1 Æoliam autem in insulam pervenimus; ubi habitabat
Æolus Hippotades, carus immortalibus diis,
natatili in insula; totam vero circa eam murus _est_
æreus, infragilis; lævisque assurgit petra.
5 Hujus et duodecim liberi in ædibus nati-sunt,
sex quidem filiæ, sex autem filii pubescentes.
Ibi ille filias dedit filiis ut-essent uxores.
Hi vero semper apud patrem carum et matrem venerandam
convivantur; atque ipsis cibaria plurima apponuntur;
10 odorata autem domus circum-personat in-aula
interdiu; nocte vero rursus apud pudicas uxores
dormiunt inque tapetibus et in tornatis lectis.
Et ad-horum quidem pervenimus urbem et ædes pulcras.
Mensem vero totum amice-excipiebat me et exquirebat singula,
15 de-Ilio, Argivorumque navibus et reditu Achivorum;
et ego quidem ei omnia accurate enarravi.
Sed quum jam et ego iter postulabam, atque hortabar _ut me_
dimitteret, nequaquam ille abnuit, sed paravit deductionem.
Dedit mihi excoriatum utrem bovis novennis,
20 in-eo vero mugientium ventorum ligavit flatus:
illum enim promum ventorum fecit Saturnius
et ut-compescat, et ut-cieat, quemcunque velit.
Nave vero in cava colligavit funiculo splendido,
argenteo, ut ne-quid præter-flaret, vel paululum:
25 ac mihi flatum Zephyri immisit ad-flandum,
ut-ferret navesque et ipsos: nec-tamen inde erat
perfecturus: ipsorum enim periimus insipientia.
Per-novem-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies;
decima vero jam apparebat patria terra:
30 et jam ignem-accendentes videbamus, prope qui-erant.
Ibi me quidem dulcis somnus occupavit defessum:
semper enim pedem navis movebam, nec cuiquam alii
dedi sociorum, ut citius perveniremus in-patriam terram.
Sed socii verbis ad se-invicem loquebantur,
35 et me putarunt aurumque et argentum domum reportare,
dona ab Æolo magnanimo Hippotada
sic autem aliquis dicebat, intuitus in proximum alium:
Dii boni! ut hic omnibus gratus est magni-æstimatus est
hominibus, quorumcunque in-urbem et terram venerit.
40 Multas quidem ex Troja ducit res-pretiosas, pulcras,
e-præda: nos vero contra, idem iter emensi,
domum redimus vacuas manus habentes.
Et nunc ei hæc dedit gratificans amicitia
Æolus; sed age ocyus videamus, quidnam hæc sint,
45 quantum quid aurique et argenti utri insit.
Sic dicebant; consiliumque malum vicit sociorum;
utrem quidem solverunt, venti autem erupere.
Illos vero statim abreptos ferebat in-pontum procella
flentes, terra a patria; at ego
50 experrectus, in animo eximio deliberavi,
utrum delapsus ex navi perirem in ponto,
an tacitus sustinerem, et adhuc vivis interessem.
Sed sustinui et mansi; obvolutus autem in navi
jacebam; illæ vero ferebantur malo venti turbine
55 rursus ad Æoliam insulam: gemebant autem socii.
Ibi vero in terram ascendimus, et hausimus aquam:
statim autem prandium ceperunt celeres apud naves socii.
Ac postquam cibumque gustaveramus ac potum,
tum vero ego, præconem mihi ubi-asciveram et socium,
60 ivi ad Æoli inclytas ædes; eum autem inveniebam
convivantem cum suaque uxore et suis liberis.
Ingressi autem domum, ad fores in limine
sedebamus: illi vero in animo obstupescebant, interrogabantque:
Quomodo venisti, Ulysse? quis tibi malus ingruit deus?
65 certe quidem te accurate dimittebamus, ut pervenires
in-patriam tuam et domum, et sicubi tibi gratum sit.
Sic dixerunt; at ego _eos_ alloquebar, mœrens corde:
læserunt me sociique mali, præterque eos somnus
infaustus: sed medemini, amici: potest enim _est_ penes vos.
70 Sic dixi, blandis _eos_ demulcens verbis:
illi vero muti facti-sunt; pater autem respondebat sermone:
Abi ex insula ocyus, pessime viventium.
