TEXT:

1 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

Alcinoe rex, omnium illustrissime-civium,

sane hoc pulcrum est, audire cantorem

talem, qualis hic est, diis similis voce.

5 Non enim equidem ullam puto rem gratiorem esse,

quam quando lætitia quidem detineat populum universum,

convivæque per domos audiant cantorem,

sedentes ordine; juxta autem plenæ-sint mensæ

pane et carnibus; vinum autem ex cratere hauriens

10 pincerna afferat et infundat poculis;

hoc aliquid mihi pulcerrimum in mente videtur esse.

Tibi vero meas ærumnas animus institit luctuosas

sciscitari, ut adhuc magis lugens ingemiscam:

quid primum tibi jam, quid vero ultimum narrabo?

15 ærumnas quandoquidem mihi multas dedere dii cœlestes.

Nunc vero nomen primum dicam, ut et vos

sciatis: ego vero deinde, postquam-effugero sævam diem,

vobis hospes sim, etiam longe domos habitans.

Sum Ulysses Laertiades, qui ob-omnigenos dolos

20 hominibus in-animo-sum, et mea fama ad-cœlum pervenit.

Habito autem Ithacam late-conspicuam: in ipsa vero mons _est_

Neritus, nemorosus, conspicuus: circum autem insulæ

multæ habitantur valde prope invicem,

Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus:

25 ipsa autem humilis longe-suprema in mari jacet

ad occasum (illæ vero seorsum Auroram versus Solemque);

aspera, sed bona juvenum-altrix; neutiquam ego

propria terra possum dulcius aliud videre.

Sane quidem me apud-se detinebat Calypso, diva dearum;

30 [in specubus cavis, cupiens _me sibi_ maritum esse;]

similiterque prorsus Circe me detinebat in ædibus

Ææa, dolosa, cupiens _me sibi_ maritum esse:

sed meum nunquam animum in pectore flectebant.

Adeo nihil dulcius sua patria nec parentibus

35 est, etiam si quis procul divitem domum

terra in aliena habitet seorsum a-parentibus.

Si vero _vis,_ age tibi et reditum meum lacrimosum narrabo,

quem mihi Jupiter immisit a Troja profecto.

Ab-Ilio me ferens ventus Ciconibus appulit,

40 ad-Ismarum: ibi autem ego urbem diripui, occidique ipsos

(_incolas_):

ex urbe vero uxores et possessiones multas ubi-ceperamus,

divisimus, ut ne-quis mihi privatus abiret æquali _portione._

Tum vero ego quidem celeri pede fugere nos

hortabar; illi vero valde stulti non parebant.

45 Hic vero multum quidem vinum bibebatur, multas autem oves

mactabant ad litus, et trahentes-pedes camuros boves.

Interea vero abeuntes Cicones Ciconibus acclamabant,

qui ipsis vicini erant simul plures et meliores,

continentem habitantes, docti quidem ab equis

50 cum-viris pugnare, et ubi opus-erat, pedibus.

Venerunt deinde, quot folia et flores nascuntur vere,

matutini: tunc sane malum Jovis fatum astitit

nobis infelicibus, ut dolores multos pateremur.

Instituentes autem pugnam pugnabant ad naves veloces;

55 feriebantque se-invicem _socii et Cicones_ æreis hastis.

Quamdiu quidem tempus-matutinum erat, et augebatur sacra dies,

tamdiu nos-defendentes sustinebamus, plures licet essent:

quando vero Sol transibat vesperam-versus,

tum vero Cicones inclinarunt domitos Achivos.

60 Sex autem a singulis navibus bene-ocreati socii

periere: ceteri vero effugimus mortemque fatumque.

Illinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo,

lubentes ex morte, caris amissis sociis.

Nec inde mihi ulterius naves procedebant utrinque recurvæ,

65 priusquam miserorum sociorum ter unumquemque vocassemus,

qui perierunt in campo, a Ciconibus trucidati.

Navibus autem immisit ventum Boream nubes-cogens Jupiter

cum-procella ingenti, ac nubibus cooperuit

terram simul et pontum; ingruit vero e-cœlo nox.

70 Hæ quidem deinde ferebantur obliquæ; vela autem ipsis

in-tres et quatuor-partes discidit vis venti.

