TEXT:

1 Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

surrexit e lecto sacra vis Alcinoi;

surrexit porro divinus urbium-eversor Ulysses.

Illis vero præibat sacra vis Alcinoi

5 Phæacum ad-concionem, quæ ipsis apud naves constituta-erat.

Ingressi autem considebant in politis lapidibus

prope _invicem:_ sed per urbem obibat Pallas Minerva,

assimilans-se præconi prudentis Alcinoi,

reditum Ulyssi magnanimo meditans:

10 atque unicuique viro astans dixit verbum:

Huc age, Phæacum ductores et principes,

ad concionem ite, ut de-hospite audiatis,

qui recens Alcinoi prudentis venit domum,

ponto pererrato, corpore immortalibus similis.

15 Sic locuta, incitavit robur et animum uniuscujusque.

Cito vero implebantur hominibus foraque et sedilia

congregatis: multi vero admirati-sunt conspicati

filium Laertæ prudentem. In-eum vero Minerva

divinam defudit gratiam, in-caputque et humeros;

20 et ipsum proceriorem et crassiorem reddidit aspectu,

ut Phæacibus gratus omnibus fieret,

gravisque et venerabilis, et _ut_ perficeret certamina

multa, quibus Phæaces experiebantur Ulyssem.

Ac postquam convenerant, unaque-congregati-erant,

25 inter-eos Alcinous concionatus-est et dixit:

Audite, Phæacum ductores atque principes,

ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet.

Hospes hic, nescio quis, errans venit meam domum,

sive ab orientalibus, sive occidentalibus hominibus;

30 deductionemque flagitat et precatur ratam esse.

Nos vero, ut antea quidem, maturemus deductionem.

Neque enim quisquam alius, quicunque meam domum pervenerit,

hic lugens diu manet propter deductionem.

Sed age, navem nigram deducamus in mare divinum

35 recentem: juvenes autem duo et quinquaginta

eligantur per populum, quicunque pridem sunt optimi.

Ligatis autem bene omnes ad transtra remis

exite: ac deinde subitum apparate convivium,

ad-nostram _domum_ profecti; ego autem laute omnibus præbebo.

40 Juvenibus quidem hæc præcipio: at ceteri

sceptrigeri reges meam ad domum pulcram

veniatis, ut hospitem in ædibus amice-excipiamus;

neu quis recuset: advocate vero divinum cantorem,

Demodocum: huic etenim deus excellenter dedit cantum,

45 ut oblectet quandocumque animus _eum_ impellit ad-canendum.

Sic igitur locutus præivit; ac simul sequebantur

sceptrigeri: præco autem arcessebat divinum cantorem.

Juvenes vero electi duo et quinquaginta

iverunt, ut præceperat _Alcinous,_ ad litus maris infructuosi.

50 Ac postquam ad navem devenerant ac mare,

navem quidem ipsi nigram maris in-profundum deduxere:

imposueruntque malum, et vela navi nigræ,

aptarunque remos vinculis in coriaceis,

omnia rite; atque vela alba expanderunt.

55 Alte vero in humido ipsam stiterunt: ac postea

profecti-sunt ire Alcinoi prudentis ad magnam domum.

Implebantur autem porticusque, et septa, et domus viris.

[congregatis: multi vero erant juvenes ac senes.]

Illis vero Alcinous duodecim oves mactavit,

60 octoque albis-dentibus sues, duosque pedes-trahentes boves.

quos excoriarunt curaruntque pararuntque epulas gratas.

Præco autem prope venit, ducens amabilem cantorem:

quem eximie Musa dilexit, et dedit bonumque malumque:

oculis quidem privavit, dedit autem dulcem cantum.

65 Huic vero inde Pontonous posuit sedem argenteis-clavis-

distinctam,

in-medio convivarum, columnæ longæ acclinans:

et e paxillo suspendit citharam argutam,

ipsius supra caput, et monuit, _quomodo_ manibus prehendat,

præco; juxtaque ponebat canistrum, pulcramque mensam,

70 juxta etiam poculum vini, ut-biberet, quando animus juberet.

Illi vero ad cibos paratos appositos manus extenderunt.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

Musa jam cantorem excitavit, ut-caneret laudes virorum,

e-cantione, cujus tunc utique gloria ad-cœlum latum pervenit.

75 contentionem Ulyssis ac Pelidæ Achillis,

ut quondam contenderunt, deorum in convivio celebri,

acribus verbis: rex autem virorum Agamemno

gaudebat animo, quum optimi Achivorum contenderent.

