1 Hi autem pervenere in-cavam Lacedæmonem cavernosam;
ad ædes vero agebant Menelai gloriosi.
Hunc invenere præbentem-epulum nuptiale multis sodalibus,
filii atque filiæ eximiæ, sua in domo.
5 Hanc quidem Achillis perrumpentis-agmina-virorum filio mittebat:
in Troja enim primum spoponderat et annuerat _se_
_eam_ daturum: illis vero dii nuptias perficiebant.
Hanc igitur ipse illuc cum-equis et curribus mittebat, ut-iret
Myrmidonum in urbem inclytam, quibus _ille_ imperabat.
10 Filio autem e-Sparta Alectoris nuptum-dabat filiam,
qui ei sero-natus erat, fortis Megapenthes,
e serva: Helenæ autem dii prolem non-amplius dabant,
ex-quo semel pepererat filiam amabilem,
Hermionen, quæ speciem habebat aureæ Veneris.
15 [Sic hi quidem epulabantur per altam magnam domum,
vicini atque amici Menelai gloriosi,
oblectantes-se: inter eos vero cantabat divinus cantor,
citharam-pulsans; duoque saltatores inter eos,
_illo_ cantum auspicante, saltabant in medio.]
20 Hi autem in vestibulo ædium, ipsique et equi,
Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius,
steterunt: ac progressus vidit _eos_ præstans Eteoneus,
sedulus famulus Menelai gloriosi.
Ivit autem annuntiaturus per ædes pastori virorum,
25 propeque stans verbis alatis _eum_ allocutus-est:
Hospites en quidam isti _adsunt,_ Jovis-alumne o Menelae,
viri duo, soboli vero Jovis magni similes-sunt.
Sed dic, utrum ipsis solvamus veloces equos,
an ad-alium dimittamus ut-eant, qui _eos_ amice-excipiat.
30 Hunc autem valde indignatus allocutus-est flavus Menelaus:
non quidem stultus eras, Boethide Eteoneu,
antea: at nunc quidem, veluti puer, puerilia loqueris.
Profecto jam nos, hospitalia multa postquam-comedimus
aliorum hominum, hunc venimus: utinam Jupiter
35 in-posterum quidem liberarit ab-ærumna. Sed solve equos
hospitum, atque ipsos introduc ad-epulandum.
Sic dixit: ille vero e domo proruit, vocabatque alios
sedulos famulos, una ut-sequerentur se ipsum.
Hi vero equos quidem solverunt sub jugo sudantes:
40 et eos quidem alligarunt ad equina præsepia,
apponebantque far, et hordeum album admiscuerunt:
currus autem inclinarunt ad parietes collucentes:
ipsos vero duxerunt-in augustam domum; hi autem videntes
admirabantur _euntes_ per domum Jovis-alumni regis.
45 Instar enim solis splendor erat, sive lunæ,
domum per excelsam Menelai gloriosi.
At postquam satiati-sunt videndo oculis,
ad labra descendentes perpolita, lavarunt.
Hos vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo,
50 et lænas villosas circumjecerant _ipsis_ atque tunicas:
in sellis consederunt _hi_ juxta Atriden Menelaum.
Aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens,
pulcro, aureo, super argenteo lebete,
ad-lavandum: juxtàque politam extendit mensam.
55 Cibum[TR1] vero veneranda proma apposuit ferens,
fercula multa imponens, largiens de-præsentibus.
[Coquus autem carnium lances apposuit elevatas
diversarum: et eis apposuit aurea pocula.]
Hosque dextera-prehendens allocutus-est flavus Menelaus:
60 Cibumque gustate et gaudete. Ac deinde,
cœnam quum-gustaveritis, interrogabimus, quinam sitis
hominum: non enim vestrorum genus _oblivione_ periit parentum,
sed virorum genus estis Jovis-alumnorum regum,
sceptriferorum: quippe nequaquam ignavi tales genuerint.
65 Sic dixit; atque ipsis terga bovis pinguia apposuit,
assata, manibus prehensa, quæ ei in-honorem apposuerant ipsi.
Hi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant.
Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,
tum vero Telemachus alloquebatur Nestoris filium,
70 prope admoto capite, ut ne audirent ceteri:
Considera, Nestoride, meo carissime animo,
ærisque splendorem per domum sonoram,
aurique, electrique, et argenti, atque eboris.
Jovis utique talis _est_ Olympii intus aula.
75 Quanta hæc infinita multa! admiratio me tenet intuentem.
Hunc autem loquentem intellexit flavus Menelaus,
et ipsos compellans, verbis alatis allocutus-est:
Filii cari, cum-Jove quidem mortalium haud ullus contenderit:
immortales enim hujus ædes et possessiones sunt:
80 hominum vero aut aliquis mihi contendat, aut etiam non,
opibus; certe enim multa passus et multum vagatus
adduxi _hæc_ in navibus, et octavo _demum_ anno veni:
ad-Cyprum, Phœnicenque, et Ægyptios vagatus,
Æthiopasque adii, et Sidonios, et Erembos,
85 et Libyam, ubi agni protinus cornuti sunt.
Ter enim _ibi_ pariunt oves integrum per annum.
Ibi quidem neque herus indigens _est,_ neque omnino pastor,
casei et carnium, neque dulcis lactis:
sed semper præbent per-totum-annum lac mulgendum.
90 Dum ego circa illa multas facultates colligens
errabam, interea mihi fratrem alius interfecit,
clam, ex-improviso, dolo perniciosæ uxoris:
adeo nequaquam gaudens hisce facultatibus impero.
Et e-patribus ista debetis audivisse, quicumque vobis
95 sunt: quandoquidem valde multa passus-sum, et perdidi domum,
perquam habitantibus-commodam, continentem multa et pretiosa.
Quorum utinam vel tertiam habens in ædibus partem
habitarem, at viri salvi essent, qui tum periere
Troja in lata, longe ab-Argo equos pascente.
100 Sed tamen omnes quidem lugens et deflens,
(crebro in ædibus desidens nostris,
modo quidem luctu mentem oblector, modo autem rursus
quiesco: cita vero _venit_ satietas tremendi luctus)
horum omnium-causa non tantum lugeo, dolens licet,
105 ut unius-gratia, qui mihi somnum invisum-facit et cibum,
recordanti: quoniam nullus Achivorum tanta molitus-est,
quanta Ulysses molitus-est et pertulit: huic autem destinatum-
erat
ipsi dolores ut-forent, mihi vero mœror semper gravissimus
de-eo, quoniam diu longe-abest; nec quicquam scimus,
110 vivatne ille, an mortuus-sit: deflent certe illum
Laertesque senex, et prudens Penelope,
Telemachusque, quem reliquit recens natum in domo.
Sic dixit: huic autem ob-patrem desiderium excitavit fletus.
Lacrimam vero a palpebris humi demisit, de-patre audiens,
115 lænam purpuream oculis prætendens
utraque manu: animadvertit autem ipsum Menelaus;
deliberavitque deinde in mente et in animo,
utrum eum ipsum patris sineret meminisse,
an prior interrogaret, singulaque exploraret.
120 Dum ille hæc deliberabat in mente et in animo,
Helena ex thalamo odorifero alte-tecto
egressa-est, Dianæ aureum-arcum-habenti similis.
Huic autem ilico Adrasta sellam bene-factam posuit:
Alcippe vero tapetem ferebat mollis lanæ:
125 Phylo autem argenteum calathum ferebat, quem illi dedit
Alcandra, Polybi uxor, qui habitabat in Thebis
Ægyptiis, ubi plurimæ in ædibus possessiones jacent:
qui Menelao dedit duo argentea labra,
geminosque tripodas, decemque auri talenta.
130 Seorsum vero rursus Helenæ uxor _ejus_ dedit pulcra dona;
aureamque colum, calathumque infra-circinatum præbuit,
argenteum, auro vero superius labia munita-erant.
Hunc igitur ei ancilla Phylo apposuit ferens,
filo elaborato repletum: ac super eum
135 colus extensa-erat, violaceam lanam habens.
Sedit autem in sella, et scabellum sub pedibus erat.