Et ea quidem in naves demisimus, timentes interitum;

ipsas vero festinanter subduximus in-continentem.

Hic per-duas noctes duosque dies continenter usque

75 jacebamus, simul laboreque et doloribus animum exedentes.

Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora,

malis erectis, at velis albis explicatis,

sedebamus: illas vero ventusque gubernatoresque dirigebant.

Et jam incolumis pervenissem in patriam terram,

80 sed me flcutus æstusque, circumflectentem Maleam,

et Boreas depulit, et aberrare-fecit Cytheris.

Hinc autem per-novem-dies ferebar perniciosis ventis

pontum per piscosum: at decimo conscendimus

terram Lotophagorum, qui-quidem floridum cibum edunt.

85 Hic vero continentem ingressi-sumus et hausimus aquam;

statim autem prandium cepere celeres apud naves socii.

Ac postquam cibum gustaveramus et potum,

tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes,

viros duos electos, tertium præconem simul additum,

90 quinam viri essent in terra panem edentes.

Hi vero statim abeuntes congressi-sunt viris Lotophagis:

neque Lothophagi parabant sociis mortem

nostris, sed ipsis præbuerunt lotum gustandam:

horum autem quicunque loti comedisset dulcem fructum,

95 non-amplius renuntiare rursum volebat, nec redire;

sed illic volebant inter viros Lothophagos

lotum edentes manere, reditusque oblivisci.

Hos quidem ego ad naves duxi flentes necessitate,

navibusque in cavis sub transtra ligavi tractos.

100 At ceteros jussi dilectos socios

festinantes naves conscendere veloces,

ne-forte quis loto pastus reditus oblivisceretur.

Hi autem statim ingrediebantur, et in transtris consedere;

ordine vero sedentes canum mare verberabant remis.

105 Illinc autem ulterius navigabamus, dolentes corde.

Cyclopum autem ad terram superborum, exlegum,

venimus, qui quidem diis freti immortalibus,

nec plantant manibus plantam, neque arant:

sed hæcce sine-semente et -aratione omnia proveniunt,

110 triticum, et hordeum, ac vites, quæ ferunt

vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber incrementum-dat.

Ipsis vero nec conciones _sunt_ consiliariæ, nec leges;

sed hi celsorum montium inhabitant cacumina,

in speluncis cavis; jus autem dat unusquisque

115 liberis atque uxoribus; neque se-invicem curant.

Insula deinde fossioni-apta præ portu obtenditur

terræ Cyclopum, nec prope, nec remote,

silvosa: in _ea_ vero capræ innumeræ nascuntur

agrestes; neque enim frequentatio hominum _eas_ prohibet:

120 neque ipsam ingrediuntur venatores, qui per silvam

dolores patiuntur, juga montium lustrantes.

Neque etiam gregibus occupatur, neque arationibus,

sed ipsa sine-semente et inarata diebus omnibus

viris caret; pascit vero balantes capras.

125 Non enim Cyclopibus naves adsunt rubris-proris,

nec viri insunt navium fabri, qui conficiant

naves bonis-transtris-instructas, quæ transmittant singula,

ad urbes hominum euntes, (veluti crebro

viri ad se-invicem navibus trajiciunt mare);

130 qui ipsis et insulam bene-habitatam elaborarent.

Neque enim omnino mala _est;_ ferret autem tempestiva omnia:

insunt enim prata maris cani ad litus

irrigua, mollia; omnino _ibi_ perennes vites essent.

In _ea_ etiam aratio facilis _esset;_ valde altam segetem semper

135 in _suas_ anni-tempestates meterent; quia valde pingue subest

solum.

In _ea_ porro portus _est_ opportunus, in-quo non opus

retinaculo est,

neque ancoris jactis, nec rudentibus alligatis;

sed qui-appulerint maneant aliquamdiu, donec nautarum

animus impulerit, et aspirarint venti.

140 Sed in vertice portus fluit limpida aqua,

fons sub specu: circum autem populi creverunt.

Huc devehebamur, atque aliquis deus _nobis_ dux-erat

noctem per obscuram: nec-tamen apparebat conspectus:

caligo enim circa naves densa erat, nec Luna

145 de-cœlo lucebat; obtegebatur vero _cœlum_ nubibus.

