1 Ac quando ad navem devenimus et mare,
navem quidem omnium-primum deduximus in mare divinum,
malumque imposuimus et vela navi nigræ;
atque inde pecudes sumtas induximus; atque etiam ipsi
5 inscendimus dolentes, uberes lacrimas defundentes.
Nobis vero dein pone navem cærulea-prora
secundum ventum immisit implentem-velum, bonum socium,
Circe pulcris-comis, potens dea, vocalis.
Nos autem armamentis singulis instructis per navem
10 sedimus; hanc vero ventusque gubernatorque dirigebat.
Hujus autem tota-die extendebantur vela per-pontum euntis;
occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ.
Illa vero ad fines pervenit profunde-fluentis Oceani.
Ibi autem Cimmeriorum est virorum populusque civitasque,
15 _qui_ caligine et nebula tecti: neque unquam eos
Sol lucidus aspicit radiis,
nec quando vadit ad cœlum stelliferum,
nec quando rursus in terram de cœlo devertitur:
sed nox perniciosa intenditur miseris mortalibus.
20 Navem quidem illuc profecti appulimus; sed pecudes
extraximus; ipsi vero deinde propter fluentum Oceani
ivimus, donec in locum perveniremus, quem dixerat Circe.
Hic victimas quidem Perimedes Eurylochusque
tenebant; ego vero, gladio acuto extracto a femore,
25 fossam fodi, cubitalem quantam hinc et illinc:
circa eam autem libamina fundebam omnibus manibus,
primum mulso, postea vero dulci vino,
tertio rursus aqua; ac farinam albam inspergebam.
Multum autem supplex-orabam manium inania capita, _vovens_
30 _me_ reversum in Ithacam, sterilem bovem, quæ _sit_ optima,
sacrificaturum in ædibus, pyramque impleturum bonis-rebus;
Tiresiæ vero _me_ seorsum arietem sacrificaturum soli,
totum-nigrum, qui inter-pecudes excellat nostras.
Hos vero postquam votis precibusque, gentes mortuorum,
35 exoraveram, inde pecudes prehensas jugulavi
in fossam; fluebat autem sanguis ater: ac congregabantur
animæ ex Erebo manium defunctorum.
[sponsæque, cœlibesque, et multa-passi senes,
virgunculæque tenellæ, recenti-luctu-affectum animum habentes;
40 multi quoque vulnerati æratis hastis,
viri in-bello-occisi, cruentata arma habentes;
qui multi circa fossam obambulabant aliunde alius
immenso clamore: me vero pallidus timor cepit.]
Tum vero deinde socios adhortatus jussi,
45 pecudes, quæ jam jacebant mactatæ sævo ære,
excoriatas adolere, votaque-facere diis,
præpotentique Plutoni, et venerabili Proserpinæ:
ipse autem, gladio acuto stricto a femore,
sedebam, nec sinebam manium inania capita
50 ad-sanguinem prope accedere, priusquam Tiresiam sciscitatus-
essem.
Prima vero anima Elpenoris venit socii:
nondum enim sepultus-erat sub terra spatiosa:
cadaver enim in Circes domo reliqueramus nos
indefletum et insepultum; quoniam labor alius urgebat.
55 Illum quidem ego flevi conspicatus, miseratusque-sum animo
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:
Elpenor, quo-pacto venisti sub caliginem obscuram?
prius-venisti pedibus quam ego cum navi nigra.
Sic dixi: ille vero mihi plorans respondebat sermone:
60 [generosissime Laertiade, sollers Ulysse,]
læsit me dæmonis fatum malum, et copiosum vinum;
Circes autem in domo cubans non adverti
retrorsum descendere, accedens ad scalam longam,
sed recta de-tecto decidi: ac mihi cervix
65 ex-articulis fracta-est: anima vero ad Orcum descendit.
Nunc vero te per-eos quos post _te_ (_domi_) _reliquisti,_ oro,
non præsentes,
per uxoremque et patrem, qui te nutrivit parvulum,
Telemachumque, quem unicum in ædibus reliquisti:
novi enim, quod hinc profectus e domo Plutonis
70 insulam in Ææam appelles fabrefactam navem:
ibi te deinde, rex, hortor recordari mei,
ne me indefletum, insepultum, profectus pone relinquas,
digressus, ne qua tibi deorum indignatio fiam:
sed me combure cum armis, quæcunque mihi sunt,
75 tumulumque mihi aggere cani in litore maris,
viri infelicis, etiam posteri ut-sciant:
et hæc mihi perfice, figeque in tumulo remum,
quo etiam vivus remigabam, quum-essem inter meos socios.
Sic dixit: atque ego ipsum respondens allocutus-sum:
80 hæc tibi, o infelix, perficiamque et præstabo.