Non enim mihi fas est curare nec dimittere
virum illum, qui diis invisus-sit beatis.
75 Abi; quoniam immortalibus invisis huc venisti.
Sic locutus, dimittebat ex ædibus graviter gementem.
Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes corde.
Fatigabatur autem virorum animus a remigatione molesta,
nostra stultitia: quoniam non-amplius apparebat reductio.
80 Per-sex-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies;
septima vero venimus Lami ad-excelsam urbem,
magnam (_vel_ Telepylum) Læstrygoniam, ubi pastorem pastor
inclamat intro-agens, alter vero exigens auscultat.
Ibi insomnis vir duplicem reportaret mercedem,
85 unam quidem, pascendis-bobus, alteram vero, candidas pecudes
pascens;
prope enim _ibi_ noctisque et diei sunt viæ.
Ibi postquam ad portum inclytum veneramus, circa quem petra
excelsa est, continenter utrinque
litoraque prominentia e-regione sibi-invicem
90 in ostio procurrunt; angustus vero introitus est:
ibi illi intus omnes tenebant naves utrinque-recurvas.
Hæ quidem intra portum concavum alligatæ-erant
propinquæ: nunquam enim attollebatur fluctus in ipso,
nec magnus, nec parvus; candida autem erat circum tranquillitas.
95 At ego solus tenebam extra navem nigram,
illic in extrema-parte, e petra funibus ligatis:
constiti vero, speculam in præruptam ubi-ascenderam.
Ibi quidem nec boum nec virorum apparebant opera,
fumum autem solum videbamus a terra exsurgentem.
100 Tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes
quinam viri essent in[TR1] _hac_ terra panem vescentes;
viros duos electos, tertium præconem una comitem addens.
Hi vero iverunt, egressi, _per_ planam viam, qua plaustra
ad urbem ab excelsis montibus devehebant lignum.
105 Puellæ vero obvii-facti-sunt ante urbem aquam-petenti,
filiæ eximiæ Læstrygonis Antiphatæ.
Hæc quidem ad fontem descendebat pulcre-fluentem
Artaciam; hinc enim aquam ad urbem ferebant;
illi vero astantes _eam_ alloquebantur, interrogabantque,
110 quisnam illorum esset rex, et quibus imperaret.
Illa vero valde cito patris ostendit excelsam domum.
Hi autem postquam ingressi-sunt inclytas ædes, mulierem
invenerunt, velut montis verticem; horrueruntque eam.
Hæc autem continuo e foro vocabat inclytum Antiphatem,
115 suum maritum, qui sane illis molitus-est sævum exitium.
Statim uno correpto sociorum, apparavit-sibi cœnam:
alteri vero duo conciti fuga ad naves pervenerunt.
Atque ille excitabat clamorem per urbem; hi vero audientes
vadebant, fortes Læstrygones, aliunde alius,
120 innumeri, non hominibus similes, sed Gigantibus.
Qui a petris _abruptis_ viro-gravibus saxis
jaciebant; statim autem malus strepitus per naves ortus-est
virorum pereuntium, naviumque simul fractarum;
piscium vero instar transfigentes, tristes epulas ferebant.
125 Dum illi hos perdebant portum profundum intra,
interea ego, gladio acuto extracto a femore,
eo funes abscidi navis cærulea-prora.
Statim autem meos socios adhortatus jussi
incumbere remis, ut calamitatem subterfugeremus.
130 Hi vero mare omnes jaciebant, veriti mortem.
Libenter autem in pontum imminentes effugit petras
navis mea; at reliquæ confertæ illic perierunt.
Hinc autem ulterius navigabamus, dolentes animo,
lubentes ex morte, caris amissis sociis.
135 Ææam vero ad insulam pervenimus: ibi autem habitabat
Circe comis-pulcris, potens dea, vocalis,
germana-soror prudentis Æetæ:
ambo enim nati-sunt ex lucem-hominibus-præbente Sole,
et matre ex Perse, quam Oceanus genuit filiam.
140 Hic vero ad litus nave appulimus tacite
navium-capacem in portum, et aliquis deus dux-erat.
Ibi tum egressi, duosque dies et duas noctes
jacebamus, pariter et labore et doloribus animum rodentes.
Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora,
145 tunc ego mea hasta sumta et gladio acuto,
celeriter a nave ascendi in speculam,[TR2]
sicubi opera viderem mortaliumque vocemque audirem.
Steti autem, speculam in præruptam ubi-ascenderam,
et mihi visus-est fumus _surgens_ a terra lata,
150 Circes in ædibus, per querceta densa et silvam.
Cogitavi autem deinde in mente et in animo
ire ac sciscitari, postquam vidi atrum fumum.
Sic vero mihi cogitanti visum-est satius esse,
primum profectum ad navem celerem et litus maris,
155 prandium sociis dare, præmittereque _aliquos_ sciscitatum.
Sed quando jam prope eram, profectus, navem utrinque-recurvam,
tunc aliquis mei deorum misertus-est, solius,
qui mihi excelsis-cornibus cervum magnum in viam ipsam
misit: is quidem ad-flumen descendebat ex pascuis silvæ,
160 potaturus: dudum enim ipsum urgebat vis solis.
Illum vero ego egredientem per spinam medio tergo
percussi; ac penitus hastile æreum transiit;
decidit vero _is_ in pulvere porrectus, avolavitque anima.
Illi vero ego insistens, hastam æream ex vulnere
165 extraxi; quam quidem illic reclinatam in terra
reliqui; at ego avulsi virgultaque viminaque,
funemque quantum ulnam _longitudine,_ bene-tortum undique,
ubi-plexeram, colligavi pedes ingentis monstri.
Ivi autem _eum_ de-cervice ferens ad navem nigram,
170 hasta fultus, quoniam nequaquam licebat in humero
manu ferre altera: valde nim magna bellua erat.
Dejeci autem ante navem; excitavique socios
blandis verbis, astans, viros singulos:
O amici, nequaquam enim descendemus, afflicti licet,
175 in Plutonis ædes, antequam fatalis dies advenerit.
Sed agite, quamdiu _est_ in navi celeri cibusque potusque,
recordemur escæ, neu vexemur fame.
Sic dixit;[TR3] illi vero ocyus meis verbis paruerunt:
abjectisque-involucris _egressi_ ad litus maris infructuosi
180 admirabantur cervum; valde enim magna bellua erat.
Ac postquam se-oblectarant spectantes oculis,
manibus lotis apparabant eximium convivium.
Sic tum quidem per-totum diem ad solis occasum
sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum
dulce.
185 Quando autem sol occidit, et tenebræ supervenerunt,
tum vero decubuimus in litore maris.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
tunc ego concione facta inter omnes dixi:
Audite meos sermones, mala licet patientes, socii:
190 o amici: neque enim scimus, ubi occasus, neque ubi Aurora,
neque ubi Sol hominibus-lucem-præbens vadit sub terram,[TR4]
neque ubi resurgit; sed consultemus ocyus,
si quod adhuc erit consilium; ego autem non existimo esse.
Vidi enim, speculam in præruptam ubi-ascenderam,
195 insulam, quam circumcirca pontus infinitus ambit:
ipsa vero humilis jacet: fumum autem in medio
conspicatus-sum oculis, per querceta densa et silvam.
Sic dixi: illis vero confractum-est carum cor,
recordatis facinorum Læstrygonis Antiphatæ,
200 Cyclopisque violentiæ magnanimi, viros-devorantis.
Flebant autem stridule, uberes lacrimas defundentes:
at enim nullus profectus fiebat lugentibus.
Verum ego bipartito omnes bene-ocreatos socios
numerabam, ducemque utrisque præbui:
205 alterorum quidem ego dux-eram, alterorum vero Eurylochus deo-
similis.
Sortes autem in galea ærea concutiebamus celeriter;
exsiliit vero sors magnanimi Eurylochi.
Profectus-est autem ire; unaque cum-eo duo et viginti socii
flentes; ac nos reliquerunt ejulantes pone.
210 Invenerunt autem in convallibus structas ædes Circes
politis lapidibus, conspicuo in loco.
Circa vero ipsam lupi erant montanti ac leones,
quos ipsa cicurarat, postquam mala medicamina dederat.
Neque illi irruerunt in viros, sed utique ipsi
215 caudis longis circum-adulantes assurrexerunt.
