1 Sic quidem ibi supplicabat audens divinus Ulysses;
puellam vero ad urbem ferebat robur mulorum.
Illa vero quando jam sui patris ad-inclytas ædes pervenerat,
stetit in vestibulo: fratres vero eam undique
5 circumstabant, immortalibus similes; qui a curru
mulos solverunt, vestemque portarunt intro.
Ipsa vero ad thalamum suum ibat; accendebat autem ei ignem
anus Apiræa, cubicularia Eurymedusa,
quam olim ex-Apira naves duxerunt utrinque-recurvæ:
10 Alcinoo autem eam munus elegerant, eo-quod omnibus
Phæacibus imperabat, deoque veluti populus _ei_ auscultabat:
quæ enutrierat Nausicaam pulcris-ulnis in ædibus.
Hæc ei ignem accendebat, et intus cœnam adornabat.
Et tunc Ulysses surrexit ad-urbem iturus; ac Minerva
15 multam _ei_ caliginem infudit, bene cupiens Ulyssi,
ne-quis Phæacum magnanimorum obviam-factus,
conviciareturque verbis, et interrogaret, quisnam esset.
Sed quum jam esset urbem ingressurus amœnam,
tum ei obviam-facta-est dea cæsiis-oculis Minerva,
20 virgini similis juvenculæ, urnam gestanti;
stetitque ante eum: interrogabat autem divinus Ulysses:
O filia, nonne me ad-domum viri deduxeris
Alcinoi, qui hosce inter homines imperat?
etenim ego hospes multa-passus huc veni,
25 procul e longinqua terra: quare neminem novi
hominum, qui hanc urbem et _hæc_ opera inhabitant.
Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
enimvero ego tibi, hospes pater, domum, quam me jubes,
monstrabo; quoniam mecum prope patrem eximium habitat.
30 Verum eas tacite sic; ego vero viam monstrabo:
neu quenquam hominum aspice, neu interroga.
Non enim hospites hi valde homines colunt,
nec amice-excipientes amplectuntur, qui aliunde venerit.
Navibus velocibus hi freti celeribus,
35 voraginem _maris_ magnam trajiciunt; quippe ipsis _hoc_ dedit
Neptunus:
horum naves veloces veluti ala sive cogitatum.
Sic igitur locuta, præibat Pallas Minerva
celeriter: ille vero inde post vestigia ibat deæ.
Hunc autem Phæaces nautæ-inclyti non adverterunt
40 gradientem in urbe per ipsos. Non enim Minerva
sinebat pulcris-comis, potens dea, quæ ei caliginem
divinam offuderat, bene _ei_ cupiens in animo.
Mirabatur autem Ulysses portus et naves æquales,
ipsorumque heroum fora, et mœnia longa,
45 sublimia, vallis munita, mirabile visu.
Sed quando jam regis ad-inclytas domos pervenerant,
inter-eos sermones exorsa-est dea cæsiis-oculis Minerva:
Hæc jam tibi, hospes pater, domus _est_ quam me jubes
monstrare; invenies vero Jovis-alumnos reges
50 epulas epulantes: tu autem intro eas, neu quicquam animo
timeas: audax enim vir in omnibus potior
operibus est, etiam sicunde aliunde venerit.
Reginam quidem primo invenies in ædibus:
Arete vero nomen est inditum _ei:_ ex parentibus autem
55 iisdem _est,_ qui-quidem genuerunt Alcinoum regem.
Nausithoum quidem primum Neptunus terræ-concussor
genuit, et Peribœa, mulierum forma præstantissima,
minima-natu filia magnanimi Eurymedontis,
qui olim superbis Gigantibus imperabat:
60 verum hic quidem perdidit populum scelestum, periitque ipse.
Cum-illa vero Neptunus mixtus-est, et genuit filium
Nausithoum magnanimum, qui inter Phæacas imperabat:
Nausithous vero genuit Rhexenoremque, Alcinoumque.
Illum quidem, prole-mascula-carentem, interemit argenteo-arcu
Apollo,
65 ducta-recens-uxore, in regia, unica sola filia relicta
Areta; hanc vero Alcinous duxit uxorem,
et ipsam honoravit, ut nulla super terra honoratur alia,
quotquot nunc mulieres sub viris domum habent.