Ibi nullus hanc insulam vidit oculis;

nec sane fluctus magnos volutos ad litus

vidimus, antequam naves bonis-transtris-instructæ appulissent.

Appulsis autem navibus, collegimus vela omnia:

150 egressi autem et ipsi sumus in litus maris;

ibique obdormientes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

insulam admirantes, obambulabamus per eam.

Excitarunt vero Nymphæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis,

155 capras montanas, ut prandium-sumerent socii.

Continuo incurvos arcus et hastas longis-cuspidibus

cepimus ex navibus; in tres-partes autem dispositi

jaculabamur; statim vero dedit deus copiosam venationem.

Naves quidem me sequebantur duodecim, in unamquamque autem

160 novem sortito-contigere capræ; mihi vero decem elegi soli.

Sic tum per-totum diem, ad solis occasum,

sedebamus epulantes carnes immensas, et _bibentes_ vinum dulce.

Nondum enim e-navibus absumtum-erat vinum rubrum,

sed inerat: multum enim in amphoris singuli

165 hausimus, Ciconum sacro oppido capto.

Cyclopum autem ad terram prospiciebamus, prope qui-erant,

fumumque, ipsorumque vocem _audiimus_ oviumque et caprarum.

Quando autem sol occidit et tenebræ supervenere,

tunc vero decubuimus in litore maris.

170 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tunc ego concione instituta inter omnes dixi:

Alii quidem nunc manete, mihi dilecti socii;

at ego cum navique mea et meis sociis

profectus, hos homines explorabo, quinam sint:

175 utrum illi flagitiosi et feroces, nec justi,

an hospitales, et ipsis mens sit deorum-reverens.

Sic fatus, navem conscendi; jussique socios

ipsosque conscendere, et retinacula solvere.

Hi vero continuo inscendebant, et in transtris consedere;

180 ordine autem sedentes canum mare verberabant remis.

Sed quum jam in-eum locum perveneramus, prope qui-erat,

ibi in extrema-parte speluncam vidimus, prope mare,

excelsam, lauris contectam: ibi vero multa

pecora, ovesque et capræ stabulabantur; circum autem caula

185 excelsa ædificata-erat excisis lapidibus,

procerisque pinis, et quercubus alte-comantibus.

Hic autem vir habitabat ingens, qui quidem pecora

solus pascebat procul; neque cum aliis

versabatur, sed seorsum manens nefario animo-erat.

190 Etenim monstrum erat horrendum; nec similis-erat

homini quidem pane-vescenti, sed cacumini silvoso

excelsorum montium, quando apparet solum ab aliis.

Tum vero ceteros jussi dilectos socios

illic apud navemque manere, et navem custodire:

195 at ego, electis sociorum duodecim optimis,

ivi; sed caprinum utrem habebam nigri vini,

dulcis, quod mihi dederat Maron, Evanthei filius,

sacerdos Apollinis, qui Ismarum tuebatur;

quoniam ipsum cum prole tutati-sumus atque uxore,

200 reverentes: habitabat enim in luco arborifero

Phœbi Apollinis. Ille vero mihi dedit pulcra dona:

auri quidem mihi dedit elaborati septem talenta;

dedit autem mihi craterem totum-argenteum: ac deinde

vinum in amphoris duodecim omnibus (_summâ_) haustum,

205 suave, incorruptum, divinum potum: nec quisquam illud

norat famulorum, neque ancillarum in domo,

sed ipseque uxorque cara, promaque una sola.

Hoc autem quum bibebant dulce vinum rubrum,

unum poculum qui-impleverat, aquæ ad viginti mensuras

210 infundebat; odor autem dulcis a cratere spirabat,

divinus: tum nequaquam abstinere gratum fuisset.

Hujus ferebam impletum utrem magnum; insuper etiam viatica

in-pera: statim enim mihi suspicatus-est animus generosus,

virum superventurum, ingenti præditum robore,

215 ferocem, nec jura bene scientem, nec leges.

Celeriter autem in antrum venimus, neque ipsum intus

invenimus; sed pascebat per pascua pinguia pecora.