Nos quidem sic verbis alternantes tristibus
sedebamus; ego quidem seorsum super sanguine gladium tenens,
simulacrum vero ex-altera-parte socii multa loquebatur.
Venit autem inde anima matris defunctæ,
85 Autolyci filia magnanimi, Anticlea,
quam vivam reliqui, profectus ad Ilium sacrum.
Hanc quidem ego flevi conspicatus, miseratusque-sum animo;
sed neque sic sinebam priorem, valde licet dolens,
ad-sanguinem prope accedere, priusquam Tiresiam sciscitatus-
essem.
90 Venit vero inde anima Thebani Tiresiæ,
aureum sceptrum tenens: me autem agnovit et allocuta-est:
[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,]
cur vero, o infelix, relicto lumine solis,
venisti, ut videas manes et inamabilem locum?
95 verum recede a fossa, amoveque gladium acutum,
de-sanguine ut bibam, et tibi vera dicam.
Sic dixit: ego vero recondens gladium argenteis-clavis-
distinctum
vaginæ infixi: is autem ut biberat sanguinem nigrum,
tum vero me verbis alloquebatur vates eximius:
100 Reditum quæris dulcem, splendide Ulysse;
hunc vero tibi difficilem reddet deus: non enim puto
_te_ latiturum Neptunum, qui in-te iram reposuit animo,
iratus, quod ei filium carum excæcasti.
Verum adhuc quidem vel sic, mala licet patientes, perveneritis,
105 si velis tuum animum cohibere et sociorum,
quando primum appuleris fabrefactam navem
Trinacriam ad-insulam, elapsus violaceum pontum:
pascentesque inveneritis boves et pingues pecudes
Solis, qui omnia videt et omnia audit.
110 Has si quidem illæsas sinas reditusque sis-memor,
etiam adhuc in Ithacam, mala licet patientes, perveneritis:
sin vero lædas, tum tibi prædico exitium
navique et sodalibus: ipse vero etiamsi effugeris,
sero male redibis, amissis omnibus sociis,
115 nave in aliena; inveniesque mala domi,
viros insolentes, qui tibi victum absumunt,
ambientes divinam uxorem, et munera-sponsalia dantes:
sed sane illorum injurias ulcisceris redux.
Ac postquam procos in ædibus tuis
120 interfeceris, sive dolo, sive palam, acuto ære,
proficiscere jam deinde, sumto fabrefacto remo,
donec ad illos perveneris, qui haud norunt mare
viri, nec sale conditum cibum edunt;
neque sane hi norunt naves proris-rubris,
125 nec fabrefactos remos, qui alæ navibus sunt.
Signum vero tibi dicam valde manifestum, nec te latebit:
quando utique tibi obviam-factus alius viator
dixerit _te_ ventilabrum habere super splendido humero,
tum vero terræ infixo fabrefacto remo,
130 factisque sacris pulcris Neptuno regi,
ariete, tauroque, suesque ineunte verre,
domum revertere, faciasque sacras hecatombas
immortalibus diis, qui cœlum latum tenent,
omnibus prorsus ordine: mors vero tibi ex mari ipsi
135 lenis admodum talis adveniet, quæ te occidat
senectute sub molli confectum: circum autem cives
felices erunt: hæc tibi vera dico.
Sic dixit: atque ego ipsum respondens allocutus-sum:
Tiresia, hæc quidem fere decreverunt dii ipsi.
140 Sed age mihi hoc dic et vere enarra:
matris hanc video animam defunctæ;
illa autem tacita sedet prope sanguinem, nec suum filium
ausa-est coram aspicere neque alloqui.
Dic, rex, quo-pacto me agnoscat talem esse.
145 Sic dixi: ille vero me respondens allocutus-est:
facile tibi verbum dicam, et in mente ponam;
quemcunque quidem sinas manium defunctorum
ad-sanguinem prope accedere, ille tibi verum dicet:
cui vero invideas, ille tibi _tacitus_ abibit retro.
150 Sic locuta, anima quidem abiit in domum Plutonis
Tiresiæ regis, postquam vaticinia ediderat.
At ego illic manebam constanter, donec mater
advenit, et bibit sanguinem nigrum: statim vero agnovit,
et me lugens verbis alatis allocuta-est:
155 Fili mi, quo-pacto venisti sub caliginem obscuram,
vivus quum-sis? difficile vero _est_ hæc viventibus videre:
[in-medio enim magni fluvii _sunt_ et gravia fluenta;
Oceanus quidem primum, quem nequaquam licet trajicere
pedibus, nisi quis habeat fabrefactam navem.]
160 Num nunc demum a-Troja errans huc venisti
cum-navique et sociis, longo tempore? necdum pervenisti
in Ithacam? nec vidisti in ædibus uxorem?
Sic dixit: atque ego ipsam respondens allocutus-sum:
mater mea, necessitas detulit me in Plutonis _domum,_
165 animam consulturum Thebani Tiresiæ.
