TEXT:

1 Ac postquam fluminis reliquit fluentum Oceani

navis, et pervenit ad fluctus maris Iati,

insulamque Ææam, ubi Auroræ mane-genitæ

domicilium et chori sunt, et ortus Solis:

5 navem quidem hic advenientes subduximus in arenas

atque et ipsi egressi-sumus in litus maris.

Hic vero dormientes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero ego socios præmisi ad domos Circes

10 allaturos mortuum Elpenorem defunctum.

Stipitibusque statim cæsis, ubi summum prominebat litus,

sepeliebamus _eum_ dolentes, uberes lacrimas defundentes.

Ac postquam corpusque combustum-erat et arma mortui,

tumulo aggesto, et desuper cippo erecto,

15 fiximus in-summo tumulo fabrefactum remum.

Nos quidem hæc singula administrabamus: neque inde Circen

ex Orco regressi latuimus, sed valde celeriter

venit, quum-se-parasset: una autem ancillæ ferebant cum-ipsa

panem et carnes multas, et ignitum vinum rubrum.

20 Et in medio stans dixit augustissima dearum:

Miseri, qui viventes subiistis domum Plutonis

bis-morientes, quando alii semel moriuntur homines.

Verum agite, edite cibum et bibite vinum

hic toto-die; simul autem cum aurora illucescente

25 navigabitis: atque ego monstrabo viam, ac singula

significabo; ut ne-quid malo-consilio damnoso

aut _in_ mari, aut in terra, doleatis damnum passi.

Sic dixit: nobis vero rursus persuasus-est animus generosus.

Sic tunc quidem toto-die, ad solis occasum,

30 sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum

dulce.

Quando vero sol occidit, et tenebræ supervenere,

illi quidem decubuerunt juxta retinacula navis;

hæc vero me manu prehensum, dilectis seorsum a-sociis,

sedere-fecit et accubuit et interrogavit singula:

35 atque ego ei omnia ordine recensui.

Tum vero me verbis alloquebatur veneranda Circe:

Hæc quidem sic omnia peracta-sunt: tu vero audi,

ut tibi ego dicam; recordari autem te faciet etiam deus ipse:

Ad-Sirenas quidem primum pervenies, quæ quidem omnes

40 homines deliniunt, quicunque ad-eas pervenerit.

Quisquis imprudentia appulerit, et vocem audierit

Sirenum, huic neutiquam uxor et infantes liberi

domum reverso astant, neque lætantur:

sed Sirenes arguto deliniunt cantu,

45 sedentes in prato: magnus vero circum ossium acervus

virorum putrefactorum, circumque cutes tabescunt.

Sed præternavigato: verum aures obline sociorum,

cera subacta dulci, ne-quisquam audiat

ceterorum; at _tu_ ipse audire si velis,

50 liganto tibi in navi veloci manusque pedesque,

erecto ad basem-mali; ex ipso autem funes alligantor,

ut cum-voluptate vocem audias Sirenum.

Si vero rogaveris socios, solvereque jubeas,

illi te adhuc in pluribus tum vinculis illiganto.

55 Ac postquam has præternavigarint socii,

tum tibi non-amplius deinceps continuo dicam,

utra demum tibi via futura-sit; sed et ipse

animo considera: dicam vero tibi _quæ sint viæ_ utrinque.

Hinc enim petræ imminentes: ad eas autem

60 fluctus ingens rauce-sonat cærulea-facie Amphitritæ:

Planctas (_erraticas_) vero hasce diis beati vocant.

Hac quidem nec volucres prætervolant, nec columbæ

timidæ, quæ ambrosiam Jovi patri ferunt;

sed etiam ex-iis _aliquam_ semper abripit lævis petra;

65 verum aliam summittit pater, ut-in-numero sit.

Hac vero nondum ulla navis effugit virorum, quæ accesserit,

sed pariter tabulataque navium, et corpora virorum

fluctus maris auferunt ignisque perniciosi procellæ.

Sola vero illa præternavigavit mare-transiens navis,

70 Argo omnibus-celebrata, ab Æeta navigans:

et sane illam ibi cito _fluctus_ conjecissent magnas ad petras:

sed Juno _eam_ præterire-fecit, quoniam _ipsi_ carus erat Iason.