Sic enim ei vaticinans prædixerat Phœbus Apollo

80 Pytho in divina, quando supergressus-est lapideum limen

oraculum-petiturus: tunc enim devolvebatur mali principium

Trojanisque et Danais, Jovis magni propter consilia.

Hæc igitur cantor cantabat inclytus: at Ulysses

purpuream magnam vestem prehensam manibus robustis,

85 super caput traxit, obtexitque pulcram faciem:

verecundabatur enim Phæacas, sub superciliis lacrimas stillans.

Verum quando desierit canere divinus cantor,

lacrimis abstersis, a capite vestem demebat,

et poculo duplice sumto, libabat diis.

90 Sed quando rursus incipiebat, et hortabantur _eum,_ ut caneret,

Phæacum optimates: quippe oblectabantur _illius_ carminibus:

rursus Ulysses, capite obvoluto, flebat.

Ibi alios quidem omnes latebat lacrimas stillans,

Alcinous vero ipsum solus animadvertit et observavit,[TR1]

95 sedens prope ipsum; graviter autem suspirantem audivit.

Continuo vero inter-Phæacas remigii-studiosos loquebatur:

Audite, Phæacum ductores atque principes:

jam quidem convivio saturavimus animum æquo

citharaque, quæ convivio comes est lauto:

100 nunc vero exeamus, et certamina experiamur

omnia; ut hospes narret suis amicis,

domum reversus, quantum superemus alios

pugillatuque, luctaque, et saltu, atque cursu.

Sic igitur locutus, præivit; illi vero una secuti-sunt.

105 Atque e paxillo suspendit citharam argutam,

Demodocum vero prehendit manu, et eduxit ex ædibus

præco; præibat autem ei eandem viam, quam et alii

Phæacum optimates _iverant,_ certamina admiraturi.

Profecti-sunt autem ire ad forum, simulque sequebatur multa

turba,

110 innumeri; ac surgebant juvenes multique et fortes.

Surrexit quidem Acroneosque, et Ocyalus, et Elatreus,

Nauteusque, Prymneusque, et Anchialus, et Eretmeus,

Ponteusque, Proreusque, Thoon, Anabesineosque,

Amphialusque, filius Polynei Tectonidæ:

115 surrexit etiam Euryalus, homicidæ similis Marti,

Naubolidesque, qui optimus erat specieque corporeque

omnium Phæacum, post egregium Laodamantem:

surrexerunt porro tres filii eximii Alcinoi,

Laodamasque, Haliusque, et deo-par Clytoneus.

120 Hi vero primum quidem periculum-fecerunt pedibus.

Eis autem a carceribus extensus-erat cursus; ac simul omnes

celeriter volabant pulverem-excitantes per-campum.

Horum autem currendo longe optimus erat Clytoneus eximius:

quantumque in novali spatium est mularum-duarum,

125 tantum præcurrens ad-cives venit; illi vero relicti-sunt.

Alii autem luctæ molestæ periculum-fecerunt:

in hac vero Euryalus vicit omnes optimos.

Saltu autem Amphialus omnium eminentissimus erat:

disco rursus omnium præstantissimus erat Elatreus:

130 pugilatu denique Laodamas, eximius filius Alcinoi.

Ac postquam omnes oblectarant animum certaminibus,

inter-eos jam Laodamas locutus-est, filius Alcinoi:

Agite, amici, hospitem rogemus, si quod certamen

novitque et didicit: habitu-corporis quidem non malus est,

135 femoribusque, et cruribus, et ambabus manibus superne,

cerviceque firma, magnoque robore: nec vigore-juvenili

caret; at malis confractus-est multis.

Non enim equidem aliquid existimo pejus aliud _esse_ mari

ad-hominem confringendum, etiam si valde fortis sit.

140 Huic autem rursus Euryalus respondit, dixitque:

Laodama, sane hoc verbum recte dixisti.

Ipse nunc _eum_ provoca profectus, et admone sermone.

Ac postquam hoc audivit strenuus filius Alcinoi,

stetit in medium progressus, et Ulyssem allocutus-est:

145 Huc age etiam tu, hospes pater, periculum-fac certaminum,

si quod forte didicisti; par vero est, te scire certamina.

Non enim major gloria hominis, quoad fuerit,

quam quod pedibus strenue-agat et manibus suis.