Sic illa ex animo honoraturque, et est _honorata_
70 et a caris liberis, et ab ipso Alcinoo,
et civibus, qui ipsam veluti deam suspicientes,
excipiunt vocibus _faustis,_ quum incedit per urbem.
Neque enim omnino mente et ipsa eget bona;
quibus quidem bene velit, _his_ viris etiam lites solvit.
75 Si tibi illa quidem bene velit in animo,
spes tibi deinde amicosque videndi, et perveniendi
in domum excelsam, et tuam in patriam terram.
Sic igitur locuta, abiit cæsiis-oculis Minerva
pontum super infructuosum; reliquitque Scheriam amabilem:
80 venit autem ad Marathona, et latas-vias-habentes Athenas,
ingressaque-est Erechthei bene-munitam domum. At Ulysses
Alcinoi ad domos ibat inclytas: multa vero ei cor
agitabat stanti, priusquam æreum ad-limen venisset.
Instar enim solis splendor erat, aut lunæ,
85 domum per excelsam magnanimi Alcinoi.
Ærei etenim parietes ducti-erant hinc et illinc,
ad intimum-secessum a limine: circum autem corona ex cyano:
aureæ vero fores firmam domum intus claudebant:
argentei autem postes in æreo stabant limine,
90 argenteumque superliminare, aureus autem annulus.
Aurei porro utrinque et argentei canes erant,
quos Vulcanus fecerat peritis præcordiis,
domum ut-custodirent magnanimi Alcinoi,
immortales qui-sunt et senii-expertes per-dies omnes.
95 Intus vero solia circa parietem firmata-erant hinc et illinc,
ad intimum-secessum a limine usque: ibi pepli
tenues bene-texti instrati-erant, opera mulierum.
Hic autem Phæacum primates sedebant,
bibentes et edentes; perpetuo enim _epulas_ habebant.
100 Aurei vero juvenes bene-structas super aras
stabant, ardentes faces in manibus tenentes,
illucentes noctu per domum convivis.
Quinquaginta porro ei ancillæ per domum mulieres;
aliæ quidem molunt in mola flavum frumentum;
105 aliæ vero telas texerunt et fusos versant
sedentes, _mobiles_ qualia folia excelsæ populi:
textilibus autem a-linteis distillat humidum oleum.
Quantum Phæaces supra omnes periti _sunt_ homines
navem celerem per pontum dirigendi, tantum etiam mulieres
110 telam texendi; supra-modum enim illis dedit Minerva
operaque scire perpulcra, et ingenium _habere_ bonum.
Extra vero aulam magnus _est_ hortus prope januas
quatuor-jugerum: circa autem _eum_ septum ductum-est utrinque.
Ibi vero arbores proceræ creverant virentes,
115 piri, et mali-punicæ, et mali pulcro-fructu,
ficusque dulces, et oleæ virescentes.
Ex-his nunquam fructus perit, nec deficit
hieme, neque æstate, perennis; sed omnino semper
Zephyrus spirans, alia quidem crescere-facit, alia vero
maturescere.
120 Pirus post pirum senescit, malumque post malum,
ac post uvam uva, ficusque post ficum.
Ibi porro ei fructuum-plena vinea fundata-est:
hujus alterum quidem apricum-solum plano in loco
siccatur sole; alias autem _uvas_ vindemiant,
125 alias vero calcant; ante autem, _uvæ_ immaturæ sunt,
florem emittentes, aliæ vero submaturescunt.
Ibi porro cultæ leguminum-areolæ ad extremum ordinem
omnigenæ consitæ-sunt, perenne florentes:
insunt autem duo fontes, alter quidem per hortum totum
130 dispergitur, alter vero ex-altera-parte sub aulæ limen fluit
ad domum excelsam, unde aquabantur cives.
Talia igitur in Alcinoi _domo_ deorum erant splendida dona.
Ibi stans _hæc_ admirabatur audens divinus Ulysses.
Ac postquam omnia suo admiratus-erat animo,
135 celeriter super limen ingressus-est intra domum.
Invenit autem Phæacum ductores atque principes
libantes poculis speculatori Argicidæ;
cui ultimo libabant, quando cogitabant de-lecto.