Duo vero _sunt_ scopuli: hic quidem cœlum latum attingit[TR1]

acuto vertice, nubes autem ipsum circumdat

75 obscura: quod quidem nunquam cessat, neque unquam serenitas

illius tenet verticem, neque in æstate, neque in autumno:

neque ascenderit mortalis vir, nec descenderit,

ne si quidem illi manusque viginti et pedes essent:

petra enim lævis est, circumcirca-politæ similis.

80 Medio autem in scopulo est spelunca obscura,

versus occasum, ad Erebum conversa; qua vos

navem cavam præteragatis, splendide Ulysse.

Neque ex navi cava juvenis vir

arcu jaculatus, ad-cavam speluncam perveniret.

85 Hic autem Scylla inhabitat, terribiliter vociferans:

ejus nempe vox quidem, quanta catuli recens-nati,

oritur; ipsa vero monstrum malum: nec quisquam eam

lætaretur conspicatus, nec si deus obviam-veniret.

Hujus etenim pedes sunt duodecim omnes anteriores:

90 sex autem ei colla prælonga; in unoquoque vero

horrendum caput, insunt autem triplici-ordine dentes,

densi et frequentes, pleni atræ mortis.

Media quidem per speluncam cavam immergitur:

extra vero exserit capita ex-horrendo barathro;

95 illic autem piscatur scopulum circumlustrans

delphinasque, canesque, et sicubi majorem capere possit

cetum, quos innumeros alit sonora Amphitrite.

Huic autem nondum-unquam nautæ illæsi gloriantur

se-effugisse cum nave; aufert vero capite unoquoque

100 virum abreptum ex-nave cæruleam-proram-habente.

At alterum scopulum humiliorem videbis, Ulysse:

prope _sunt_ se invicem; et jaculo-attingeres.

In hoc autem caprificus est magnus, foliis florens:

sub eo vero divina Charybdis absorbet nigram aquam.

105 Ter etenim eructat quotidie, ter vero resorbet

horrendum; ne tu ibi forte-sis, quando absorbet;

non enim liberarit te ex malo vel Neptunus.

Sed valde Scyllæ scopulo prope-admotus, celeriter

navem præterage; quoniam longe satius est,

110 sex socios in navi desiderare, quam simul omnes.

Sic dixit: atque ego ipsam respondens allocutus-sum:

age vero jam mihi hoc, dea, vere dic,

si quo-pacto perniciosam quidem subterfugerim Charybdin,

illam autem (_Scyllam_) propulsem, quando mihi lædet socios?

115 Sic dixi: ac statim respondit augustissima dearum:

infelix; et adhuc tibi bellica opera curæ-sunt

et labor; ne diis quidem cedes immortalibus?

Illa vero tibi non mortalis, sed immortale malum est,

graveque, difficileque, et immane, neque expugnabile:

120 neque ullum est præsidium; fugere optimum _est_ ab illa.

Si enim cuncteris, arma-induens ad petram,

vereor ne te denuo impetu-facto consequatur

tot capitibus, totque viros abripiat.

Sed valde celeriter præternaviga; voca autem Cratæin,

125 matrem Scyllæ, quæ ipsam peperit perniciem hominibus:

quæ eam deinde compescet denuo ne-irruat.

Thrinacriam vero ad insulam pervenies; ibi autem multæ

pascuntur Solis boves et pingues pecudes,

septem boum armenta, totque ovium greges pulcri,

130 quinquagenorum vero singuli: propagatio autem non fit ipsarum,

neque unquam moriuntur: deæ vero pastores sunt,

Nymphæ pulcris-comis, Phaethusaque, Lampetieque,

quas peperit Soli Hyperioni divina Neæra.

Has quidem ut-educarat pepereratque veneranda mater,

135 Thrinacriam in insulam ablegavit, procul ut-habitarent,

oves custoditum paternas, et camuras boves.

Eas si quidem illæsas sinas, reditusque memor-sis,

sane adhuc in Ithacam, mala licet patientes, perveneritis:

sin vero lædas, tum tibi prædico exitium

140 navique et sodalibus: ipse vero si quidem effugias,

sero male redibis, amissis omnibus sociis.

Sic dixit: statim vero in-aureo-solio venit Aurora.

Ipsa quidem deinde per insulam abiit augustissima dearum:

sed ego ad navem profectus hortabar socios,

145 ipsique ut-inscenderent, et retinacula solverent.

Illi vero statim ingrediebantur, et in transtris consedere.

[ordine vero sedentes canum mare verberabant remis.]