Verum age, fac-periculum; pelle autem mœstitiam ab animo:

150 tibi vero profectio non-amplius diu aberit, sed tibi jam

navisque deducta-est, et parati sunt socii.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:

Laodama, quid me hæc jubetis, lacessentes?

dolores mihi etiam magis in animo _sunt_ quam certamina;

155 qui antea quidem valde multa passus-sum, et multa pertuli;

nunc vero in vestro consessu reditus indigens

sedeo, precans regemque omnemque populum.

Huic vero rursus Euryalus respondit, objurgavitque palam:

non enim te, hospes, perito viro assimilo

160 certaminum, qualia utique multa inter homines sunt;

sed illi, qui navem multis-transtris-instructam frequentans,

princeps nautarum, qui quidem negotiatores sunt,

onerisque memor, et inspector sit mercium,

lucrique rapto-acquisiti; neque athletæ similis-es.

165 Illum autem torve intuitus affatus-est ingeniosus Ulysses:

hospes, non honeste dixisti; protervo viro similis-es.

Ita non omnibus dii amabilia _munera_ donant

hominibus, nec formam, nec ingenium, nec eloquentiam.

Alius etenim specie deterior est vir,

170 at deus formam verbis (_eloquentia_) ornat: alii vero in ipsum

oblectati spectant: hic autem secure loquitur

modestia _cum_ suavi, eminetque-inter congregatos;

incedentemque _eum_ per urbem, deum veluti, aspiciunt.

Alius vero rursus forma quidem similis immortalibus:

175 verum haud ei gratia circum-affunditur sermonibus.

Sic et tibi species quidem per decora, neque aliter

ne deus quidem fingeret; mente vero rudis es.

Irritasti mihi animum in præcordiis caris,

locutus non decenter: ego vero non ignarus _sum_ certaminum,

180 ut tute fabularis, verum inter primos puto

fuisse _me,_ donec juventa fretus-fui, manibusque meis.

Nunc vero teneor ærumna et doloribus: multa enim passus-sum,

virorumque bella, sævosque fluctus penetrans.

Sed etiam sic, mala multa passus, periculum-faciam certaminum;

185 mordax enim sermo _tuus;_ impulisti autem me, locutus.

Dixit, et cum-ipsa veste impetu-facto prehendit discum

majorem et crassum, gravioremque non paulo quidem,

quam quali Phæaces ludebant inter-se.

Hunc utique circumrotatum misit valida e manu:

190 insonuit vero lapis; inclinaverunt autem se ad terram

Phæaces longis-remis-utentes, navigatione-celebres viri,

lapidis ab impetu: is vero supervolavit signa omnia (_jactuum

ceterorum_),

rapide ruens a manu: posuit vero signa Minerva,

viro corpus assimilata; verbumque dixit, et elocuta-est:

195 Etiam cæcus tibi, hospes, distinxerit signum

palpando; quandoquidem neutiquam mixtum-est multitudini,

sed _est_ longe primum: tu vero confide hoc quidem in-certamine:

nullus Phæacum ad-hoc perveniet nec transmittet.

Sic dixit, lætatus-est vero audens divinus Ulysses,

200 gaudens quod socium benignum videret in circo.

Et tunc levius allocutus-est Phæacas:

Hunc nunc assequimini, juvenes; brevi autem denuo alium

_me_ missurum-esse aut tantum puto, aut adhuc longius.

E-ceteris vero, quemcunque cor animusque jubet;

205 huc age, periculum-faciat, quoniam me irritastis valde,

aut pugilatu, aut lucta, aut etiam cursu, nihil recuso,

ex-omnibus Phæacibus, præter ipsum Laodamantem.

Hospes enim mihi ille est; quis cum-amico-excipiente pugnaverit?

insipiens vero ille et nullius-pretii est vir,

210 quicunque cum-hospite contentionem proferat certaminum,

populo in alieno; sui vero ipsius omnia clauda-reddit.

Ceterorum autem haudquaquam ullum rejicio, nec despicio;

sed volo cognoscere et periculum-facere palam.

In-omnibus enim non ignavus sum, inter homines quotquot

certamina _sunt._

215 Bene quidem arcum novi perpolitum tractare:

primus virum contingerem, sagitta-missa in turba

virorum infestorum: etiam si valde multi socii

juxta astarent, et sagittas-mitterent in-viros.

Solus vero me Philoctetes vincebat arcu,

220 populo in Trojanorum, quando arcum-tendebamus Achivi;

ceteris vero me aio longe præstantiorem esse,

quotquot nunc mortales sunt in terra panem edentes.

