quæ tibi semper

in omnibus laboribus asto, et _te_ servo,

et vero te Phæacibus gratum reddidi.

Nunc vero rursus huc veni, ut tibi consilium contexam,

bonaque abscondam, quotquot tibi Phæaces illustres

305 dederunt, domum proficiscenti, meo consilioque menteque;

dicamque, quantos tibi fatale _est_ ædibus in structis

dolores perferre; tu vero tolera etiam necessitate;

neu cuiquam eloquere, nec virorum nec mulierum,

omnium, quod veneris vagans: sed tacite

310 patere dolores multos, injurias sustinens virorum.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:[TR1]

difficile _est_ te, dea, cognoscere mortali congresso,

etiam admodum scienti: te enim ipsam cuilibet assimilas.

Hoc autem ego bene novi, quod mihi antea benigna eras,

315 dum in Troja pugnabamus filii Achivorum.

At postquam Priami urbem destruximus altam,

ivimusque in navibus, deusque dissipavit Achivos,

haud te postea vidi, filia Jovis, neque animadverti

navem meam ingressam, ut aliquem mihi dolorem arceres.

320 [sed semper mente propria habens distractum cor

vagabar, donec me dii malo solverunt:

prius-quam quando Phæacum virorum in opulento populo

animastique verbis _me,_ et in urbem duxisti ipsa.]

Nunc vero te per patrem supplex-oro: non enim puto

325 venisse _me_ in Ithacam late-conspicuam, sed aliquam aliam

per-terram versor; te autem illudentem puto

hæc dicere, ut meam mentem decipias:

dic mihi, an vere dilectam in patriam venerim.

Huic vero respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

330 semper tibi talis in pectore _est_ cogitatio:

propterea etiam te non possum deserere, infelix quando es,

quoniam facundus es, et mente-promtus, et prudens.

Libenter enim alius vir errans, reversus,

cuperet in ædibus videre filiosque uxoremque:

335 tibi vero neutiquam gratum est scire, neque exquirere,

priusquam etiam tuæ uxoris periculum-feceris, quæ tibi sic

sedet in ædibus: luctuosæ vero ei semper

pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti.

At ego de-hoc quidem nunquam diffidebam, sed in animo

340 sciebam, quod rediturus-esses, amissis omnibus sociis.

Verum sane nolui Neptuno obsistere

patruo, qui adversus-te iram induxit-in animum,

iratus, quod ei filium dilectum excæcasti.

Sed age, tibi ostendam Ithacæ sedem, ut credas.

345 Phorcynis quidem hic est portus, marini senis;

hæc autem in vertice portus patulis-ramis oliva:

[prope vero ipsam antrum amabile, obscurum,

sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur:]

hæc autem tibi spelunca est umbrosa, ubi tu multas

350 sacrificabas Nymphis perfectas hecatombas:

hic vero Neritus est, mons vestitus silva.

Sic fata dea dissipavit nebulam; apparuit autem terra:

lætatusque-est deinde audens divinus Ulysses,

gaudens sua terra; osculatus-est autem almam tellurem;

355 statimque Nymphis supplicavit, manibus sublatis:

Nymphæ Naiades, filiæ Jovis, nunquam ego

visurum _me_ vos putabam: nunc vero ob-vota blanda _exaudita_

salvete: sed et dona dabimus, sicuti antea quidem,

si sinat lubens Jovis filia prædatrix

360 ipsumque _me_ vivere, et mihi carum filium auctet.

Hunc autem rurus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint.

Sed bona quidem in-recessu antri divini

ponamus statim nunc, ubi quidem hæc tibi salva maneant:

365 ipsi vero consultemus, quo-pacto _omnia_ quam optime fiant.

Sic locuta dea subiit specum obscurum,

explorans latibula per specum: atque Ulysses

propius omnia portabat, aurum et indomitum æs,

vestimentaque bene-elaborata, quæ ei Phæaces dederant.

370 Et hæc quidem bene deposuit; lapidem vero imposuit foribus

Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis.

Hi autem sedentes sacræ ad radicem olivæ,

moliebantur procis insolentibus exitium.