Nobis autem dein pone navem cærulea-prora

secundum ventum misit implentem-vela, bonum socium,

150 Circe pulcris-comis, potens dea, vocalis.

Continuo vero armamentis omnibus ordinatis per navem

sedimus; hanc autem ventusque gubernatorque dirigebant.

Tum vero ego socios alloquebar, dolens corde:

O amici, non enim oportet unum scire, nec duos solos,

155 vaticinia, quæ mihi Circe dixit, augustissima dearum;

sed dicam quidem ego, ut scientes vel moriamur,

vel elapsi mortem et fatum effugiamus.

Sirenum quidem primum jubet divinarum

vocem evitare, et pratum floridum:

160 solum me jubebat vocem audire: sed me vinculo

ligate in duro (ut firmiter illic maneam),

erectum ad basem-mali: ex ipso autem funes alligantor.

Si vero orem vos, solvereque jubeam,

vos tamen pluribus tum in vinculis _me_ constringite.

165 Nempe ego hæc singula dicens sociis declarabam:

interea autem celeriter venit navis fabrefacta

ad-insulam Sirenum: urgebat enim ventus innoxius.

Statim deinde ventus quidem quievit, ac tranquillitas

erat sine-vento; sopiverat autem fluctus deus.

170 Surgentes vero socii navis vela complicarunt,

et ea quidem in navi cava collocarunt: ipsi autem ad remos

sedentes, dealbabant aquam politis abietibus.

At ego ceræ magnam massam-rotundam acuto ære

minutatim dissectam manibus validis premebam:

175 statim vero calefiebat cera, nam urgebat magna vis,

Solisque splendor, Hyperionidæ regis:

ordine vero sociis in aures omnibus illevi.

Illi autem in navi me ligarunt, simul manusque pedesque,

erectum ad basem-mali; ex eo autem funes alligarunt:

180 ipsi vero sedentes canum mare verberabant remis.

Sed quando tantum aberamus, quantum auditur _aliquis_ clamans,

celeriter urgentes: illas non latuit velox-per-mare navis

prope impulsa: argutum vero exordiebatur cantum:

Huc age profectus, laudatissime Ulysse, magnum decus Achivorum,

185 navem siste, ut nostram vocem audias.

Non enim unquam aliquis præteregit nave nigra,

priusquam nostram melleam ab oribus vocem audisset:

verum ille delectatus abit, et plura sciens.

Scimus etenim omnia, quæcunque in Troja lata

190 Argivi Trojanique deorum voluntate pertulerunt:

scimus etiam, quæcunque fiunt in terra alma.

Sic dixerunt, emittentes vocem pulcram; ac meum cor

volebat audire, solvereque _me_ jubebam socios,

superciliis innuens; illi autem procumbentes remigabant.

195 Statim vero surgentes Perimedes Eurylochusque,

pluribus me in vinculis ligabant, magisque premebant.

Ac postquam illas præterierant neque amplius deinde

vocem Sirenum audiebamus, neque cantum,

continuo ceram sibi-demserunt mei dilecti socii,

200 quam ipsis in auribus illeveram, meque e vinculis resolvere.

Sed quando jam insulam reliquimus, statim deinde

fumum et magnum fluctum vidi, et fragorem audivi:

his autem timentibus ex manibus excidere remi;

insonuerunt vero omnes per fluctum; sistebatur autem illic

205 navis, quoniam non amplius remos longos manibus urgebant.

At ego per navem vadens hortabar socios

blandis verbis, astans, virum-quemque:

O amici, nequaquam enim malorum inexperti sumus:

non quidem jam hoc majus imminet malum, quam quum Cyclops

210 clauderet _nos_ in spelunca cava, forti violentia:

sed et illinc mea virtute, consilioque, prudentiaque

effugimus; et aliquando horum recordaturos _vos_ puto.

Nunc vero agite, uti ego dixero, pareamus omnes.

Vos quidem remis maris fluctus profundos

215 verberate, transtris insidentes, si forte Jupiter

det hanc saltem mortem effugere et evitare.

Tibi vero, gubernator, hoc præcipio; sed in animo

reconde, quoniam navis cavæ gubernacula regis:

hunc quidem fumum et fluctum extra dirige

220 navem: tu vero scopulum observa, ne te lateat _navis_

illinc evagata, et in malum nos conjicias.

Sic dixi: illi vero celeriter meis verbis paruerunt.

Scyllam autem non commemorabam, immedicabile malum,

ne qua mihi veriti cessarent socii

225 a-remigatione, intraque constiparent se ipsos.