Cum-viris autem priscis contendere nolo,

neque cum-Hercule, neque cum-Euryto Œchaliensi;

225 qui etiam cum-immortalibus contendebant de arcuum-peritia:

ideo etiam subito mortuus-est magnus Eurytus, neque ad senectutem

pervenit in ædibus; iratus enim _eum_ Apollo

occidit, quia ipsum provocarat ad-arcum-tendendum.

Hasta vero jaculor, quantum non alius quisquam sagitta.

230 Solis timeo pedibus, ne quis me superet

Phæacum: nimis enim improbe domitus-sum

fluctibus in multis; quoniam non commeatus apud navim

erat perpetuus; ideo mihi cara membra soluta-sunt.

Sic dixit; illi vero omnes obmutuerunt silentio:

235 Alcinous autem ipsum solus respondens allocutus-est:

Hospes, quandoquidem non ingrata inter nos hæc concionaris,

sed vis virtutem tuam ostendere, quæ te comitatur,

iratus, quod te hic vir in certamine astans

objurgavit; ut tuam virtutem mortalis nullis vituperaret,

240 quicunque norit sua mente idonea loqui:

verum age, nunc meum intellige sermonem, ut etiam alii

dicas heroum, quando tuis in ædibus

epuleris apud tuamque uxorem et tuos liberos,

nostræ virtutis recordatus, qualia etiam nobis

245 Jupiter opera præbuit perpetuo jam-inde a-majoribus.

Non enim pugiles sumus inclyti, nec luctatores,

sed pedibus celeriter currimus, et navibus optimi _sumus:_

semper autem nobis conviviumque gratum, citharaque, chorique,

vestesque mutatoriæ, lavacraque calida, et cubilia.

250 Verum age, Phæacum saltatores, quotquot optimi,

ludite; ut hospes dicat suis amicis,

domum reversus, quantum superemus alios

rei-nauticæ-peritia, et pedibus, et saltatione, et cantu.

Demodoco vero aliquis statim profectus citharam argutam

255 afferat, quæ alicui jacet in nostris ædibus.

Sic dixit Alcinous deo-similis: surrexit autem præco,

allaturus citharam cavam e domo regis.

Moderatores autem _ludorum_ lecti novem omnes surrexere,

publici, qui in certaminibus ordinabant singula:

260 complanarunt autem aream, pulcrumque dilatarunt circum.

Præco vero prope venit, ferens citharam argutam

Demodoco; is autem deinde ivit in medium: circum vero juvenes

primum-pubescentes stabant, periti saltationis:

quatiebant vero circum divinum pedibus: at Ulysses

265 micationes admirabatur pedum, stupescebatque animo.

Sed ille (_Demodocus_) chitharam pulsans orsus-est pulcre

canere,

de Martis amore pulcraque-corona-cinctæ Veneris,

ut primum coierint in Vulcani ædibus

clam: plurima autem dedit, lectumque dedecoravit et cubile

270 Vulcani regis: statim vero illi nuntius venit.

Sol, qui ipsos observavit sese-miscentes amore.

Vulcanus autem, simulac tristem stermonem audiverat,

profectus-est ire in officinam, mala animo intimo-moliens:

imposuitque incudis-stipiti magnam incudem, cudebatque vincula

275 infragilia, insolubilia, ut firmiter illic manerent.

Ac postquam struxerat dolum, iratus Marti,

profectus-est ire in thalamum, ubi ei cara cubilia strata-

erant:[TR2]

circumfudit autem _lecti_ fulcris vincula circulo undique:

multa autem et desuper e-fastigio effusa-erant,

280 tanquam araneæ-fila tenuia, quæ nemo ne cerneret quidem,

nec deorum beatorum: perquam enim dolosa facta-erant.

Ac postquam omnem dolum circa lectum fuderat,

simulavit-se ire in Lemnum, pulcre-ædificatum oppidum,

quæ illi terrarum multo carissima est omnium.

285 Nec cæcam-speculationem habebat aureis-frenis-utens Mars,

ut vidit Vulcanum inclytum-artificem seorsum profectum;

profectus-est autem ire ad domum inclyti Vulcani,

cupiens amoris pulcra-corona-redimitæ Veneris.

Hæc vero recens a patre præpotente Saturnio

290 veniens jam desidebat: ille autem intra domum ivit,

inque manu ei hæsit, verbumque dixit, et elocutus-est:

Huc-age, cara, ad-lectum convertamur decumbentes.

Non enim amplius Vulcanus inter-nos _est,_ sed puto jam

abiit in Lemnum, ad Sintias barbara-lingua.