Ut vero quum circa dominum canes a-convivio redeuntem
adulantur; semper enim fert delinimenta animi:
sic circa hos lupi fortibus-unguibus, ac leones,
adulabantur; illi vero timuere, ut viderunt terribilia monstra.
220 Steterunt autem in vestibulo deæ pulcris-comis:
Circen autem intus audiebant cantantem voce pulcra,
telam obeuntem magnam, divinam; qualia dearum
subtiliaque et venusta et splendida opera sunt.
His vero sermonem exorsus-est Polites, princeps virorum,
225 qui mihi carissimus sociorum erat, maximeque-venerandus:
O amici, intus enim aliqua obiens magnam telam
pulcre cantillat (pavimentum autem totum resonat),
sive dea, sive femina; sed compellemus ocyus.
Sic igitur dixit: illi vero compellabant vocantes.
230 Ea autem continuo egressa fores aperuit splendidas,
et invitabat; illi vero omnes imprudentia sequebantur:
Eurylochus autem remanebat, suspicatus dolum esse.
Collocavit vero illa-introductos per sediliaque et solia;
ipsisque caseumque et farinam et mel recens
235 vino Pramnio commiscebat; immiscebatque pani
medicamina perniciosa, ut penitus obliviscerentur patriæ terræ.
Ac postquam præbuerat et _illi_ ebiberant, statim deinde
virga percussos intra haras concludebat.
Illi vero suum quidem habebant capita vocemque setasque
240 et corpus; at mens erat integra, ut antea quidem.
Sic hi quidem flentes conclusi-sunt; eis autem Circe
glandem-ilignam quernamque projecit, fructumque corni,
ad-edendum, qualia sues humi-cubantes semper edunt.
Eurylochus autem continuo venit celerem ad navem nigram,
245 nuntium de-sociis relaturus, et amarum fatum.
Neque ullum proloqui poterat verbum, cupiens licet,
cor dolore ingenti perculsus; atque ei oculi
lacrimis implebantur, fletumque meditabatur animus.
Sed posteaquam eum omnes mirati-sumus interrogantes,
250 tunc ceterorum sociorum narravit exitium:
Ivimus, ut jubebas, per querceta, inclyte Ulysse;
invenimus in convallibus structas ædes pulcras.
[politis lapidibus, conspicuo in loco.]
Illic autem quædam magnam telam obiens argute canebat,
255 sive dea, sive mulier: hi vero compellabant vocantes.
Illa autem continuo egressa fores aperuit splendidas,
et invitabat; hi vero simul omnes imprudentia sequebantur;
at ego remansi, suspicatus dolum esse.
Illi vero simul evanuerunt universi, nec quisquam eorum
260 apparuit: diu autem desidens speculabar.
Sic dixit: at ego gladium quidem argenteis-clavis-distinctum
humeris circumjeci, magnum, æreum, atque arcum;
illum vero continuo jussi eandem viam præire.
At ille utraque _manu_ prehensis _me_ precabatur genibus:
265 [et me lugens verbis alatis allocutus-est:]
Ne me duc illuc invitum, Jovis-alumne, sed relinque hic:
novi enim, quod neque ipse redibis, nec quenquam alium
reduces tuorum sociorum: sed cum hisce ocyus
fugiamus: adhuc enim effugere-poterimus malum diem.
270 Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum:
Euryloche, sane tu quidem mane ibidem, hoc in loco,
edens et bibens, cavam apud navem nigram:
at ego ibo; dura enim mihi adest necessitas.
Sic fatus, a nave ascendebam ac mari.
275 Sed quando jam eram profectus sacras per convalles,
Circes accessurus veneficæ ad magnam domum,
ibi mihi Mercurius aureo-caduceo obviam-venit,
proficiscenti ad domum, adolescenti viro similis,
primum pubescenti, cujus quidem gratiosissima pubertas;
280 inhæsitque mihi manu, verbumque dixit, et elocutus-est:
Quorsum vero, o infelix, per juga vadis solus,
loci ignarus quum-sis? socii vero tibi illi in Circes _ædibus_
conclusi-sunt, ut sues, densa latibula habitantes.
An eos liberaturus huc venis? neque te puto
285 ipsum rediturum-esse: manebis vero tu, ubi quidem alii.