Et tum sane Circes quidem mandati tristis

obliviscebar, quoniam neutiquam me jussit armari:

at ego indutus inclyta arma, et duabus hastis

longis in manus sumtis, ad tabulata navis ascendebam

230 in-prora; inde enim ipsam exspectabam primum apparituram

Scyllam petrosam, quæ meis ferebat damnum sociis.

Neque usquam videre potui; lassati-erant autem mihi oculi

undique circumspectanti ad obscuram petram.

Nos vero angustias transvehebamur flentes:

235 ab-altera-parte enim Scylla _erat,_ ab-altera autem divina

Charybdis

horrendum absorbuit maris salsam aquam.

Nempe quum evomebat, lebes sicut in igne multo,

tota immurmurabat conturbata; in-altum autem aspergo

summis scopulis utrisque incidebat.

240 Sed quum sorbebat maris salsam aquam,

tota intus apparebat conturba: circum vero petram

horrendum mugiebat: infra autem terra apparebat

cum-arena cærulea: illos vero pallidus timor cepit.

Nos quidem hanc aspiciebamus, veriti interitum;

245 interea autem mihi Scylla cava ex navi socios

sex abstulit, qui manibusque viribusque optimi erant.

Conspicatus autem in navem velocem simulque ad socios,

jam horum animadverti pedes et manus superne

in-altum sublatorum; me vero compellabant vocantes

250 nominatim, tunc sane postremo, dolentes corde.

Ut autem quum in scopulo-projecto piscator prælonga virga

piscibus minutis per dolum escam objiciens,

in pontum demittit bovis cornu agrestis,

palpitantemque deinde correptum projicit foras:

255 sic illi palpitantes tollebantur ad petras:

illic autem in foribus _eos_ devorabat _Scylla_ clamantes,

manus mihi porrigentes in gravi calamitate.

Miserabilissimum vero illud meis vidi oculis

omnium, quæcunque passus-sum vias maris perlustrans.

260 Ac postquam petras effugeramus, horrendamque Charybdin

Scyllamque, statim deinde dei ad eximiam insulam

pervenimus: ibi autem erant pulcræ boves latis frontibus:

multæque pingues pecudes Hyperionis _filii,_ Solis.

Tum vero ego adhuc in-mari versans, in navi nigra,

265 mugitumque audivi boum stabulantium,

oviumque balatum; et mihi sermo incidit animo

vatis cæci, Thebani Tiresiæ,

Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat

insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis.

270 Tum vero ego socios alloquebar, dolens corde:

Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii,

ut vobis dicam vaticinia Tiresiæ,

Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat,

insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis;

275 ibi enim gravissimum malum fore nobis dicebat:

sed præter hanc insulam agite navem nigram.

Sic dixi; illis autem confractum-est carum cor.

Statim vero Eurylochus molesto mihi respondit sermone:

Crudelis es, Ulysse; abundat tibi robur, nec quicquam membris

280 defatigaris; profecto utique tibi omnia ferrea sunt,

qui quidem socios, labore defatigatos, atque etiam somno

_domitos,_

non sinis terram conscendere: ubi demum

insula in circumflua lautam paraverimus cœnam:

sed sic per noctem celerem errare jubes,

285 ab-insula divagatos, in obscuro ponto.

E noctibus autem venti graves, pernicies navium,

oriuntur: quanam quis effugerit sævum exitium,

si forte repente ingruerit venti procella,

sive Noti, sive Zephyri graviter-spirantis, qui potissimum

290 navem disperdunt, diis invitis regibus?

Verum sane nunc quidem pareamus nocti nigræ,

cœnamque apparemus, celerem apud navem manentes:

mane autem conscensam _navem_ immittemus lato ponto.

Sic dixit Eurylochus; comprobarunt autem ceteri socii.

295 Et tunc agnoscebam, quod jam mala moliebatur deus;

et illum compellans, verbis alatis allocutus-sum:

Euryloche, profecto valde jam me urgetis, solus quum-sim:

sed age, nunc mihi omnes jurate firmum jusjurandum:

si quod aut boum armentum, aut gregem magnum ovium

300 inveniamus, ne ullo-modo quis insipientia mala

aut bovem, aut etiam pecudem occidat: sed quiete

comedite cibum, quem immortalis præbuit Circe.

Sic dixi: illi autem protinus abjurabant, ut jussi.