295 Sic dixit: illi autem gratum vistum-est cubare.

Hi vero lectum ingressi concumbebant; sed vincula

fabrefacta circumfundebantur prudentis Vulcani;

neque ullum movere erat membrorum, neque attollere.

Et tum demum agnoscebant, quod non-amplius effugium erat.

300 Prope autem eis venit inclytus Vulcanus,

iterum reversus, antequam ad-Lemni terram venisset;

Sol enim ei speculationem habebat, narravitque rem.

[Profectusque-est ire ad domum, caro afflictus corde.]

Stetit autem in vestibulo, iraque ipsum sæva cepit:

305 horrendumque clamavit, ut-audiretur omnibus diis:

Jupiter pater, atque alii beati dii sempiterni,

venite, ut opera ridicula et non tolerabilia videatis:

ut me, claudus quum-sim, Jovis filia Venus

semper ignominia-afficit, amatque perniciosum Martem:

310 eo-quod ille quidem pulcerque et sanis-pedibus, at ego

imbecillis sum: ac neutiquam mihi in-causa alius _est,_

quam parentes duo; qui _eam_ non genuisse debebant.

Sed videte, ubi illi dormiunt in amore,

meum lectum ingressi; ego vero aspiciens contristor.

315 Non quidem illos amplius puto, vel paululum, dormituros ita,

etiamsi valde amantes: cito non volent ambo

dormire: sed ipsos dolus et vinculum detinebit,

donec mihi prorsus omnia pater retribuat sponsalia,

quæcunque ei præbui impudentis gratia puellæ:

320 quoniam illi pulcra _erat_ filia, at non animi-continens.

Sic dixit; ac congregati-sunt dii ad-ære-fundatam domum:

venit Neptunus terræ-concussor: venit utilium-auctor

Mercurius; venit etiam rex jaculator Apollo.

Feminæ vero deæ manebat præ-pudore domi singulæ.

325 Stabant autem in vestibulo dii, datores bonorum;

immensusque inde exortus-est risus diis beatis,

artificia inspicientibus prudentis Vulcani.

Sic autem aliquis diebat intuitus proximum alium:

Non bene-succedunt mala opera: assequitur vero tardus celerem:

330 ut nunc Vulcanus, qui-est tardus, cepit Martem,

velocissimum licet deorum, qui Olympum tenent.

claudus ipse, artificio: eo et adulterii-mulctam debet.

Sic illi quidem talia inter se loquebantur.

Mercurium autem allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo:

335 Mercuri, Jovis fili, internuntie, dator bonorum,

numquid[TR3] in vinculis velles fortibus compressus

dormire in lectis, apud auream Venerem?

Huic autem respondit deinde internuntius Argicida:

utinam enim hoc fieret, rex longe-jaculans Apollo.

340 Vincula quidem ter tanta infinita circumjecta _me_ tenerent;

vos autem inspiceretis dii, omnesque deæ:

at ego dormirem apud auream Venerem.

Sic dixit; risus autem exortus-est inter-immortales deos.

Non-vero Neptunum risus tenebat, precabatur autem _is_ usque

345 Vulcanum inclytum-artificem, ut solveret Martem:

et ipsum allocutus verba alata dicebat:

Solve; ego vero tibi ipsum spondeo, ut tu jubes,

respensurum-esse æqua omnia inter immortales deos.

Hunc autem rursus allocutus-est inclytus Vulcanus:

350 ne me, Neptune terræ-concussor, hæc jube:

debiles utique pro-debilibus etiam sponsiones ad-spondendum.

Quo-pacto ego te obligarim inter immortales deos,

si Mars abierit, debito et vinculis elapsus?

Hunc autem rursus allocutus-est Neptunus terræ-concussor:

355 Vulcane, etiamsi enim Mars debito elapsus

abierit fugiens, ipse tibi ego hæc persolvam.

Huic autem respondit deinde inclytus Vulcanus:

non licet, neque decet, tuam orationem abnuere.

Sic locutus, e-vinculis _eos_ solvit robur Vulcani.

360 Illi vero postquam e vinculis soluti-erant, fortia licet essent,

statim prosilientes, ille quidem in-Thraciam ivit;

hæc autem in-Cyprum pervenit, risum-amans Venus,

in Paphum; ibi vero ei lucus _est_ araque odorata;

ibique ipsam Gratiæ lavarunt, et unxerunt oleo

365 immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis;

ac vestesque ei induerunt desiderabiles, mirabile visu.