Verum ivit per domum audens divinus Ulysses,
140 multam caliginem habens, quam ei circumfuderat Minerva,
donec perveniret ad-Aretenque et Alcinoum regem.
Circumjecit autem Aretæ genubus manus Ulysses.
Et tum demum rursus dissipata-est divinitus-offusa nebula.
Illi vero muti facti-sunt per domum, virum conspicati:
145 admirabanturque intuentes: sed supplicabat Ulysses:
Arete, filia Rhexenoris paris-deo,
ad-tuum maritum, et ad-tua genua veni, multa passus,
et ad-hosce convivas; quibus dii feliciter dent
vivere, et liberis transmittat unusquisque
150 possessiones in ædibus, honoremque, quem populus dedit.
At mihi deductionem parate, in-patriam ut-perveniam
ocyus: quoniam diu _procul_ ab-amicis ærumnas patior.
Sic fatus, resedit ad focum in cineribus,
juxta ignem; illi vero omnes obmutuerunt silentio.
155 Seroque tandem inter-_eos_-fatus-est senex heros Echeneus
qui sane Phæacum virorum maximus-natu erat,
et sermonibus præstabat, priscaque et multa sciens:
qui inter-eos benevolens concionatus-est et dixit:
Alcinoe, non sane tibi hoc honestius, nec convenit,
160 hospitem quidem humi sedere ad focum in cineribus:
hi vero tuum sermonem exspectantes continent-se.
Verum age jam hospitem in sede argenteis-clavis-distincta
colloca erectum: tu vero præcones jube
vinum infundere, ut et Jovi fulmine-gaudenti
165 libemus, qui supplices una venerandos comitatur:
cœnam vero hospiti proma det ex-intus reconditis.
Ac postquam hoc audivit sacra vis Alcinoi,
manu prehensam Ulyssem prudentem, versutum,
erexit a foco, et in sedem collocavit splendidam,
170 filio surgere-jusso, virtutis-amante Laodamante,
qui ei proximus sedebat; maxime autem _ipse_ eum diligebat.
Aquam vero ancilla gutturnio infudit ferens
pulcro, aureo, super argenteum lebetem,
ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam.
175 Panem vero venerabilis proma apposuit ferens,
fercula multa apponens, largiens de-præsentibus.
Atque ille bibebat et edebat, audens divinus Ulysses:
et tum præconem allocuta-est vis Alcinoi:
Pontonoe, cratere mixto vinum distribue
180 omnibus per domum; ut et Jovi fulmine-gaudenti
libemus, qui supplices una venerandos comitatur.
Sic dixit; Pontonous autem dulce vinum miscebat;
distribuitque omnibus, auspicatus poculis.
Ac postquam libarantque biberantque, quantum volebat animus,
185 illis dein Alcinous concionatus-est et dixit:
Audite, Phæacum ductores atque principes,
ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet.
Nunc quidem epulati cubetis domum profecti:
mane vero senibus pluribus advocatis,
190 hospitem in ædibus hospitaliter-excipiemus, ac diis
faciemus sacra pulrca: deinde autem et de deductione
cogitabimus, ut hic hospes sine labore et molestia
deductione sub nostra suam in-patriam terram perveniat,
gaudens, celeriter, etiam si valde procul sit:
195 neu quod interea malum et damnum patiatur,
antequam ipse suæ terræ appellat: ibi vero deinde
patietur quæcunque ei Fatum Parcæque graves
nascenti neverunt filo, quando ipsum peperit mater.
Sin autem quis immortalium utique de cœlo venit,
200 aliud quippiam hoc deinceps dii moliuntur.
Semper enim pridem certe dii apparent manifesti
nobis, quando facimus inclytas hecatombas;
convivanturque apud nos sedentes, ubi quidem nos.
Si vero quis et solus profectus occurrerit viator,
205 nequaquam _hoc_ occultant; quoniam ipsos prope sumus,
quemadmodum Cyclopesque et feroces gentes Gigantum.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Alcinoe, aliud quid tibi curæ-sit in-animo; non enim ego
immortalibus similis-sum, qui cœlatum latum tenent,
210 non corpore, nec oris-habitu, sed mortalibus hominibus;
quoscunque vos nostis maxime subeuntes miseriam
hominum, hisce in doloribus æquipararer.