Ingressi vero antrum admirabamur singula:

calathi quidem caseis gravabantur; repleta-erant autem stabula

220 agnorum atque hædorum: separati vero singuli

inclusi-erant; seorsum quidem grandiores, seorsum et ætate-medii,

seorsum itidem recens-nati: natabant autem sero vasa omnia,

mulctraliaque, scaphiaque elaborata, quibus immulgebat.

Tum me quidem primum socii precabantur verbis,

225 e-caseis ut-sumeremus-et abiremus retro; ac deinde

confestim ad navem celerem hædosque et agnos

e-stabulis agentes, pernavigaremus salsam aquam;

sed ego non parui (certe multo satius fuisset),

donec ipsumque viderem, et _experirer_ si mihi hospitalia daret:

230 nec sane erat sociis visus amabilis futurus.

Tum vero igne acenso sacrificavimus; atque etiam ipsi

e-caseis sumentes comedimus; exspectabamusque ipsum intus

sedentes, donec venit pascens: ferebat autem ingens onus

ligni aridi, ut ei ad-cœnam esset.

235 Extra antrum autem dejiciens strepitum fecit:

nos vero perterriti diffugimus in recessum antri.

At ille in latam speluncam egit pinguia pecora,

omnia prorsus, quae mulgebat: ac mares reliquit foris,

arietesque, hircosque, profundam extra caulam.

240 Ac deinde admovit operculum ingens alte-sublatum,

grave: non illud duo et viginti currus

fortes, quaternis-rotis, a solo dimovissent:

tantam excelsam petram admovit ostio.

Sedens autem mulgebat oves et balantes capras,

245 omnia _faciens_ rite, et fœtum submisit singulis.

Statim autem dimidium ubi-coagularat albi lactis,

textilibus in calathis constructum reposuit:

dimidium vero rursus constituit in vasibus, ut sibi esset

ad-potandum sumenti, set sibi ad-cœnam foret.

250 Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

tunc ignem accendebat, et aspexit interrogabatque nos:

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias?

numquid[TR1] ad negotiationem, an temere erratis,

tanquam prædones super mare, qui errant,

255 animas periculo-objectantes, malum alienigenis ferentes?

Sic dixit; nobis autem statim confractum-est carum cor,

timentibus sonitumque gravem, ipsumque monstrosum.

Sed etiam sic eum verbis respondens alloquebar:

Nos quidem a-Troja devii-acti Achivi

260 variis ventis super magnam voraginem maris,

domum petentes alia via, aliis itineribus

venimus: sic fere Jupiter voluit constituere.

Viros autem Atridæ Agamemnonis nos-profitemur esse,

cujus sane nunc maxima sub-cœlo gloria est:

265 tantam enim diripuit urbem, et perdidit populos

multos: nos autem demum _te_ assecuti, ad-tua genua

venimus, si quod præbeas hospitale-munus, sive etiam aliter

des donum, qui-utique hospitum mos est.

Sed verere, optime, deos; supplices tibi sumus:

270 Jupiter autem ultor _est_ supplicumque hospitumque,

Hospitalis, qui hospites simul venerandos comitatur.

Sic dicebam: ille vero mihi rursus respondit sævo animo:

stultus es, o hospes, vel e-longinquo advenisti,

qui me deos jubes aut timere aut observare.

275 Non enim Cyclopes Jovem ægidem-tenentem curant,

nec deos beatos: quoniam multo[TR2] potentiores sumus.

Neque ego Jovis inimicitias evitans pepercerim

nec tibi, nec sociis, nisi animus me jubeat.

Sed mihi dic, ubi appuleris veniens fabrefactam navem,

280 utrum alicubi ad extremam-oram, an prope, ut sciam.

Sic dixit tentans: me autem non latuit scientem multa;

sed ipsum vicissim allocutus-sum dolosis verbis:

Navem quidem mihi confregit Neptunus terræ-concussor,

ad scopulos conjectam, vestræ ad fines terræ,

285 promontorio impactam; ventus autem ex ponto tulit:

at ego cum hisce effugi arduam perniciem.

Sic dicebam; ille autem mihi nihil respondit sævo animo;

sed ipse impetu-facto sociis manus inferebat;

simulque duos correptos, tanquam catulos, ad terram

290 illidebat: ac cerebrum humi fluebat, irrigabatque terram.