Nondum enim prope veni Achaiam; neque aliqua nostram
terram attigi; sed semper habens ærumnam erro,
ex quo primum secutus-sum Agamemnonem divinum
Ilium ad insignem-bonis-equis, ut cum-Trojanis pugnarem.
170 Sed age mihi hoc dic et vere narra:
quodnam te fatum domuit longam-sternentis mortis?
utrum diuturnus morbus? an Diana sagittis-gaudens
suis mitibus telis superveniens _te_ occidit?
dic vero mihi et de-patre, et filio, quem reliqui,
175 utrum adhuc penes illos _sit_ meum munus, an aliquis jam
virorum alius habeat, me autem non-amplius putent rediturum.
Dic etiam mihi nuptæ uxoris consiliumque mentemque,
utrum maneat cum puero, et salva omnia custodiat;
an jam eam duxerit Achivorum quicunque optimus.
180 Sic dixi: ac statim respondebat veneranda mater:
et perquam illa quidem manet afflicto animo
tuis in ædibus; ærumnosæ autem ei semper
consumuntur noctesque diesque lacrimas-fundenti.
Tuum vero nondum quisquam habet pulcrum munus; sed quietus
185 Telemachus prædia colit, et convivia æqua
epulatur, quæ decet principem virum curare;
omnes enim invitant. Pater autem tuus illic manet
in-agro, neque in-urbem devenit: neque ei lecti _sunt_
strata et lænæ, et stragula splendida;
190 sed ille hieme quidem dormit, ubi servi in domo,
in pulvere prope focum; vilia vero corpore vestimenta induit;
ac quando venit æstasque, florensque anni-tempus,
undique illi per fertilem-partem horti vitiferi
ex-foliis delapsis humiles strati-sunt lectuli;
195 hic ille jacet dolens, magnumque in-mente dolorem auget,
tuum fatum deflens: molesta autem _eum_ insuper senectus
incessit.
Sic enim et ego perii, et fatum obii:
nec me quidem in ædibus certa-jaculatrix Diana
suis mitibus telis superveniens interemit;
200 neque aliquis me morbus invasit, qui maxime
tabe invisa ex-membris tollere-solet animum:
sed me tuique desiderium, tuique cura, inclyte Ulysse,
tuaque benignitas _usque memorem_ dulci animo privarunt.
Sic dixit: atque ego volebam mente cogitans
205 matris meæ animam prehendere defunctæ:
ter quidem aggressus-sum, amplectique _eam_ me animus jubebat:
ter autem mihi e manibus, umbræ instar vel etiam somnii,
avolavit; mihi vero dolor acutus oriebatur in-animo magis:
et ipsam compellans verbis alatis allocutus-sum:
210 Mater mea, cur me non manes prehendere _te_ cupientem
ut etiam in Orco,[TR1] caris manibus circumamplexi,
ambo tristi oblectemur fletu?
nunquid mihi simulacrum hoc inclyta Proserpina
immisit, ut adhuc magis lamentans ingemiscam?
215 Sic dixi: ac statim respondit veneranda mater:
væ mihi, fili mi, supra omnes infelix viros,
minime te Proserpina, Jovis filia, deludit,
sed hæc conditio est mortalium, quum mortui-fuerint
non enim amplius carnesque et ossa nervi habent,
220 sed ea quidem ignis valida vis ardentis
absumit, ubi primum reliquerit alba ossa animus:
anima vero, tanquam somnium, avolans volitat.
Sed in-lucem celerrime contende: hæc vero omnia
scito, ut etiam in-posterum tuæ dicas uxori.
225 Nos quidem sic verbis colloquebamur: ac mulieres
accesserunt (incitabat enim inclyta Proserpina),
quotquot optimatum uxores erant, atque filiæ;
hæ vero circa sanguinem nigrum frequentes congregabantur.
At ego consultabam, quo-pacto interrogarem singulas;
230 illud autem mihi in animo optimum videbatur consilium:
stricto acuto gladio crasso a femore,
non sinebam bibere simul omnes sanguinem nigrum.
Illæ vero se-excipientes accedebant; et unaquæque
suum genus enarrabat; ego vero interrogabam omnes.
235 Ibi nempe primam Tyro vidi nobili-patre-natam,
quæ dixit Salmonei eximii _se_ prolem esse;
dixitque Crethei _se_ uxorem esse Æolidæ;
quæ Fluvium amavit, Enipeum divinum,
qui longe pulcerrimus fluviorum super terram labitur:
240 et _ea_ propter Enipei versabatur pulcra fluenta.
Huic vero quum-se-assimilasset terram-cingens Neptunus,
in ostiis fluvii _ei_ accubuit vorticosi:
purpureus autem fluctus circumstitit, monti æqualis,
curvatus: absconditque deum mortalemque feminam.