Ac postquam jurarant peregerantque jusjurandum,

305 constituimus in portu cavo fabrefactam navem,

prope aquam dulcem; et egressi-sunt socii

e-navi, deinde autem cœnam scite appararunt.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

recordati deinde caros flebant socios,

310 quos devoraverat Scylla, cava ex navi ereptos:

flentibus autem iis supervenit dulcis somnus.

Quando vero tertia-pars noctis erat, et astra transierant,

immisit vehementem ventum nubes-cogens Jupiter

turbine _cum_ ingenti; ac nubibus cooperuit

315 terram simul et pontum: ingruit autem de-cœlo nox.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

navem quidem subduximus, in-cavum specum intro-tractam;

ubi erant Nympharum pulcri chori ac sedilia:

et tum ego, concione instituta, inter omnes dixi:

320 O amici, in navi enim celeri cibusque potusque

est; verum a-bobus abstineamus, ne-quid patiamur;

gravis enim dei hæ boves _sunt_ et eximiæ pecudes,

Solis, qui omnia inspicit, et omnia audit.

Sic dixi; illis vero persuasus-est animus generosus.

325 Mensem autem integrum perpetuus flabat Notus, nec ullus alius

oriebatur inde ventorum, nisi Eurusque Notusque.

Illi autem, quamdiu quidem panem habebant et vinum rubrum,

tamdiu a-bobus abstinebant, cupientes victus.

Sed quum jam e-navi absumta-essent viatica omnia,

330 tum demum prædam sequebantur palantes necessitate,

pisces, avesque, caras quodcunque in-manus venisset,

uncis hamis: vexabat vero ventrem fames.

Tum vero ego per insulam secessi, ut diis

supplicarem, si quis mihi viam monstraret[TR2], ut-redirem.

335 Sed quum jam per insulam profectus declinassem a-sociis,

manibus lotis, ubi receptus erat a-vento,

supplicabam omnibus diis, qui Olympum habitant;

hi vero inde mihi dulcem somnum palpebris infudere.

Eurylochus autem sociis mali auctor exstitit consilii:

340 Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii:

omnes quidem invisæ _sunt_ mortes miseris mortalibus,

fame vero miserrimum _est_ mori et fatum consequi.

Sed agite, Solis boum abactis optimis,

sacrificabimus immortalibus, qui cœlum latum habitant.

345 Si vero in Ithacam pervenerimus, patriam terram,

statim Soli Hyperioni opulentum templum

struemus; et imponemus donaria multa et pretiosa;

sin autem aliquantum iratus ob-boves erectis-cornibus,

navem velit perdere, suffragenturque dii ceteri,

350 malo semel ad fluctus hians animam perdere

quam diu tabescere, manens in insula deserta.

Sic dixit Eurylochus; comprobabant vero ceteri socii.

Statim autem Solis ex-bobus quum-abegissent optimas

e-propinquo: non enim longe a-nave cærulea-prora

355 pascebantur camuræ pulcræ boves, latis-frontibus:

has circumstabant, et vota-faciebant diis,

foliis decerptis teneris quercus alte-comantis:

non enim habebant hordeum album bene-tabulata in navi.

Ac postquam precati-erant et mactarant et excoriarant,

360 femoraque exsecuere, et adipe cooperuerunt,

_eam_ duplicantes, superque ipsis frusta-cruda-posuere;[TR3]

neque habebant vinum ad-libandum super ardentibus sacris

sed aqua libantes assabant intestina omnia.

Ac postquam femora exusta-erant, et _ipsi_ viscera gustarant,

365 minutatimque secuere cetera, et verubus transfixere.

Et tunc mihi palpebris excidit suavis somnus:

profectusque-sum ire ad navem velocem et litus maris.

Sed quum jam prope essem profectus navem utrinque-recurvam,

tunc mihi nidoris obvenit dulce flamen:

370 ejulans vero deos ad immortales clamavi:

Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni,

profecto me valde in damnum sopivistis sævo somno;

socii vero magnum facinus moliti-sunt manentes.

Velox autem Soli Hyperioni nuntia venit

375 Lampetie peplum-trahens, quod ei boves mactavimus nos.

Statim autem _is_ inter-immortales dixit, iratus-corde:

Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni,

_fac_ luere jam socios Laertiadæ Ulyssis,

que meas boves occiderunt superbe: quibus ego

380 gaudebam quidem profectus in cœlum stellatum,

et quando retro ad terram e cœlo revertebar.

Si vero mihi non luent boum condignam retributionem,

descendam in Orcum, et inter mortuos lucebo.