Continuo vero hæc verbis maritum interrogabat singula:
Scimusne jam, Menelae Jovis-alumne, quosnam hi
hominum se-profiteantur venisse nostram domum?
140 Mentiar, an verum dicam? jubet autem me animus.
Non enim _me_ ullum puto similem adeo vidisse
nec virum nec mulierem, (admiratio me tenet adspicientem;)
ut hic Ulyssis magnanimi filio similis-est,
Telemacho, quem reliquit recens natum in domo
145 ille vir, quando mei impudentis gratia Achivi
venistis sub Trojam, bellum sævum excitantes.
Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:
sic nunc et ego existimo, uxor, ut tu conjicis:
illius enim ejusmodi _sunt_ pedes, ejusmodique manus:
150 oculorumque jactus, caputque, et superne comæ.
Et nunc sane ego recordatus de Ulysse
loquebar, quanta ille, ærumnas-patiens, toleraverit
pro me: atque hic amaram sub palpebris lacrimam stillabat,
lænam purpuream oculis obtendens.
155 Hunc vero rursus Nestorides Pisistratus contra allocutus-est:
Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,
illius quidem hic filius _est_ vere, quemadmodum dicis;
sed modestus est, indignumque-putat in animo,
huc profectus primum, interpellationes proferre
160 coram te, cujus nos, dei tanquam, delectamur voce.
Ceterum me misit Gerenius eques Nestor,
hunc simul comes ut-sequerer; cupiebat enim te videre,
ut ei aut sermonem aliquem suggereres, aut aliquod opus.
Plurimos enim dolores habet de-patre filius absente
165 in domo _sua,_ cui non alii auxiliatores sunt;
sicut nunc Telemacho hic quidem (_pater_) abest, neque ei alii
sunt, qui in populo avertant _ab eo_ calamitatem.
Hunc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:
dii boni, certe perquam amici viri filius meam domum
170 venit, qui mea gratia plurima exanclavit certamina:
atque ipsum cogitabam _huc_ profectum _me_ amice-excepturum præ
aliis
Argivis, si nobis super mare reditum dedisset
navibus velocibus fieri Olympius late-sonans Jupiter.
Et sane ei in Argo condidissem urbem, et ædes exstruxissem,
175 et Ithaca advecto cum facultatibus et filio suo
et omnibus civibus, una urbe evacuata,
_earum_ quæ circumhabitantur regunturque a-me ipso.
Et crebro, hic si-essemus, una-versaremur: nec nos
aliud _quicquam_ diremisset amantesque oblectantesque-nos,
180 antequam tandem mortis nigra nebula nos obtexisset.
Sed hæc quidem futurum-erat ut-invideret deus ipse,
qui illum infelicem non-reducem solum reddidit.
Sic dixit: his vero omnibus desiderium excitavit fletus.
Flebat quidem Argiva Helena, Jove enata;
185 flebat etiam Telemachusque et Atrides Menelaus;
neque Nestoris filius absque-lacrimis habebat oculos.
Recordabatur enim in animo eximii Antilochi,
quem Auroræ interfecit splendidæ inclytus filius:
hujus ille recordatus verba alata dixit:
190 Atride, supra quidem _alios_ te mortales prudentem esse
Nestor dicebat senex, quando mentionem-faceremus tui:
[ipsius in ædibus, et nos-mutuo alloqueremur:]
atque nunc, si qua licet, pareas mihi; non enim ego
delector flens inter-cœnandum: sed et Aurora
195 aderit mane-genita: gravor quidem neutiquam
deflere _eum,_ quicunque mortuus-fuerit mortalium et fatum
obierit.
Hic nimirum et honor solus _est_ miseris mortalibus,
comam tondere _amicos de mortuis,_ profundereque lacrimas de-
genis.
Etenim meus obiit frater, neutiquam ignavissimus
200 Argivorum: debes autem tu nosse: non enim ego
congressus-sum, nec vidi: supra autem alios dicunt fuisse
Antilochum, supra quidem _alios_ currendo velocem ac bellatorem.