Sed age jam te e-malis expediam, ac servabo:
accipe, hoc medicamen bonum habens ad ædes Circes
vade, quod tibi a-capite avertat malum diem.
Omnia autem tibi dicam perniciosa consilia Circes.
290 Apparabit tibi potionem-miscellam, injicietque medicamina in-
escam:
sed neque sic incantare te poterit; non enim sinet
medicamen eximium, quod tibi dabo; dicam vero singula.
Quando Circe te percutiet prælonga virga,
tum vero tu, gladio acuto stricto a femore,
295 in-Circen irrue, quasi interficere cupiens.
Illa vero te subverita invitabit ad-concubitum;
ibi tu nequaquam deinde recusa deæ cubile,
ut tibi solvatque socios, ipsumque _te_ benigne-excipiat:
sed jube ipsam beatorum magnum jusjurandum jurare,
300 nullum tibi ipsi damnum malum machinaturam _se_ aliud;
ne te nudatum vilem et enervem reddat.
Sic igitur locutus præbuit medicamen Argicida,
e terra evulsum, et mihi naturam ejus ostendit.
Radice quidem nigrum erat, lacti autem simile flore;
305 Moly vero ipsum vocant dii: difficileque _est_ effossu
viris utique mortalibus; dii autem omnia possunt.
Mercurius quidem deinde discessit ad magnum Olympum,
insulam per silvosam: ego autem ad domos Circes
ivi; multum vero mihi cor æstuabat eunti.
310 Steti autem in vestibulo deæ pulcris-comis:
ibi stans clamavi; dea autem meam audivit vocem.
Illa vero statim egressa fores aperuit splendidas,
et invitabat; atque ego sequebar, dolens corde.
Collocavit autem me introductum in solio argenteis-clavis
distincto,
315 pulcro, artificioso: ac scabellum sub pedibus erat:
apparavit autem mihi potionem-miscellam in-aureo poculo, ut
biberem;
immisitque medicamen, mala meditans in animo.
Ac postquam dederatque et ebiberam, nec me incantavit,
virgula ubi-percusserat, verbumque dixit et elocuta-est:
320 Abi nunc in-haram, cum ceteris cuba sociis.
Sic dixit: ego vero, gladio acuto stricto a femore,
in-Circen irrui, quasi interficere cupiens.
Illa vero vehementer exclamans subtercurrit et prehendit genua,
et me ejulans verbis alatis allocuta-est:
325 Quis _et_ unde es hominum? ubi tibi urbs atque parentes?
stupor me tenet, quod neutiquam, bibens hæc medicamina,
incantatus-sis.
Minime enim quisquam alius vir hæc medicamina sustinuit,
qui biberit, et primum miserit-per septum dentium.
[Tibi vero quædam in pectoribus indomabilis mens est.]
330 Profecto tu Ulysses es versutus, quem mihi semper
prædicabat venturum aureo-caduceo Argicida,
e-Troja reversum celeri cum nave nigra.
Sed age nunc in-vagina gladium pone; nos vero deinde
lectum nostrum conscendamus, ut commixti
335 cubili et amore, confidamus nobis-invicem.
Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum:
o Circe, quonam-modo me jubes tibi mitem esse?
quæ mihi sues quidem reddidisti in ædibus socios:
ipsum vero hic detinens, dolos-meditans jubes
340 in thalamumque ire, et tuum conscendere lectum,
ut me nudatum, vilem et enervem reddas?
Non equidem voluerim tuum conscendere lectum,
nisi mihi sustinueris, dea, magnum jusjurandum jurare,
nullum mihi damnum malum machinaturam _te_ aliud.
345 Sic dixi; illa vero continuo abjurabat, ut jubebam.
Ac postquam juraverat peregeratque jusjurandum,
tunc ego Circes conscendi perpulcrum lectum.
Ancillæ autem tum in ædibus ministrabant
quatuor, quæ ei per domum famulæ sunt.
350 Natæ-sunt vero hæ ex fontibus et a-silvis,
ex sacrisque fluviis, qui in mare profluunt.
Harum una quidem injiciebat soliis stragula pulcra,
purpurea superne, inferne autem lintea subjiciebat:
alter vero ante solia extendebat mensas
355 argenteas, eisque imponebat aurea canistra:
tertia autem cratere suave vinum miscebat
dulce in argenteo, distribuebatque aurea pocula;
quarta vero aquam ferebat, et ignem accendebat
multum sub tripode magno; calefiebat autem aqua.