245 [solvit autem virgineam zonam, ac somnum _ipsi_ offudit.]
Sed postquam perfecerat deus amatoria opera,
inhæsit inde ei manu, verbumque dixit et elocutus-est:
Gaude, mulier, amore _hoc;_ circumvolvente autem anno
paries inclytos liberos; quoniam haud inanes concubitus
250 immortalium: tu vero eos cura enutrique.
Nunc autem abi domum, et contine-te, neu memora:
at ego tibi sum Neptunus terræ-concussor.
Sic locutus, pontum subiit fluctuantem.
Illa autem gravida-facta, Peliam peperit et Neleum;
255 qui fortes ministri Jovis magni fuerunt
ambo: Pelias quidem in spatiosa Iolco
habitabat abundans-pecore; hic vero in Pylo arenosa.
Ceteros Cretheo peperit regina mulierum,
Æsonemque, ac Pheretem, Amythaonemque equestrem-bellatorem.
260 Post hanc vero Antiopen vidi, Asopi filiam;
quæ etiam Jovis gloriabatur in ulnis _se_ dormiisse;
et peperit duos filios, Amphionemque Zethumque,
qui primi Thebes sedem condidere septem-portas-habentis,
turribusque-munierunt; quia non sine-turribus poterant
265 habitare spatiosam Thebem, fortes licet essent.
Post hanc autem, Alcmenam vidi, Amphitryonis uxorem,
quæ Herculem invictum, animum-leonis-habentem,
peperit, in ulnis Jovis magni congressa:
et Megaram, Creontis magnanimi filiam,
270 quam habuit Amphitryonis filius, robore semper indomitus.[TR2]
Matremque Œdipodis vidi, pulcram Epicasten,
quæ magnum facinus commisit insipientia mentis,
nupta suo filio; ille vero suum patrem ubi-interfecerat,
_eam_ uxorem-duxit: statim vero _hæc_ vulgata dii fecere
hominibus.
275 Sed ille quidem in Thebe amœnissima dolores patiens,
Cadmeis imperabat, deorum dira per consilia:
illa autem abiit in Orcum validas-portas-habentem, firmum,
deligato laqueo sublimi ab alto conclavi,
suo dolori implicata: illi vero dolores reliquit pone
280 valde multos, quotquot matris Furiæ efficiunt.
Et Chlorin vidi perpulcram; quam olim Neleus
uxorem-duxit suam ob pulcritudinem, postquam dederat innumera
sponsalia,
minimam-natu filiam Amphionis Iasidæ,
qui olim in Orchomeno Minyeo fortiter imperabat:
285 ea vero in-Pylo regnabat, peperitque illi inclytos liberos,
Nestoremque, Chromiumque, Periclymenumque magnanimum.
Post hos autem eximiam Pero peperit, miraculum mortalibus,
quam omnes ambiebant vicini: neque omnino Neleus
ulli dabat, qui non camuras boves latis-frontibus
290 e Phylace abegisset roboris Iphiclei
difficiles _abactu:_ has vero solus pollicitus-est vates eximius
_Melampus_ abacturum _se:_ grave autem dei fatum _eum_ impedivit,
vinculaque sæva, et bubulci agrestes.
Sed quum jam mensesque et dies exacti-essent,
295 rursus circumvolvente anno, et advenerant horæ,
tum vero demum ipsum solvit vis Iphiclea,
vaticinia omnia elocutum: Jovis autem perficiebatur consilium.
Et Ledam vidi, illam Tyndarei uxorem,
quæ sub Tyndareo magnanimos peperit filios,
300 Castoremque equûm-domitorem, et pugilatu-strenuum Pollucem:
quos ambos vivos detinet alma terra;
qui etiam infra terram, honorem a Jove habentes,
modo quidem vivunt alternis-diebus, modo autem rursus
mortui-sunt: honorem vero sortiti-sunt æqualiter diis.
305 Post hanc autem Iphimediam, Aloei uxorem,
aspexi, quæ sane dicebat Neptuno se-congressam-esse:
et peperit duos filios (brevis autem vitæ fuerunt),
Otumque deo-parem, inclytumque Ephialten;
quos procerissimos enutrivit alma Terra,
310 et longe pulcerrimos, post inclytum quidem Orionem.
Novennes etenim hi etiam novem-cubitorum erant
latitudine: at longitudine erant novem-ulnarum.
Qui etiam immortalibus minabantur in Olympo
certamen allaturos _se_ tumultuosi belli:
315 Ossam Olympo conati-sunt imponere, at Ossæ
Pelium nemorosum, ut cœlum _ipsis_ scansile esset.
Et sane perfecissent, si ad-pubertatis mensuram pervenissent:
sed perdidit _eos_ Jovis filius, quem peperit pulcris-comis
Latona,
ambos, antequam ipsis sub temporibus pili
320 florerent, tegerentque mentum florenti lanugine.