His vero membratim dissectis sibi-apparavit cœnam:

vorabat autem, quemadmodum leo montanus, nec relinquebat

intestinaque, carnesque, et ossa medullosa.

Nos vero flentes sustulimus Jovis manus,

295 improba opera videntes; desperatio autem tenebat animum.

Ac postquam Cyclops magnum impleverat ventrem,

humanas carnes comedens, et insuper merum lac bibens,

jacebat intra antrum extensus per pecora.

Hunc quidem ego volui in magno animo,

300 propius accedens, gladio acuto stricto a femore

vulnerare ad pectus, ubi præcordia jecur circumdant,

manu admota: alius autem me animus retinebat.

Ibidem enim et nos periissemus sæva morte:

non enim potuissemus ab-ostio excelso

305 manibus amovere saxum grave, quod admoverat.

Ita tum quidem ingemiscentes exspectabamus Auroram divinam.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tunc ignem accendebat et mulgebat egregia pecora,

omnia rite, et fœtum submisit singulis.

310 Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

simul ille rursus duobus correptis sibi-apparavit prandium.

Pransus autem, ex-antro egit pinguia pecora,

facile amoto operculo ingenti: ac deinde

rursus admovit, veluti si pharetræ operculum imponeret.

315 Multo autem strepitu ad montem agebat pinguia pecora

Cyclops: at ego relictus-eram mala profunde-cogitans.

si qua ulciscerer, daretque mihi votum Minerva.

Hoc autem mihi in animo optimum videbatur[TR3] consilium.

Cyclopis enim jacebat ingens clava ad stabulum

320 viridis, oleagina; hanc quidem exciderat, ut ferret

arefactam; eam nos assimilabamus inspicientes,

quantus malus _est_ navis viginti-remis-agitatæ nigræ,

onerariæ, latæ, quæ trajicit magnam voraginem-maris:

tanta erat longitudo, tanta crassitudo aspectu.

325 Ab-hac quidem quantum ulnam ego abscidi astans,

et apposui sociis, lævigareque jussi.

Hi vero lævem fecerunt; ego autem acui astans

summum: statimque prehensam adurebam in igni ardente.

Et hanc quidem bene deposui reconditam sub stercore,

330 quod per speluncam fusum-erat admodum dense multum.

Ac ceteros sorte sortiri jussi,

quinam auderet mecum vectem sublatum

terere in oculo, quando eum dulcis somnus occuparet.

Hi autem sorte-electi-sunt, quos et voluissem ipse eligere,

335 quatuor, at ego quintus cum his delectus-sum.

Vespertinus autem rediit pulcris-velleribus pecora pascens:

continuo vero in latam speluncam egit pinguia pecora,

omnia prorsus; neque ullum relinquebat profundam extra caulam,

sive quid suspicatus, sive etiam deus sic jusserat.

340 Ac deinde admovit operculum ingens alte sublatum;

sedensque mulgebat oves et balantes capras,

omnia _faciens_ rite, et fœtum submisit singulis.

Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera,

simul ille rursus duobus correptis sibi-paravit cœnam.

345 Et tum ego Cyclopem alloquebar prope astans,

poculum in manibus tenens nigri vini:

Cyclops, accipe, bibe vinum, postquam comedisti humanas carnes;

ut scias, qualem quendam potum hunc navis condebat

nostra; tibi autem libamen ferebam, si me miseratus

350 domum mitteres: tu vero furis non-amplius tolerabiliter.

Inique, quomodo quisquam ad-te et in-posterum alius accedat

ex-hominibus multis? quoniam non recte fecisti.

Sic dicebam: is autem accepit et ebibit, delectatusque-est

vehementer

dulcem potum bibens; et a me petebat secundo rursus:

355 Da mihi adhuc lubens, et mihi tuum nomen dic

statim nunc, ut tibi dem hospitale-munus, quo tu gaudeas.

Etenim Cyclopibus fert alma terra

vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber dat-incrementum;

verum hoc ambrosiæ et nectaris est surculus.