360 Ac postquam calefacta-erat aqua in splendido aheno,
in balneum _me_ inductum lavabat ex tripode magno,
suavi fusa _aqua_ per caputque et humeros,
donec mihi defatigationem animum-rodentem exemisset membris.
Ac postquam lavarat _me_ et unxerat pingui oleo,
365 lænamque mihi pulcram induerat ac tunicam;
collocavit me introductum in solio argenteis-clavis-distincto,
pulcro, artificioso; ac scabellum sub pedibus erat;
[aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens
pulcro, aureo, super argenteo lebete,
370 ad-lavandum; juxta vero politam extendit mensam.
Cibum autem veneranda proma apposuit ferens,
ferculis multis appositis, largiens de-præsentibus;]
edere vero _me_ jubebat: meo autem non placebat animo;
sed sedebam alia-cogitans, mala autem imaginabatur animus.
375 Circe vero ut animadvertit me sedentem, neque ad cibum
manus porrigentem, gravem autem me luctum habentem,
prope astans verbis alatis _me_ allocuta-est:
Quid sic, Ulysse, sedes similis muto,
animum rodens; cibum autem non attingis, nec potum?
380 certe aliquem dolum alium suspicaris: nec quicquam te oportet
timere; jam enim tibi abjuravi firmum jusjurandum.
Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum:
o Circe, quis enim vir, qui æquus fuerit,
prius sustinuerit gustare cibum ac potum,
385 quam solvi-fecerit socios et in oculis viderit?
Sed si re-vera ex animo _me_ bibere edereque jubes,
libera, ut oculis videam, dilectos socios.
Sic dixi: Circe autem per-ædes _transiens_ exivit,
virgam tenens in manu; foresque aperuit haræ,
390 exegitque porcis similes novennibus.
Illi quidem deinde stabant ex-adverso: hæc vero per eos
vadens adungebat unicuique medicamen aliud.
Eorum autem e membris pili defluebant, quos ante produxerat
medicamen perniciosum, quod ipsis dederat veneranda Circe;
395 viri vero statim facti-sunt juniores, quam antea fuerant,
et multo pulcriores et majores aspectu.
Agnoverunt autem me illi, hæseruntque in manibus unusquisque.
Omnes autem gratus subiit fletus; circumque domus
valide resonabat; dea vero miserabatur et ipsa.
400 Eaque me prope stans-allocuta est, diva dearum:
[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
vade nunc ad navem celerem et litus maris:
navem quidem omnium-primum subducite in-terram,
possessiones autem in speluncis deponite, armaque omnia:
405 ipse vero statim revertere, et adduc dilectos socios.
Sic dixit: ac mihi persuasus-est animus generosus.
Profectusque-sum ire ad navem celerem et litus maris:
inveni deinde apud navem celerem dilectos socios,
miserabiliter ejulantes, uberes lacrimas defundentes.
410 Ut vero quum in-agris-stabulantes vitulæ circa vaccas armentales
profectas ad mandram, postquam herba se-saturarint,
omnes simul vitulantur adversæ; neque amplius stabula
_eas_ detinent, sed dense mugientes circumcurrunt
matres: sic _circum_ me illi, postquam viderunt oculis,
415 lacrimabundi fusi-sunt; visusque-est etiam ipsorum animus
ita esse, tanquam si in-patriam venissent et urbem ipsorum
in-aspera Ithaca, ubi nutritique-erant ac geniti:
et me ejulantes verbis alatis allocuti-sunt:
Tibi quidem reverso, Jovis-alumne, sic gratulamur,
420 ac si in Ithacam venissemus, patriam terram;
sed age, ceterorum sociorum narra interitum.
Sic dixerunt: at ego _eos_ allocutus-sum dulcibus verbis:
navem quidem omnium-primum subducamus in-terram,
possessionesque in speluncis deponamus, armaque omnia:
425 vos vero properate, ut me una omnes sequamini,
quo videatis socios sacris in ædibus Circes,
bibentes et edentes: affatim enim habent.