Hunc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

385 Sol, sane tu quidem inter immortales luceto

et mortales homines super almam terram:

horum autem ego cito navem celerem candenti fulmine

minutatim ictam diffidero, medio in nigro ponto.

Hæc vero ego audivi a-Calypsone pulcris-comis:

390 illa autem dixit a-Mercurio internuntio se-ipsam audivisse.

Ac postquam ad navem perveneram et mare,

objurgabam aliunde alium astans, neque ullum remedium

invenire potuimus: boves enim mortuæ-erant jam.

Eis autem continuo deinde dii prodigia ostendebant:

395 serpebant quidem pelles, carnes autem circum verua mugiebant,

assæque et crudæ; boum vero quasi fiebat vox.

Sex-diebus quidem deinde mei dilecti socii

epulabantur Solis de-bobus abigentes optimas:

sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius,

400 tum vero deinde ventus quidem desiit turbine sævire:

nos autem statim conscensam _navem_ immisimus lato mari,[TR4]

malo erecto, ac velis albis expansis.

Verum ubi jam hanc insulam reliqueramus, nec ulla alia

apparebat terrarum, sed cœlum atque mare,

405 tum vero cæruleam nebulam statuit Saturnius

navem super cavam; obscuratusque-est pontus ab ipsa.

Ea autem currebat haud valde multum in tempus; statim enim venit

stridens Zephyrus, magno cum turbine furens:

mali autem rudentes rupit venti procella

410 ambos; malus vero retro cecidit, armamentaque omnia

in sentinam decidere: is autem in puppi navis

percussit gubernatoris caput, atque ossa confregit

omnia simul capitis; ille vero urinatori similis

decidit a tabulatis, reliquitque ossa animus generosus.

415 Jupiter autem crebro intonuit, et injecit navi fulmen;

ea autem contorta-est tota, Jovis icta fulmine;

ac sulphure impleta-est: ceciderunt vero e navi socii.

Illi autem cornicibus _marinis_ similes circa navem nigram

in-fluctibus ferebantur: deus vero _iis_ auferebat reditum.

420 At ego per navem incedebam, donec latera

solvit fluctuum-impetus a-carina; eam vero inermem ferebat unda.

Effregit autem ei malum usque-ad carinam; ac super ipso

lorum inditumlorum inditum-erat, bovis corio factum.

Hoc utique colligabam utrumque, pariter carinam atque etiam

malum;

425 sedens autem super his, ferebar a-perniciosis ventis.

Tum sane Zephyrus quidem desiit turbine furere:

supervenit autem Notus cito, ferens meo dolores animo,

ut iterum istam perniciosam remetirer Charybdin.

Totam-per-noctem ferebar; simul autem cum-sole oriente

430 veni ad Scyllæ scopulum, horrendamque Charybdin.

Hæc quidem absorpsit maris salsam aquam;

at ego ad proceram caprificum alte levatus,

ei adhærens tenebar, veluti vespertilio; nec usquam potui

neque hærere pedibus firmiter, neque ascendere.

435 Radices enim longe erant, alte-remoti autem erant rami,

longique magnique; obumbrabant vero Charybdin.

Continenter autem hærebam, donec evomeret retrorsum

malum et carinum rursus; cupienti autem mihi advenit

tandem: quando autem ad cœnam vir e-foro surgit,

440 judicans lites multas litigantium juvenum,

tunc demum hæc ligna e-Charybdi apparebant.

Demisi vero ego desuper pedes et manus, ut-ferrer;

in-medium autem cum-sonitu-incidi præter prælonga ligna,

sedensque super his remigavi manibus meis.

445 [Scyllam autem non-amplius sivit pater hominumque deûmque

aspicere _me:_ non enim effugissem altam perniciem.]

Inde autem per-novem-dies ferebar: decima autem me nocte

insulam in Ogygiam appulerunt dii, ubi Calypso

habitat pulcris-comis, potens dea, vocalis;

450 quæ me amiceque-excipiebat, fovebatque. Quid tibi hæc enarrem?

jam etenim heri enarrabam in domo

tibique et præstanti uxori: odiosum vero mihi est

rursum luculenter dicta enarrare.

[TR1] "attingi" -> "attingit"

[TR2] "montraret" -> "monstratet"

[TR3] "frustra-cruda-posuere" -> "frusta-cruda-posuere"

[TR4] "mari." -> "mari,"

Odysseæ XIII.—Ulyssis discessus a Phæacibus et adventus in Ithacam.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 31 / 57 题