Phædramque, Procrinque vidi, pulcramque Ariadnen,[TR3]
filiam Minois exitiosi, quam olim Theseus
ex Creat in fœcundum-solum Athenarum sacrarum
duxit quidem, sed non potitus-est; antea vero ipsam Diana occidit
325 Dia in circumflua, Bacchi testimonio _damnatam._
Mæramque, Clymenamque vidi, odiosamque Eriphylen,
quæ aurum pro-suo marito accepit pretiosum.
Omnes vero non ego dixero, neque nominavero,
quotquot heroum uxores vidi, ac filias:
330 prius enim etiam nox abiret divina: sed et hora
dormiendi _mihi,_ sive ad navem celerem digresso ad socios,
sive hic: deductio autem diis vobisque curæ-erit.
Sic dixit: illi vero omnes muti facti-sunt silentio;
voluptateque tenebantur per ædes umbrosas.
335 His vero Arete candidis-ulnis exordiebatur sermonem:
Phæaces, quomodo vobis vir hic videtur esse,
formaque, magnitudineque ac mente intus æqua?
Hospes vero itidem meus est; unusquisque autem _vestrûm_
particeps-est honoris hujus:
ideo ne festinantes dimittite, neu dona
340 sic egenti præcidite: multa enim vobis
bona in ædibus, deorum benignitate, jacent.
Inter-hos autem et locutus-est senex heros Echeneus:
[qui Phæacum virorum maximus-natu erat:]
O amici, non utique nobis præter rem nec præter decorum
345 loquitur regina prudens; sed obedite:
Alcinoo autem ex ipso pendet opusque dictumque.
Huic autem rursus Alcinous respondit, dixitque:
hoc quidem ita vere stabit verbum, si ego
vivus Phæacibus navigandi-studiosis impero.
350 Hospes autem sustineat, valde licet reditum desiderans,
omnino jam exspectare in crastinum, donec totum
munus perficiam: deductio autem viris curæ-erit
omnibus, maxime vero mihi, cujus imperium est in populo.
Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:
355 Alcinoe rex, omnium nobilissime civium,
si me etiam in annum jusseritis hic manere,
deductionemque apparaveritis et splendida dona dederitis,
etiam hoc mallem, et multo utilius esset,
pleniore cum manu caram in patriam pervenire;
360 et magis honorabilis et carior viris essem
omnibus, quotquot me in-Ithacam viderent reversum.
Huic autem rursus Alcinous respondit, dixitque:
o Ulysse, hoc quidem neutiquam te suspicamur aspicientes,
impostoremque _te_ esse et fallacem, qualiter multos
365 pascit terra nigra late-dispersos homines,
mendaciaque concinnantes, unde quis neque suspicaretur:
tibi vero inest quidem species verborum, inest et mens bona;
historiam vero, ut et cantor, scite enarrasti
omniumque Argivorum tuique ipsius dolores tristes.
370 Sed age mihi hoc dic, et accurate narra,
si quos eximiorum sociorum videris, qui una te ipsum
ad Ilium simul comitati-sunt, et illic fatum obierunt.
Nox autem hæc valde longa, immensa; neque adhuc tempus
dormiendi in ædibus: tu autem mihi dic mirifica opera.
375 Etiam ad auroram divinam sustinerem, quando mihi tu
sustineres in ædibus tuos dolores narrare.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Alcinoe rex, omnium nobilissime civium,
tempus quidem multi sermonis, tempus vero et somni:
380 sin vero adhuc audire utique cupis, haud equidem
hæc tibi invidebo et miserabiliores alios narrare
dolores meorum sociorum, qui jam post-hæc perierunt:
qui Trojanorum quidem effugerant luctuosum bellum,
in reditu vero perierunt, malæ causa feminæ (_Helenæ_).
385 Ac postquam animas quidem disperserat huc illuc
casta Proserpina mulierum feminarum,
venit deinde anima Agamemnonis Atridæ
dolens; circumque aliæ congregatæ-erant, quæcunque simul cum-eo
domo in Ægisthi perierunt et fatum obierunt.
390 Agnovit vero statim me ille, postquam biberat sanguinem nigrum:
flebat autem is acute, uberes lacrimas destillans,
extendens ad me manus, attingere cupiens:
sed non amplius ei aderat vis firma, neque omnino potentia,
qualis quidem antea erat in flexilibus membris.
395 Illum quidem ego flevi conspicatus, misertusque sum in-animo,
et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:
Atride augustissime, rex virorum, Agamemno,
quodnam te fatum domuit longum-sternentis mortis?
utrum te in navibus Neptunus domuit,
400 excitato sævorum ventorum immenso flatu?
an te hostiles viri læserunt in terra,
boves abducentem atque ovium greges pulcros,
an pro urbe pugnaturum sive feminis?