Hæc igitur cantor cantabat inclytus: at Ulysses

oblectabatur in mente sua audiens, atque etiam alii

Phæaces longis-remis-utentes, re-nautica-inclyti viri.

370 Alcinous autem Halium et Laodamantem jussit

solos tripudiare, quoniam cum-ipsis nemo certabat.

Hi igitur postquam pilam pulcram in manibus acceperant,

purpuream, quam ipsis Polybus fecerat prudens:

hanc alter jactabat ad nubes umbrosas,

375 flexus retro; alter autem a terra in-altum elatus

facile receptabat, antequam pedibus ad-solum venisset.

At postquam pila in rectum _jacienda_ periculum-fecerant,

saltabant jam deinde in terra alma,

frequenter alternantes; juvenes vero applaudebant ceteri,

380 stantes in consessu-spectatorum: multus autem strepitus ortus-

est.

Tum vero Alcinoum allocutus-est divinus Ulysses:

Alcinoe rex, omnium clarissime civium,

sane quidem pollicitus-es, tripudiatores esse optimos;

sane vero inde _hæc_ effecta sunt: stupor me tenet inspicientem.

385 Sic dixit; lætata-est autem sacra vis Alcinoi;

statimque Phæacas remigii-studiosos allocutus-est:

Audite, Phæacum ductores atque principes:

hospes valde mihi videtur prudens esse.

Verum age, ei demus hospitale-munus, uti par _est._

390 Duodecim enim in populo præclari reges

principes imperant, tertius-decimus vero ego ipse;

horum ei vestem singuli bene-lotam, et tunicam,

et auri talentum ferte pretiosi:

statim vero omnia portemus conferti, ut in manibus

395 _hæc_ hospes habens, ad cœnam veniat gaudens in animo.

Euryalus autem eum ipsum placet verbis,

et dono; quoniam nequaquam verbum decenter locutus-est.

Sic dixit: illi autem omnes approbabant, et hortabantur;

donaque apportatum miserunt præconem singuli.

400 Huic autem rursus Euryalus respondit, dixitque:

Alcinoe rex, omnium illustrissime civium,

enimvero ego hospitem placabo, sicut tu jubes:

dabo ei hunc ensem totum-æreum, cui inest manubrium

argenteum, vagina autem recens-secti eboris

405 circum-tornata-est: magni vero ei pretii erit.

Sic fatus, in manibus posuit ensem argenteis-clavis-distinctum,

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Gaude, pater o hospes! verbum vero si quod temere-dictum-est

grave, statim illud auferant abreptum procellæ.

410 Tibi autem dii uxorem videre, et in-patriam pervenire,

dent; quoniam diu procul ab amicis ærumnas pateris.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:

et tu, amice, valde gaude; dii vero tibi felicia dent;

neque ullum tibi ensis desiderium posthac fiat

415 hujus, quem jam mihi dedisti, ubi-placaras verbis.

Dixit et circa humeros sibi-posuit ensem argenteis clavis-

distinctum.

Occidebatque sol, et ei inclyta dona aderant:

et hæc in _domum_ Alcinoi ferebant præcones illustres:

suscepta autem filii eximii Alcinoi,

420 matrem juxta venerandam posuerunt perpulcra dona.

Illis autem præibat sacra vis Alcinoi;

accedentes vero consederunt in altis soliis.

Tunc vero Areten allocuta-est vis Alcinoi:

Huc-age, mulier, fer arcam luculentam, quæ _sit_ optima;

425 inque ea pone vestem bene-lotam et tunicam.

Et ei in igne ahenum calefacite, tepefaciteque aquam;

ut ubi-laveritque-se, et viderit bene posita omnia

dona, quæ ei Phæaces eximii huc tulerunt,

convivioque oblectetur, et cantilenæ modos audiens.

430 Atque ei ego hoc poculum meum perpulcrum præbebo,

aureum, ut mei memor diebus omnibus

libet in domo Jovique, aliisque diis.

Sic ait; Arete autem inter ancillas dixit,

in igne ut-poneret tripodem magnum quam celerrime.

435 Hæ vero lavacri tripodem posuerunt in igne ardenti:

et aquam infuderunt, subtusque ligna accendebant allata.

Alvum quidem tripodis ignis ambibat, calefiebatque aqua.

Interea vero Arete hospiti perpulcram arcam

efferebat e-thalamo, imposuitque pulcra dona,

440 vestes, aurumque, quæ ei Phæaces dederant:

inque ea pallium posuit, pulcramque tunicam;

et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Ipse nunc vide de-operculo, statim vero vinculum inde,

ne-quis tibi in itinere damnum-afferat, quando tum

445 dormieris dulcem somnum, iter-faciens in nave nigra.