360 Sic dixit; at ei rursus ego dedi nigrum vinum;

ter quidem præbui ferens, ter autem _is_ ebibit stultitia.

Ac postquam Cyclopi circa mentem venit vinum,

tunc vero ipsum verbis alloquebar blandis:

Cyclops, interrogas me nomen inclytum? at ego tibi

365 dicam; tu autem mihi da hospitale-munus, uti pollicitus-es.

Nemo mihi nomen _est;_ Neminem vero me vocant

mater atque pater et alii omnes sodales.

Sic dixit; ille vero mihi statim respondebat sævo animo;

Neminem ego postremum edam post suos socios,

370 ceteros autem prius; hoc tibi hospitale-munus erit.

Dixit, et recumbens cecidit supinus; ac deinde

jacebat inflexa crassa cervice: atque eum somnus

capiebat omnium-domitor; e-gutture vero erumpebat vinum,

frustaque-carnis[TR4] humanæ; ipse autem eructabat vino-gravatus.

375 Et tunc ego vectem sub cinerem immisi multum,

donec calefieret; verbisque omnes socios

confirmabam, ne-quis mihi subveritus defugeret.

Sed quum jam brevi vectis oleaginus in igne erat

arsusur, viridis licet esset, candebatque vehementer,

380 tum ego _eum_ propius afferebam ex igne, circum autem socii

stabant: atque audaciam inspiravit magnam deus.

Hi quidem vectem prehensum oleaginum acutum in summo

oculo infixerunt; ego autem superne arrectus

versabam. Ut vero quum quis terebrat lignum navale vir

385 terebra, alii autem infra torquent loro

apprehensam utrinque: hæc autem circumvolvitur assiduo semper:

sic ejus in oculo ignea-acie vectem prehensum

versabamus; hunc autem sanguis circumfluebat calentem.

Omnes vero ei palpebras circum et supericilia cremavit vapor,

390 pupilla ardente: crepitabant autem ei igne radices.

Veluti autem quum vir faber securim magnam, aut asciam,

in aqua frigida mergit valde stridentem,

temperans; hoc enim deinde ferri robur est:

sic ejus stridebat oculus oleaginum circa vectem.

395 Horrendum autem magnum ejulavit; insonuitque petra:

nos vero perterriti diffugimus. At ille vectem

extraxit oculo fœdatum sanguine multo

illum quidem deinde abjecit a se manibus dolore-furens.

Atque Cyclopas magno clamore-vocabat, qui circa ipsum

400 habitabant in speluncis per promontoria ventosa:

illi autem clamorem audientes accurrebant aliunde alius;

stantesque interrogabant circa speluncam, quidnam ipsum

affligeret:

Cur tantum, Polypheme, læsus sic clamasti

noctem per divinam, et insomnes nos facis?

405 num quis a-te oves mortalium invito abigit?

an _metuis_ ne-quis te ipsum occidat dolo aut vi?

Hos autem rursus ex antro allocutus-est fortis Polyphemus:

o amici, Nemo me occidit dolo, neque viribus.

Illi vero respondentes verba alata dicebant:

410 si quidem revera nullus tibi vim-infert, solus quum-sis,

morbum sane nullo-modo licet Jovis magni effugere:

sed tu-quidem supplica patri Neptuno regi.

Sic dixerunt abeuntes; meum autem risit carum cor,

quod nomen _eos_ decepisset meum et consilium eximium.

415 Cyclops autem ingemiscensque, et cruciatus doloribus,

manibus palpans, amovit quidem lapidem ab-ostio;

ipse vero in ostio considebat, manibus extensis,

si quem forte inter oves deprehenderet exeuntem foras;

adeo enim videlicet me putabat in mente stultum esse.

420 At ego deliberabam, quomod _hæc_ omnium optime fierent,

si quam sociis mortis liberationem, ac mihi ipsi

invenirem: omnes vero dolos et consilium _omne_ texebam,

utpote de vita; magnum enim malum prope erat.

Hoc vero mihi in animo optimum videbatur consilium.

425 Mares oves erant bene-nutriti, densis-velleribus,

pulcrique, magnique, violaceum vellus habentes;

hos tacite colligabam bene-tortis viminibus,

in quibus Cyclops dormiebat, monstrum, nefario animo,

tres-una sumens: qui quidem in-medio _erat, is_ virum ferebat,

430 ceteri autem duo utrinque ibant, servantes socios.