Sic dixi: ille autem me statim respondens allocutus-est:
405 generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
nec me sane in navibus Neptunus domuit,
excitato sævorum ventorum immenso flatu;
nec me hostiles viri læserunt in terra:
sed mihi Ægisthus quum-struxisset mortemque fatumque,
410 occidit, cum perniciosa uxore, ad-domum vocatum,
convivio-exceptum, uti quis occidit bovem ad præsepe.
Sic perii miserabilissima morte; circum autem alii socii
continuo occidebantur, ut sues albis-dentibus,
qui quidem _mactantur_ in locupletis viri præpotentis
415 aut nuptiis, aut convivio-de-symbolis, aut epulis lautis.
Jam _tu_ quidem multorum cædi virorum interfuisti,
_et_ separatim interfectorum, et in aspera pugna;
sed illa potissimum conspicatus misertus-esses animo,
ut circa craterem, mensasque plenas,
420 jacebamus in domo; pavimentum vero totum sanguine fluebat.
Miserabilissimam autem audivi vocem Priami filiæ,
Cassandræ, quam occidebat Clytæmnestra dolosa
propter me: at ego in terra manus elevans
jacebam moriens, ad gladium _capiendum:_ illa autem impudens
425 secessit, nec mihi sustinuit, eunti licet ad Orcum,
manibus oculos comprimere, atque os claudere.
Adeo non _est_ gravius et improbius aliud muliere,
quæcunque talia in mentem facinora induxerit:
quale utique et illa patravit facinus indignum,
430 ingenuo struens marito cædem: sane putabam quidem
gratum _me_ liberis, atque famulis meis,
domum venturum: illa vero apprime exitialia callens
sibique infamiam offudit, et futuris in-posterum
feminis mulieribus, etiam ei quæ probe-agens sit.
435 Sic dixit: atque ego ipsum respondens allocutus-sum:
dii boni! profecto valde genus Atrei altitonans Jupiter
vehementer odit, feminea propter consilia,
ab initio: Helenæ quidem causa periimus multi;
tibi vero Clytæmnestra dolum struxit procul absenti.
440 Sic dixi: ille autem me protinus respondens allocutus-est:
ideo jam nunquam etiam tu uxori quidem mansuetus sis,
neu ei sermonem totum revela, quem bene noveris:
sed aliud quidem dic, aliud vero et celatum sit.
Sed haud tibi, Ulysse, exitium erit ex uxore quidem:
445 valde enim sapiensque _est,_ et bene in-mente consilia novit,
filia Icarii, prudens Penelope.
Profecto quidem ipsam nuptam juvenem relinquebamus nos,
abeuntes ad-bellum; filius autem ei erat ad mamillam,
infans, qui fere nunc quidem in virorum sedet numero,
450 felix; certe enim eum pater carus videbit, veniens,
et ille patrem amplectetur, ut fas est.
Verum mea ne filio quidem _me_ saturari uxor
oculis permisit; prius vero me occidit et ipsum.
Aliud autem tibi dicam, tuque in mente reconde tua:
455 clam, neu palam, caram in patriam terram
navem appelle; quoniam non-amplius fides _est_ feminis.
Sed age mihi hoc dic, et vere narra,
sicubi adhuc viventem audiatis filium meum,
sive forte in Orchomeno, sive in Pylo arenosa,
460 sive forte apud Menelaum, in Sparta lata:
nondum enim fere mortuus-est in terra divinus Orestes.
Sic dixit; atque ego ipsum respondens allocutus-sum:
Atride, quid me hæc interrogas? neque quicquam scio,
vivatne ille, an mortuus-sit: malum autem vana loqui.
465 Nos quidem sic verbis alternantes tristibus
stabamus dolentes, uberes lacrimas defundentes.
Venit autem inde anima Pelidæ Achillis,
et Patrocli, et eximii Antilochi,
Ajacisque, qui præstantissimus erat formaque corporeque
470 ceterorum Danaorum, post eximium Peliden.
Agnovit autem me anima pedibus-velocis Æacidæ,
et lamentans verbis alatis _me_ allocuta-est:
Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
infelix, quodnam adhuc majus in mente molieris facinus?
475 quo-pacto ausus-es ad-Orcum descendere, ubi mortui
sensuum-expertes habitant, hominum simulacra defunctorum?
Sic dixit; atque ego ipsum respondens affatus-sum:
o Achille, Pelei fili, longe præstantissime Achivorum,
veni Tiresiæ propter vaticinium, si quod consilium
480 diceret, quo-pacto Ithacam ad asperam pervenirem:
necdum enim prope veni Achaiam, necdum nostram
terram conscendi, sed semper habeo mala: te vero, Achille,
nullus vir majorum beatior, nec posterorum:
antea etenim te vivum honorabamus æqualiter diis
485 Argivi; nunc rursus potenter imperas mortuis,
hic dum-es; ideo neutiquam mortuus tristeris, Achille.