Ac postquam hoc audierat audens divinus Ulysses,

statim aptavit operculum, celeriterque vinculum indidit

varium, quod olim eum docuit mente veneranda Circe.

Ilico autem ipsum mulier-œconoma lavari jussit,

450 in balneum ingressum; ille vero libenter vidit animo

calida lavacra; quoniam neutiquam curatus erat-frequenter,

ex-quo liquerat domum Calypsus pulcris-comis:

tunc autem ei curatio, tanquam deo, perpetua erat.

Hunc vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo,

455 circque ipsum lænam pulcram jecerant ac tunicam,

e balneo egressus viros ad vini-potores

ibat: Nausicaa vero, a diis pulcritudinem habens,

stetit juxta postes tecti firmiter fabricati:

admirabatur autem Ulyssem in oculis aspiciens,

460 et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Salve, hospes, ut etiam olim, quando-eris in patria terra,

memineris mei, quod mihi primæ vitæ-_conservatæ_-pretium debes.

Hanc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:

Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi,

465 sic nunc Jupiter det, altitonans maritus Junonis,

domumque ut-veniam, et reditus diem videam:

ut tibi etiam illic, deæ veluti, vota-fecerim

semper diebus omnibus: tu enim me servasti, puella.

Dixit, et in solio consedit juxta Alcinoum regem.

470 Hi vero jam portiones distribuebant, miscebantque vinum.

Præco autem prope venit, ducens amabilem cantorem,

Demodocum, populo honoratum; sedereque-fecit ipsum

in-medio convivarum, ad columnam longam acclinatum.

Tunc vero præconem allocutus-est ingeniosus Ulysses,

475 a-tergo _parte_ abscissa (multum vero supererat)

albis-dentibus suis, florida autem erat circum pinguedo:

Præco, accipe jam, hanc præbe carnem, ut comedat,

Demodoco; et ipsum complectar, mœstus licet.

Apud-omnes enim homines terrestres cantores

480 honoris compotes sunt et reverentiæ; eo-quod ipsos

cantus Musa docuit; amavit autem _ea_ genus cantorum.

Sic igitur dixit; præco autem ferens in manibus posuit

heroi Demodoco: is autem accepit, gaudebatque animo.

Illi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.

485 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

tum vero Demodocum affatus-est ingeniosus Ulysses:

Demodoce, longe sane te supra-mortales laudo omnes:

sive te Musa docuit, Jovis filia, sive te Apollo.

Valde enim accurate Achivorum fatum canis,

490 quanta fecerint passique-sint, et quanta laborarint Achivi:

tanquam alicubi aut ipse præsens _fueris,_ aut ab-alio

_præsente_ audieris.

Verum age jam _alio_ transi et equi apparatum canta

lignei, quem Epeus fecit cum (_auxiliante_) Minerva,

quem quondam in arcem, dolum, duxit divinus Ulysses,

495 viris impletum, qui Ilium destruxerunt.

Si jam mihi hæc accurate enarraveris,

inde ego omnibus edicam hominibus,

quod sane tibi benignus deus præbuerit divinum cantum.

Sic dixit: ille vero concitus a-deo incipiebat, exhibebatque

cantum,

500 inde aggressus, quomodo alii quidem bene-tabulatas in naves

ingressi enavigarunt, igne in tentoria injecto,

Argivi: alii vero jam inclytum circa Ulyssem

sedebant in Trojanorum cœtu, tecti equo:

ipsi enim eum Trojani in arcem protraxerant.

505 Sic ille quidem stabat; hi autem incerta multa concionabantur,

sedentes circa ipsum: trifariam autem ipsis placebat consilium,

aut discindere cavum lignum sævo ære,

aut de petris dejicere protractum in summitatem,

aut sinere magnum simulacrum deorum placamen esse;

510 qua utique _sententia_ etiam postea peractum-iri decretum-erat.

Fatale enim erat ut-perirent, quando urbs intra-se-conclusisset

ligneum magnum equum, ubi sedebant omnes optimi

Argivorum, Trojanis cædem et fatum ferentes.

Canebat porro, ut urbem depopulati-sint filii Achivorum,

515 ex-equo effusi, cavis insidiis relictis.

Alium autem alias canebat urbem diripere excelsam;

at Ulyssem ad ædes Deiphobi

ivisse, tanquam Martem, cum pari-deo Menelao.