Sic dixi: illi autem celeriter meis verbis paruerunt;
Eurylochus vero mihi solus detinebat omnes socios:
430 [et ipsos compellans verbis alatis allocutus-est:]
Ah miseri, quo imus? quid mala appetitis ista,
Circes ad ædes descensuri? quæ cunctos
aut sues, ad lupos reddet, aut leones;
qui ei magnam domum custodiamus etiam necessitate.
435 Sicut Cyclops fecit, quando ejus ad-caulam venerunt
nostri socii, unaque hic audax comitatus-est Ulysses:
hujus enim etiam illi vecordi-audacia perierunt.
Sic dixit: at ego in mente cogitavi,
stricto longo gladio, crasso a femore,
440 illo ei abscisum caput ad-solum dejicere,
etiamsi affinitate erat _mihi_ proximus: sed me socii
blandis verbis retinebant aliunde alius:
Jovis-alumne, hunc quidem sinemus, si tu jubes,
hic apud navemque manere, et navem custodire:
445 nobis autem _tu_ dux-esto sacras ad domos Circes.
Sic locuti a nave ascendebant atque mari.
Neque Eurylochus cavam apud navem relictus-est
sed sequebatur; veritus-est enim meas atroces minas.
Interea vero ceteros socios in ædibus Circe
450 studiose lavitque, et unxit pingui oleo;
circumjecitque inde _eis_ lænas pulcras ac tunicas:
epulantes autem bene omnes invenimus in ædibus.
Hi vero postquam se-invicem conspexere reputaruntque omnia,
flebant lugentes; circum autem gemiscebat domus.
455 Illa vero me prope stans allocuta-est, augustissima dearum:
[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,]
ne-amplius nunc uberem fletum excitetis: novi etiam ipsa
et quantos in ponto passi-estis dolores piscoso,
et quanta infesti viri damna-intulere _vobis_ in terra.
460 Sed agite, comedite cibum, et bibite vinum,
donec rursus animum intra præcordia receperitis,
qualem _habuistis,_ quando primum relinquebatis patriam terram
asperæ Ithacæ: nunc vero imbecilles et animo-dejecto _estis,_
semper erroris duri memores; neque unquam vobis
465 animus in lætitia _est,_ quippe valde multa passi-estis.
Sic dixit: nobis autem persuasus-est animus generosus.
Illic quidem diebus omnibus integrum in annum
sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum
dulce:
sed quum jam annus esset, et circumvolverentur horæ,
470 [mensibus exeuntibus, ac dies longi circumacti-erant,
tunc me evocato dixerunt dilecti socii:
Mirifice, jam nunc memor-esto patriæ terræ,
si tibi fatale est servari et pervenire
domum in excelsam, et tuam in patriam terram.
475 [Sic dixerunt: ac mihi persuasus-est animus generosus.
Sic tum quidem toto die ad solis occasum
sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum
dulce.
Quando vero sol occidit, et tenebræ supervenere,
illi quidem decubuerunt per ædes umbrosas.]
480 At ego Circes conscenso perpulcro lecto,
genibus-prensis supplex-oravi, dea vero meam exaudivit vocem;
et ipsam compellans verbis alatis allocutus-sum:
O Circe, perfice mihi promissum, quod præstitisti,
domum _te_ missuram _me;_ animus vero mihi impellitur jam,
485 et ceterorum sociorum, qui meum macerant carum cor,
circa me lugentes, quandocunque tu abscessisti.
Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum:
generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
ne-amplius nunc inviti mea manete in domo:
490 sed aliam _vos_ oportet primum viam perficere, et pervenire
in Plutonis domos, et venerabilis Proserpinæ,
animam consulturos Thebani Tiresiæ,
vatis cæci, cujus quidem mens integra est;
cui etiam mortuo mentem præbuit Proserpina,
495 solus ut-sapiat, reliqui vero _ut_ umbræ volitant.
Sic dixit: at mihi confractum-est carum cor:
flebamque in lectis desidens, nec quicquam animus
volebat amplius vivere et videre lumen solis.
Ac postquam flendoque volutandoque satiatus-fueram,
500 tum demum ipsam verbis respondens allocutus-sum:
O Circe, quisnam hujus itineris dux-erit?
ad Orcum vero nondum quisquam pervenit nave nigra.
Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum:
generosissime Laertiade, sollers Ulysse,
505 minime tibi ducis desiderium apud navem curæ-sit:
malo autem erecto, et velis albis expansis,
sede: illam vero tibi flatus Boreæ feret.
Sed quando jam nave per Oceanum trajeceris,
ubi litusque fossuræ-aptum et luci Proserpinæ,
510 excelsæque populi, et salices frugiperdæ;
navem quidem ibi appelle in Oceano profundis-vorticibus,
ipse vero in Plutonis eas domum squalidam.
Ibi quidem in Acherontem Pyriphlegethonque fluunt
Cocytusque, qui Stygis aquæ est rivus;
515 rupesque _est,_ et concursus duorum fluminum sonororum:
illic autem deinde, heros, admotus prope, ut te jubeo,
fossam fode, cubitalem quantam hinc et illinc:
circa eam autem libamen funde omnibus mortuis,
primum mulso, deinde vero dulci vino,
520 tertium rursus aqua; ac farinam albam insperge.
Valde vero supplex-precare manium inania capita, _vovens,_
ubi-veneris in Ithacam, sterilem vaccam, quæ _sit_ optima,
_te_ sacrificaturum in ædibus, pyramque impleturum rebus-bonis:
Tiresiæ vero seorsum arietem sacrificaturum soli,
525 totum-nigrum, qui inter-oves excellat vestras.
Ac postquam precibus oraveris inclytas gentes mortuorum,
ibi ovem marem sacrifica, feminamque nigram,
ad Erebum versos; ipse vero seorsum aversus-esto,
contendens ad-fluvii fluenta; ibi vero multæ
530 animæ accedent mortuorum defunctorum.
Tum vero deinde socios hortare et jube
pecudes, quæ jam jaceant mactatæ sævo ære,
excoriatas comburere, votaque facere diis,
præpotentique Plutoni, et venerabili Proserpinæ:
535 ipse autem, gladio acuto stricto a femore,
sede, neu sine manium inana capita
ad-sanguinem prope accedere, antequam Tiresiam sciscitatus-
fueris.
Ibi tibi statim vates adveniet, dux populorum,
qui tibi dicat iter et mensuras viæ,
540 reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.
Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora.
Mihi vero lænamque tunicamque vestimenta induit:
ipsa autem candidam pallam magnam sibi-induit Nympha,
tenuem et venustam, ac zonam circumposuit lumbis
545 pulcram, auream; capitique imposuit calyptram.
Atque ego per domos profectus hortabar socios,
blandis verbis, astans, virum unumquemque:
Ne-amplius nunc dormientes carpite dulcem somnum;
sed eamus: jam enim me monuit veneranda Circa.
550 Sic dixi: illis vero persuasus-est animus generosus.
Nequaquam tamen vel illinc incolumes abduxi socios.
Elpenor vero quidam erat minimus-natu, neque valde
fortis in bello, nec mente sua firmus,
qui mihi seorsum a-sociis, sacris in ædibus Circes,
555 frigoris cupiens, decubuit vino-gravatus:
moventium autem _se_ sociorum tumultu et strepitu audito,
repente exsiliit, et oblitus-est mente sua
retrorsum descendere, accedens ad scalam longam;
sed recta de-tecto decidit: atque ei cervix
560 ex-articulis fracta-est: anima vero ad-Orcum descendit.
Venientibus autem illis ego sermonem dixi:
Existimatis jam fere domum caram ad patriam terram
_vos_ profecturos; aliud vero nobis iter designavit Circe,
ad Plutonis domum et venerabilis Proserpinæ,
565 animam consulturis Thebani Tiresiæ.
Sic dixi: illis vero confractum-est carum cor:
desidentesque illic flebant, vellebantque capillos.
Verum enim non ullus profectus fiebat lugentibus.
At quando jam ad navem celerem et litus maris
570 ibamus tristes, uberes lacrimas defundentes:
interea profecta Circe ad navem nigram
masculam alligavit ovem, feminamque nigram,
facile clam-prætergressa: _nam_ quis deum nolentem
oculis viderit, aut huc aut illuc vadentem?
[TR1] "im" -> "in"
[TR2] "speculam." -> "speculam,"
[TR3] "dixit" -> "dixi"
[TR4] "terram." -> "terram,"
Odysseæ XI.—Necromantia.