Sic dixi: ille autem me protinus respondens allocutus-est:
ne jam mihi mortem consolare, inclyte Ulysse:
mallem rusticus esse-et mercede servire alii,
490 virum apud inopem, cui haud victus multus esset,
quam omnibus manibus defunctis imperare.
Sed age mihi de-filio meo generoso sermonem dic,
utrum profectus-sit ad bellum, inter-primos-pugnator ut-esset,
an etiam non.
Dic vero mihi _etiam,_ de-Peleo eximio si quid audiveris,
495 utrum adhuc teneat honorem multos apud Myrmidonas,
an ipsum despiciant per Hellademque Phthiamque,
eo-quod ipsum senium occupat manusque pedesque.
Non enim ego _ei_ adjutor _sum_ sub radiis Solis,
talis ut-essem, qualis olim in Troja lata
500 trucidabam populum fortissimum, propugnans Argivis.
Si talis venirem vel paulisper in patris domum,
tum alicui terribiliter-ostenderem _meum_ robur et manus
invictas,
_eorum_ qui illum violant, arcentque ab honore.
Sic dixit; atque ego ipsum respondens allocutus-sum:
505 certe quidem de-Peleo eximio nihil audivi:
sed tibi de-filio quidem Neoptolemo caro
omnem veritatem dicam, ut me jubes;
ipse enim illum ego cava in nave æquali
duxi e Scyro ad bene-ocreatos Achivos.
510 Nempe quando circa urbem Trojam inibamus consilia,
semper primus dicebat, et non aberrabat a-dicendis:
Nestorque deo-par et ego _eum_ vincebamus soli.
At quum in campo Trojanorum pugnabamus ære,
nunquam in multitudine manebat virorum, neque in turba,
515 sed longe præcurrebat, suo robore nulli cedens;
multos autem viros trucidavit in aspera pugna.
Omnes vero non ego dixero nec nominavero,
quantas copias occiderit, propugnans Argivis:
sed qualem illum Telephiden interfecerit ferro,
520 heroem Eurypylum: multi vero circa eum socii
Cetei trucidabantur, muliebria propter dona.
Illum sane pulcerrimum vidi, post Memnonem divinum.
Ac quum in equum conscendimus, quem fabricavit Epeus,[TR4]
Argivorum principes, mihi autem omnia commissa-erant:
525 [et ut-aperirem densas insidias, et ut-includerem:]
hic alii Danaorum ductores ac principes
lacrimasque sibi-abstergebant, tremebantque subtus membra
cujusque;
illum vero nunquam omnino ego vidi oculis
nec pallescentem corpore pulcro, neque a-genis
530 lacrimas abstergentem: sed _is_ mihi permultum supplicabat
ab-equo ut-exiret; gladii autem prensabat capulum,
et hastam ære-gravem, malaque Trojanis moliebatur.
Sed quando Priami urbem depopulati-sumus excelsam,
portionem et munus eximium habens, navem conscendebat
535 incolumis, neque eminus-ictus acuto ære,
nec cominus vulneratus; ut sæpe
fit in bello; promiscue vero furit[TR5] Mars.
Sic dixi: anima autem pedibus-celeris Æacidæ
abibat magnis passibus-gradiens per asphodelo-plenum pratum,
540 læta, quod ei filium dixissem insignem esse.
Ceteræ vero animæ mortuorum defunctorum
stabant mœrentes, narrabantque dolores unaquæque.
Sola autem Ajacis anima Telamonii
longe absistebat, irata propter victoriam,
545 qua ipsum ego vici, judicio-contendens apud naves,
de armis Achillis; proposuit autem veneranda mater.
[filii autem Trojanorum judicarunt et Pallas Minerva.]
Utinam sane non vicissem tali in certamine:
tale enim caput ob ista _arma_ terra detinuit,
550 Ajacem, qui præstantissimus forma et rebus-gestis fuit
ceterorum Danaorum, post eximium Peliden.
Illum quidem ego verbis alloquebar blandis:
Ajax, fili Telamonis eximii, non ergo eras
ne mortuus quidem obliturus mihi iræ, ob arma
555 perniciosa? illa autem perniciem dii fecerunt Argivis.
Talis enim ipsis turris periisti: propter-te autem Achivi,
æque-ac propter-Achillis caput Pelidæ,
dolemus defunctumque usque: neque quisquam alius
in-culpa _est,_ sed Jupiter Danaorum exercitum bellicosorum
560 graviter oderat; tibi vero fatum imposuit.
Sed age, huc-veni, rex, ut verbum et orationem audias
nostram: doma autem iram et generosum animum.
Sic dixi: ille vero mihi nihil respondit, ibat autem ad alias
animas in Erebum mortuorum defunctorum.