Ternæ autem quemque virum oves ferebant: atque ego

(aries enim erat, pecudum longe maximus omnium),

hujus tergo arrepto, villosum sub ventrem volutus

extendebar: at manibus lanæ egregiæ

435 firmiter implicatus hærebam constanti animo.

Sic tum quidem gementes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero deinde ad-pascua erumpebant mascula pecora;

feminæ vero balabant immulctæ per stabula:

440 ubera enim gravabantur. Dominus vero doloribus gravibus

afflictus, omnium ovium palbabat terga

erecte stantium; illud autem stultus non animadvertit,

ut illi sub lanigerarum ovium pectoribus ligati-erant.

Ultimus aries pecorum exibat foras,

445 vellere gravatus, et me, multa cogitante.

Hunc autem palpatum allocutus-est fortis Polyphemus:

Aries care, quid mihi ita per speluncam exis pecudum

ultimus? neutiquam antea quidem relictus venis post-oves,

sed multo primus pasceris teneros flores herbæ,

450 magnis passibus-incedens; primusque ad-fluenta fluviorum

pervenis;

primus autem in-stabulum cupis redire

vespertinus: nunc contra omnium-ultimus: num tu domini

oculum desideras? quem vir malus excæcavit

cum perniciosis sociis, postquam-domuit mentem vino,

455 Nemo, quem nondum existimo elapsum esse mortem.

Si jam idem-_mecum_-sentires, vocalisque fieres,

ut-diceres, ubinam ille meum robur evitet;

profecto ei cerebrum quidem per speluncam huc illuc

eliso spargeretur ad solum; ac meum cor

460 quiesceret a-malis, quæ mihi nihili-vir intulit Nemo.

Sic locutus, arietem a se mittebat foras.

Quum-venissemus autem paululum a speluncaque et caula,

primus ab ariete me-expedivi, solvi vero _deinde_ socios.

Celeriter autem pecora pedes-tendentia, pinguia adipe,

465 multa circumducentes abigebamus, donec ad navem

pervenissemus; desiderati vero caris sociis apparuimus,

qui effugimus mortem: ceteros autem lugebant flentes.

At ego non sinebam, sed superciliis innuebam unicuique,

ne-flerent; verum jussi celeriter pulcris-velleribus pecora

470 multa in navem quum-immisissent, navigare salsam aquam.

Illi vero statim inscendebant, et in transtris consedere;

ordineque sedentes canum mare verberabant remis.

Sed quando tantum aberam, quantum _aliquis_ audiri-potest

clamans,

tunc ego Cyclopem alloquebar conviciis:

475 Cyclops, non ergo eras imbellis viri socios

comesurus in spelunca cava, vi violenta.

Et nimis-abunde te erant assecutura mala facta _tua:_

inique! quoniam hospites non verebaris tua in domo

comedere: ideo te Jupiter ultus-est et dii alii.

480 Sic dixi; ille autem inde iratus-est in-animo magis:

misit autem abruptum verticem montis magni;

dejecitque ante navem nigra-prora.

[paululum vero abfuit quin clavum extremum attingeret.]

Fluctavit autem mare decidente a petra:

485 ipsam vero _navem_ statim ad-continentem refluus ferebat fluctus,

inundatio e mari, adegitque-prope terram ut-veniret.

Atque ego manibus sumto prælongo conto

detrusi a _litore;_ sociosque hortatus jussi

incumbere remis, ut malum effugeremus,

490 capite annuens: illi vero incumbentes remigabant.

Sed quando jam bis tantum per-mare iter-facientes aberamus,

tunc ego Cyclopem alloquebar; circum vero socii

blandis verbis _me_ inhibebant aliunde alius:

Improbe, cur vis irritare ferocem virum?

495 qui etiam nunc in-pontum jacto telo deduxit navem

rursus ad continentem, et sane existimabamus illic _nos_

perituros.

Si vero vociferatum aliquem, aut locutum audiisset,

collisisset nostra capita, et navalia ligna,

saxo aspero conjecto; tantum enim jaculatur.