Illic jam gravissimam pugnam dicebat ausum,

520 vicisse etiam deinde, per magnanimam Minervam.

Hæc igitur cantor cantabat eximius; at Ulysses

tabescebat; lacrima autem rigabat sub palpebris genas.

Ut vero femina flet dilectum maritum, _ei_ circumvoluta,

qui suam ante urbem populumque ceciderit,

525 urbi et liberis arcens sævum diem;

hæc quidem illum morientem et palpitantem intuita,

super illum fusa stridule ejulat; illi vero pone

cædentes hastis tergum, atque etiam humeros _civium,_

servitutem inducunt, laboremque sustinendum et ærumnam;

530 hujus autem miserabilissimo dolore tabescunt genæ:

sic Ulysses miserabilem sub palpebris lacrimam stillabat.

Ibi alios quidem omnes latebat lacrimas fundens,

Alcinous autem ipsum solus animadvertit et observavit,

sedens prope ipsum, graviterque ingemiscentem audivit:

535 statim vero Phæacibus remigii-studiosis dicebat:

Audite, Phæacum ductores atque principes,

Demodocus vero jam cohibeat citharam argutam;

nequaquam enim omnibus gratificans hæc cantat.

Ex quo cœnavimusque, et exorsus-est divinus cantor,

540 ex hoc nunquam cessavit a-luctuoso fletu[TR4]

hospes; valde certe ipsi dolor mentem circumdedit.

Sed age, illi quidem cesset, ut pariter oblectemur omnes,

hospitio-suscipientes et hospes: quoniam multo satius ista.

Propter hospitem enim hæc venerandum parata-sunt,

545 deductio et amica dona, quæ ei damus amice-excipientes.

Instar fratris hospesque supplexque est

viro, qui-utique vel paululum attingat mentem _sanam._

Ideo nunc neque tu cela ingenio versuto,

quodcunque te percontatus-fuero: dicere vero te satius est.

550 Dic nomen, quo te illic vocabant materque paterque,

aliique, qui in urbe _tua,_ et qui circum-habitant.

Non enim quisquam omnino sine-nomine est hominum,

nec malus, nec bonus, postquam primus natus-est:

sed omnibus _nomen_ imponunt, simul-ac genuerint, parentes.

555 Dic etiam mihi terramque tuam, populumque, urbemque,

ut te illuc mittant, collimantes mente naves.

Non enim Phæacibus navium-gubernatores sunt,

neque omnino gubernacula sunt, quæ quidem aliæ naves habent;

sed ipsæ sciunt cogitata et mentes virorum,

560 et omnium norunt urbes et pingues agros

hominum; et voraginem celerrime maris tranant,

caligine et nebula obtectæ; neque unquam ipsis

nec damni quid subeundi inest metus, nec pereundi.

Sed hoc ita quondam patrem ego locutum audivi

565 Nausithoum, qui dicebat Neptunum succensere

nobis, quod deductores tuti sumus omnium.

Dixit aliquando Phæacum virorum affabre-factam navem

ex deductione revertentem in obscuro ponto

perditurum-esse _eum,_ magnumque nobis montem urbi obducturum.

570 Sic prædicabat senex: ea vero deus sive perfecerit,

sive imperfecta sint, ut ei placitum est animo.

Verum age mihi hoc dic, et vere enarra,

ubinam erraverisque, et ad-quasnam perveneris regiones

hominum; _enarra_ et ipsos, urbesque bene habitatas:

575 vel quotquot sævique et feroces, nec justi;

quique hospitales _sint,_ et ipsis mens est deorum-reverens.

Di vero _etiam_ quidnam fleas et lugeas in animo,

Argivorum, Danaorum, atque Ilii fatum audiens.

Hoc autem dii quidem fecere, destinaruntque interitum

580 hominibus, ut sit et posteris cantilena.

Utrum aliquis tibi et cognatus periit ante Ilium

eximius qui-erat gener, aut socer, qui-quidem maxime

curæ-sunt, post sanguinem et genus _nostrum_ ipsorum?

an aliquis forte et socius vir, grata sciens,

585 eximius? quoniam nequaquam quidem frater inferior

_talis_ est, qui, socius, prudenti animo-sit.

[TR1] "observavit." -> "observavit,"

[TR2] "strata-erant" -> "strata-erant:"

[TR3] "nunquid" -> "numquid"

[TR4] "flectu" -> "fletu"

Odysseæ IX.—Alcinoi apologi. Cyclopea.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 23 / 57 题