565 Ibi tamen _me_ allocutus-fuisset quanquam-iratus, aut ego ipsum,
sed mihi volebat animus in pectore caro
ceterorum animas videre defunctorum.
Ibi quidem Minoem vidi, Jovis illustrem filium,
aureum sceptrum tenentem, jus-dicentem mortuis,
570 sedentem: illi vero circa ipsum causas dicebant regem,
sedentes stantesque, per amplam-portis Plutonis domum.
Post hunc autem, Orionem ingentem animadverti,
feras simul agitantem per asphodelo-plenum pratum,
quas ipse occiderat in desertis montibus,
575 manibus tenens clavam totam-æream, semper infragilem.
Et Tityum vidi, Terræ augustissimæ filium,
jacentem in solo; is vero per novem jacebat jugera;
duo-vultures autem ipsi utrinque assidentes jecur rodebant,
in viscera penetrantes: is autem non propulsabat manibus:
580 Latonæ enim vim-intulit, Jovis augustæ conjugi,
ad-Pytho eunti, per amœnum Panopeum.
Et vero Tantalum vidi, graves dolores habentem,
stantem in lacu; hic autem attingebat ad-mentum:
stabat vero sitiens; ad-bibendum autem _aquam_ non poterat
capere.
585 Quoties enim inclinaret se senex, bibere cupiens,
toties aqua peribat absorpta: circa autem pedes
terra nigra apparebat; arefaciebat vero deus.
Arbores autem proceræ ab-alto fundebant fructum,
piri, et mali-punicæ, et mali pulcro-fructu,
590 ficusque dulces, et oleæ virentes:
quas quum recta-tenderet senex in manibus prehendere,
eas ventus dispellebat in nubes obscuras.
Et vero Sisyphum aspexi, duros dolores habentem,
lapidem gestantem ingentem utraque _manu._
595 Nempe ille quidem innixus manibusque pedibusque,
lapidem sursum pellebat ad cacumen; sed quando erat
summum superaturus, tunc _illum_ deturbabat potens-vis
retro: deinde in-solum volvebatur lapis impudens.
Verum ille rursus trudebat contendens; ac sudor
600 defluebat e membris, pulvis vero a capite movebatur.
Post hunc autem vidi vim Herculeam,
simulacrum; ipse vero inter immortales deos
oblectatur in conviviis, et habet pulcris-talis Heben.
[filiam Jovis magni et Junonis aureos-calceos-habentis.]
605 Circa autem ipsum clangor mortuorum erat, avium instar,
undique agitatorum: ille vero, obscuræ nocti similis,
nudum arcum tenens, et ad nervum sagittam,
horrendum circumspectans, semper jaculaturo similis.
Terribilis autem ei circa pectora balteus,
610 aureum erat lorum; ubi miranda opera inerant,
ursique, agrestesque apri, torvique leones,
præliaque, pugnæque, cædesque, homicidiaque.
Non _hoc_ fabricato aliud quid fabricaverit _is_
qui illud cingulum sua comprehenderit arte.
615 Agnovit autem statim ille, postquam vidit oculis,
et me lugens verbis alatis allocutus-est:
Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
ah miser, certe aliquod et tu malum fatum sustines,
quale ego ferebam sub radiis Solis.
620 Jovis quidem filius eram Saturnii; verum ærumnam
habebam infinitam: valde enim longe deteriori viro
subditus-eram; ille vero mihi graves imperabat labores;
et olim me huc misit, canem ut-ducerem: non enim aliud
existimabat hoc ullum mihi gravius fore certamen.
625 Eum quidem ego subduxi et traxi ex Orco:
Mercurius autem me duxit, ac cæsiis-oculis Minerva.
Sic fatus, ipse quidem rursus abiit in Plutonis domum.
At ego illic manebam constanter, si quis adhuc veniret
virorum heroum, qui jam olim perierant.
630 Et adhuc priores vidissem viros, quos volebam quidem:
[Theseum, Pirithoumque, deorum gloriosos filios:]
sed prius gentes congregabantur infinitæ mortuorum,
sonitu immenso; me vero pallidus timor cepit,
ne mihi Gorgonium caput horrendi monstri
635 ex Orco mitteret inclyta Proserpina.
Statim deinde ad navem profectus, jubebam socios
ipsosque inscendere, et retinacula solvere:
illi vero statim ingrediebantur et in transtris consedere.[TR6]
Hanc autem (_navem_) per Oceanum flumen ferebat unda fluenti,
640 primum quidem remigatio, postea autem optimus ventus.
[TR1] "Oroo" -> "Orco".
[TR2] "indomitus," -> "indomitus."
[TR3] "Ariadnen." -> "Ariadnen,"
[TR4] "Epeus" -> "Epeus,"
[TR5] "fuerit" -> "furit"
[TR6] "consedere" -> "consedere."
Odysseæ XII.—Sirenes, Scylla, Charybdis, boves Solis.