500 Sic dixerunt; sed non flectebant meum magnum animum,

sed illum rursus allocutus-sum irato animo.

Cyclops, si quis te mortalium hominum

de-oculi interrogaverit fœda cæcitate,

dic, Ulyssem urbium-eversorem excæcasse _te,_

505 filium Laertæ, in Ithaca ædes habentem.

Sic dixi; ille autem mihi ejulans respondet sermone:

dii boni, certe omnino jam me antiqua vaticinia attingunt.

Erat quidem hic vates vir, bonusque magnusque,

Telemus Eurymides, qui vaticiniis excellebat,

510 et vaticinans consenescebat inter-Cyclopas;

qui mihi dixit hæc omnia perfectum-iri in-posterum,

manibus ex Ulyssis _me_ privatum-iri visu.

Sed semper aliquem virum magnum et pulcrum exspectabam

huc venturum-esse, magno præditum robore;

515 nunc autem me, parvusque et nihili-homo, et imbellis,

oculo privavit, postquam me domuerat vino.

Sed age huc _veni,_ Ulysse, ut tibi hospitalia præbeam,

deductionemque impellam ut-det inclytum Neptunum:

hujus enim ego filius sum, patrem autem is meum se-profitetur

esse:

520 ipse autem, si voluerit, sanabit, nec quisquam alius,

nec deorum beatorum, nec mortalium hominum.

Sic dixit: at ego ipsum _sic_ respondens alloquebar:

utinam enim _ita_ jam animaque et vita te possem

expertem factum mittere in domum Plutonis,

525 ut non oculum utique sanabit nec Neptunus.

Sic dixit: ille autem inde Neptuno regi

supplicabat, manus tendens ad cœlum stellatum:

Audi, Neptune terram-continens, cæruleis-crinibus

si revera tuus sum, patremque _te_ meum profiteris esse,

530 da, ut-ne Ulysses urbium-eversor domum veniat.

[filius Laertæ, in Ithaca domos habens.]

At si ei fatale est amicosque videre et pervenire

ad-domum bene-ædificatam, et suam in patriam terram:

sero male veniat, amissis omnibus sociis,

535 nave in aliena, inveniatque calamitates domi

Sic dixit precans; eum autem exaudivit Neptunus.

Atque ille rursus multo majore lapide sublato,

misit circumrotatum; intendit autem vim immensam.

Dejecti vero post navem nigra-prora,

540 paululum, parumque-abfuit-quin clavum extremum attingeret.

Fluctuavit vero mare decidente a petra;

ipsam autem _navem_ ulterius ferebat fluctus, adegitque-prope

terram ut veniret.

Sed ut jam ad-insulam pervenimus, ubi ceteræ

naves bonis-transtris stabant confertæ, circum autem socii

545 sedebant lugentes, nos exspectantes semper:

navem quidem, illuc ut-venimus, subduximus in arenis,

egressique et ipsi sumus in litus maris.

Pecudes autem Cyclopis cava ex navi sumtas

divisimus, ut nullus mihi privatus abiret æquali _portioni._

550 Arietem autem mihi soli bene-ocreati socii,

ovibus divisis, dederunt insuper: eum vero in litore

Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat,

sacrificans, femora incendebam: ille vero non-curabat sacra;

sed jam deliberabat, quo-pacto perderentur omnes

555 naves bonis-transtris, et mihi dilecti socii.

Sic tunc quidem per-totum diem ad solis occasum

sedebamus, epulantes carnesque immensas et _bibentes_ vinum

dulce.

Quando vero sol occiderat, et tenebræ supervenerant,

tum vero decubuimus in litore maris.

560 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

tum vero ego socios adhortatus jussi

ipsosque inscendere _naves,_ et retinacula solvere.

Illi vero statim ingrediebantur, et in transtris consedere,

ordineque sedentes canum mare verberabant remis.

565 Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo,

lubentes ex morte, caris amissis sociis.

[TR1] "nunquid" -> "numquid"

[TR2] "multos" -> "multo"

[TR3] "vibebatur" -> "videbatur"

[TR4] "rustaque-carnis" -> "frustaque-carnis"

Odysseæ X.—De Æolo et Læstrygonibus et Circe.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 25 / 57 题