Inter eos vero sermonem orsa-est dea cæsiis-oculis Minerva:

375 Generose Laertiade, sollertissime Ulysse,

considera, quomodo procis impudentibus manus inferas,

qui jam tibi triennio per domum dominantur,

ambientes divinam uxorem, et sponsalia dantes:

illa vero tuum semper reditum cum-fletu-desiderans in animo,

380 omnes quidem sperare-facit et pollicetur viro cuique,

nuntios mittens; mens autem ei alia versat.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

dii boni! profecto plane Agamemnonis Atridæ

periturus malo fato in ædibus eram,

385 nisi mihi tu singula, dea, accurate dixisses.

Verum age, consilium texe, quo-pacto ulciscar ipsos;

et mihi ipsa asta, animum valde-audacem immittens,

qualem _immisisti mihi_ quando Trojæ solvebamus splendidas

pinnas.

Si mihi sic studiosa astare-velis, Minerva,

390 etiam cum-trecentis ego viris pugnaverim,

ope tua, veneranda dea, quando me promto-animo adjuves.

Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

et omnino tibi ego adero, nec me latebis,

quandocunque demum hæc obeamus; atque aliquem puto

395 sanguineque cerebroque fœdaturum immensum solum

virorum procorum, qui tibi victum absumunt.

Sed age, te incognitum reddam omnibus mortalibus:

arefaciam quidem cutem pulcram in flexilibus membris;

flavosque ex capite delebo crines; circumque pallium

400 induam, quod aversetur conspicatus homo habentem:

deformabo etiam tibi oculos, antea præpulcri qui-fuere:

ut turpis omnibus procis appareas,

tuæque uxori, et filio, quem in ædibus reliquisti.

Ipse vero omnium-primum subulcum adi,

405 qui tibi suum custos _est,_ attamen in-te benevolo animo-est,

filiumque tuum diligit et prudentem Penelopen.

Invenies-hunc suibus assidentem; hæ vero pascuntur

apud Coracis petram, et ad fontem Arethusam,

comedentes glandem suavem, et nigram aquam

410 bibentes, quæ suibus alunt florentem pinguedinem.

Illic mane, et omnia assidens interroga,

dum ego ivero ad Spartam pulcris-mulieribus-abundantem,

Telemachum accersitura, tuum dilectum filium, Ulysse:

qui tibi in spatiosam Lacedæmonem ad Menelaum

415 abiit, sciscitaturus de-tua fama, sicubi adhuc esses.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

et cur non ei dixisti, in mente omnia sciens?

an ut alicubi et ille errans dolores patiatur?

pontum super infructuosum? victum autem ei alii edunt.

420 Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

ne jam tibi ille valde in-animo sit:

ipsa eum deducebam, ut famam bonam adipisceretur,

illuc profectus: at nullam habet molestiam, sed quietus

sedet in Atridæ ædibus, et copiosa _ei_ apposita-sunt.

425 Profecto ei insidiantur juvens cum navi nigra,

cupientes interficere, antequam in-patriam terram perveniret:

sed hæc _futura_ non puto; prius etiam aliquem terra habebit,

[virorum procorum, qui tibi victum devorant.]

Sic igitur ipsum locuta virga tetigit Minerva:

430 arefecit quidem ei cutem pulcram in flexilibus membris;

flavosque ex capite delevit crines, circùm vero pellem

omnibus membris antiqui posuit senis:

deformavit autem ei oculos, antea præpulcri qui-fuere:

circum autem ipsum lacernam aliam malam jecit, et tunicam,

435 laceras, squalentes, malo fœdatas fumo:

circumque ipsum magnam pellem velocis induit cervi,

depilem; deditque ei baculum et turpem peram,

crebris-locis laceram: inerat vero tortum lorum-ad-portandum.

Illi ita consilio-inito discessere: hæc quidem deinde

440 in Lacedæmonem divinam ivit ad-_accersendum_ filium Ulyssis.

[TR1] "Ulysses" -> "Ulysses:"

Odysseæ XIV.—Ulyssis cum Eumæo conversatio.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 33 / 57 题