Et adhuc etiam plura ego mala narrarem,
quæ jam cuncta deorum voluntate pertuli.
215 Verum me quidem cœnare sinite, dolentem licet.
Non enim odiosum præter ventrem importunius aliud
est, qui jubet sui recordari necessitate,
etiam valde afflictum, et in animo dolores habentem.
Sic et ego dolores quidem habeo in-animo; hic vero omnino semper
220 edere jubet et bibere; et me omnium
oblivisci-facit, quæcunque passus-sum, et repleri postulat.
Vos autem festinate simul-cum aurora illucescente
ut me infaustum meam deducatis in-patriam,
quamvis multa passum; conspicatum me vel relinquat vita
225 possessionem meam, famulosque, et altam magnam domum.
Sic dixit: illi autem omnes approbabant, et hortabantur
deducere hunc hospitem, quoniam recte locutus-erat.
Ac postquam libarantque biberantque quantum volebat animus,
illi quidem decubituri iverunt domum unusquisque.
230 At in ædibus relinquebatur divinus Ulysses,
apud ipsum autem Areteque et Alcinous deo-par
sedebant: famulæ autem auferebant vasa convivii:
inter-eos vero Arete candidis-ulnis exordiebatur sermones:
agnovit enim pallium et tunicam, vestimenta videns
235 pulcra, quæ quidem ipsa fecerat, cum ancillis mulieribus;
et ipsum compellans alatis verbis allocuta-est:[TR1]
Hospes, hoc quidem te primum interrogabo ipsa:
quis _et_ unde es hominum? quis tibi hæc vestimenta dedit?
an-non dicis, per mare errantem _te_ huc venisse?
240 Hanc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:
difficile _est,_ regina, penitus enarrare _meas_
ærumnas: quandoquidem mihi multas dederunt dii-cœlestes;
hoc vero tibi dicam, quod me interrogas et inquiris.
Ogygia quædam insula procul in mari jacet,
245 ubi quidem Atlantis filia, dolosa Calypso,
habitat pulcris-comis, potens dea: nec quisquam cum-ipsa
versatur, nec deorum, nec mortalium hominum.
Sed me infelicem ad-focum _ejus_ duxit deus
solum, postquam mihi navem velocem candenti fulmine
250 Jupiter percussam diffiderat medio in nigro mari.
Ibi reliqui quidem omnes periere boni socii:
at ego, carina ulnis comprehensa navis utrinque-recurvæ,
novem-diebus ferebar: decima autem me nocte nigra
insulam ad Ogygiam appulerunt dii, ubi Calypso
255 habitat pulcris-comis, potens dea; quæ me susceptum
sedulo amice-tractabat, et alebat, et dicebat _se_
facturam immortalem et senii-expertem per-dies omnes:
sed meum nunquam animum in pectoribus flectebat.
Illic quidem septem-annos manebam perpetuo, vestes autem semper
260 lacrimis rigabam, quas mihi divinas dedit Calypso.
Sed quum jam octavus mihi revolutus annus venit,
tum demum me jussit hortans redire,
Jovis e jussu, sive etiam animus mutatus-est ipsius.
Misit vero _me_ in rate multis-vinculis-juncta: multa autem
dedit,
265 panem et vinum suave; et divinas vestes induit:
ventumque misit innocuumque placidumque.
Septem et decem autem navigabam dies per-mare-iter-faciens,
decima octava vero _mihi_ apparuerunt montes umbrosi
terræ vestræ; lætatum vero est mihi carum cor,
270 infelici: certe enim eram adhuc conflictaturus ærumnis
multis, quas mihi immisit Neptunus terræ-concussor;
qui mihi incitatis ventis impedivit iter,
commovitque mare immensum; neque ullo-pacto _me_ fluctus
sinebat in rate vehementer ingemiscentem vehi.
275 Hanc quidem deinde procella dispersit: atque ego
natans hanc voraginem emensus-sum, donec me terræ
vestræ appulit ferens ventusque et aqua.
Ibi me egredientem allisisset fluctus ad terram,
petras ad magnas jaciens et ingratum locum:
280 sed recedens natavi rursus, donec veni
ad fluvium, ubi demum mihi visus-est locus opportunissimus,
lævis petrarum; et receptus ibi-erat a-vento.
Excidi autem animum-collecturus: ac divina nox
supervenit: ego autem seorsum ab divinitus-fluente fluvio
285 egressus in arbustis dormivi: circumquaque vero folia
congessi: somnum autem deus immensum _in me_ defudit.
Ibi quidem in foliis, caro afflictus corde,
dormiebam per-totam noctem, et ad auroram et meridiem;
occidebatque sol, et me dulcis somnus dereliquit.
290 Ancillas vero in litore tuæ vidi filiæ
ludentes: inter _eas_ autem ipsa erat similis deabus.
Ei supplicavi: illa vero neutiquam a-mente aberrabat bona,
ut non sperares juniorem obviam-factum
acturum: semper etenim juniores desipiunt.
295 Quæ mihi cibum dedit affatim, et nigrum vinum,
et lavit in flumine, et mihi has vestes dedit.
Hæc tibi, tametsi afflictus, ex-vero enarravi.
Huic autem rursus Alcinous respondit, dixitque:
hospes, enimvero hoc quidem decens non advertit
300 filia mea, quod te neutiquam cum ancillis mulieribus
duxit in nostram _domum:_ tu vero _illi_ primæ supplicaveras.
Hunca utem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses:
heros, ne mihi ideo eximiam reprehende puellam:
ipsa enim me jussit cum ancillis subsequi;
305 sed ego nolui, timens reveritusque,
ne-qua et tibi animus irasceretur conspicato:
suspicaces etenim sumus in terra genera hominum.
Huic autem rursus Alcinous respondit, dixitque:
hospes, non mihi tale in præcordiis carum cor,
310 temere ut-irascar: potiora autem _mihi sunt_ honesta omnia.
Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva et Apollo,
talis quum-sis qualis es, eaque sentiens quæ ego et ipse,
filiamque meam habere-velles, et meus gener vocari,
hic manens; domum autem ego et bona darem,
315 si modo volens maneres, invitum vero te nemo detinebit
Phæacum: ne hoc gratum Jovi patri sit.
Deductionem vero in hoc _tempus_ ego constituam, ut bene scias,
crastinum; tum-diu autem tu quidem domitus somno
decumbes; illi vero remigabunt per-tranquillum, donec perveneris
320 in-patriam tuam, et domum, et sicubi tibi gratum sit,
etiam si valde multo longius absit quam-Eubœa:
eam quidem longissime aiunt abesse, qui eam viderunt
civium nostrorum, quando flavum Rhadamanthum
duxerunt, invisurum Tityum, Terræ filium:
325 atque illi quidem illuc venere, et absque labore perfecerunt
_iter_ die eodem, et finierunt domum retro _venientes._
Cognosces vero et ipse in mente, quam optimæ
naves meæ et juvenes ad-torquendum mare gubernaculo.
Sic dixit, gavisus-est autem audens divinus Ulysses:
330 precansque deinde ait, verbumque dixit et elocutus-est:
Jupiter pater, utinam, quæcunque dixit, perficeret omnia
Alcinous: cujus quidem per almam terram
immortalis gloria esset; ego autem in-patriam pervenirem.
Sic illi quidem talia ad se-invicem loquebantur.
335 Jussit autem Arete candidas-ulnas-habens ancillas
cubilia sub porticu ponere, et stragula pulcra
purpurea injicere, insternereque desuper tapetas,
lænasque imponere villosas, superne ut-indueretur.
Illæ vero iverunt ex ædibus, facem in manibus tenentes.
340 Ac postquam straverant densum lectum accelerantes,
hortabantur Ulyssem adstantes verbis:
Surge decubiturus, o hospes: paratus vero est tibi lectus.
Sic dixerunt: huic vero gratum visum-est dormire.
Sic is quidem ibi dormiebat, audens divinus Ulysses,
345 tornatis in lectis, sub porticu personante.
Alcinous vero decubuit in-penetrali domus excelsæ;
juxta vero uxor regina lectum paravit et cubile.
[TR1] "allocuta-est" -> "allocuta-est:"
Odysseæ VIII.—Ulyssis conciliatio cum Phæacibus.