Hunc autem respondens affatus-est flavus Menelaus:
o amice: quandoquidem tanta dixisti, quanta prudens vir
205 diceret et faceret, etiam qui major-natu esset:
(talis enim et patris _es,_ quare etiam prudenter loqueris:
facile autem conspicua _est_ proles viri, cui Saturnius
felicitatem destinaverit et uxorem-ducenti et nascenti,
quemadmodum nunc Nestori dedit perpetua diebus omnibus,
210 ipsum quidem molliter senescere in ædibus,
filios porro prudentesque et hastis (_bello_) esse optimos)
nos vero fletum quidem sinamus, qui prius incidit:
cœnæ autem rursus memores-simus, manibusque aquam
infundant: sermones autem etiam mane erunt
215 Telemacho et mihi, ut-colloquamur inter-nos.
Sic dixit: Asphalion vero aquam manibus infundebat,
sedulus famulus Menelai gloriosi.
Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.
Tum vero aliud cogitavit Helena, Jove enata:
220 protinus inde in vinum misit medicamen, unde bibebant,
luctui-iræque-adversum, malorum oblivionem-inducens omnium.
Qui illud biberit, postquam crateri mixtum-fuerit,
non tota-die profuderit lacrimam de genis,
ne si quidem ei mortui-fuerint materque paterque;
225 ne si quidem ei coram fratrem, aut carum filium
ferro trudicarint, ipse vero oculis videret.
Talia Jovis filia habebat medicamina sollerter-excogitata,
bona, quæ ei Polydamna præbuerat, Thonis uxor,
Ægyptia; ubi plurima producit alma terra
230 medicamina, multa quidem bona mixta, multa autem perniciosa:
medicus vero _ibi_ unusquisque _est_ peritus supra omnes
homines: sane enim Pæonis sunt ex-genere.
Ac postquam immiserat, jusseratque vinum-infundi,
denuo verbis excipiens _maritum_ allocuta-est:
235 Atride Menelae, Jovis-alumne, atque etiam hi
virorum fortium filii, (enimvero deus alias alii
Jupiter bonumque malumque dat: potest enim omnia)
sane nunc convivamini, sedentes in ædibus,
et sermonibus delectamini: convenientia enim narrabo.
240 Omnia quidem non ego enarrare-queam, nec nominare,
quot Ulyssis audentis-animi sunt certamina:
sed qualiter istud fecit, et sustinuit fortis vir
populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi.
Se ipsum plagis indecoris domans,
245 pannos-viles circumjiciens humeris, servo similis,
virorum hostium ingressus-est urbem latis-viis:
alii vero se-ipsum viro celans assimilabat,
mendico, qui neutiquam talis erat apud-naves Achivorum:
huic similis ingressus-est Trojanorum urbem. Illi _eum_
ignorabant
250 omnes: ego vero ipsum sola agnovi, talis licet-esset,
et ipsum interrogabam: ille tamen astutia tergiversabatur.
Sed quum jam ipsum ego lavissem et unxissem oleo,
vestibusque induissem, et juravissem firmum jusjurandum,
non prius _me_ Ulyssem inter Trojanos prodituram,
255 quam ipse ad naves veloces tentoriaque pervenisset:
tum demum mihi omnem mentem aperuit Achivorum.
Plurimos autem Trojanorum quum-interfecisset longo ære,
ivit ad Argivos: atque astutiæ _famam_ reportavit multam.
Ibi aliæ Trojanæ stridule ejulabantur: sed meum pectus
260 gaudebat: quippe jam mihi cor versum-erat ut-redirem
rursus domum: noxam vero deflebam, quam Venus
dederat, quando me duxit illuc cara a patria terra,
filiamque meam post-me-relinquentem, thalamumque, maritumque,
nulla re mancum, nec mente, nec forma.
265 Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus:
sane hæc utique omnia, uxor, recte dixisti.
Jam quidem multorum cognovi consiliumque mentemque
virorum heroum, multamque peragravi terram:
sed nondum talem ego vidi oculis,
270 quale Ulyssis audente-animo erat carum cor.[TR2]
Quale etiam hoc fecit et ausus-est fortis vir
equo in polito, ubi insidebamus omnes optimi
Argivorum, Trojanis cædem et fatum ferentes.
Venisti deinde tu illuc: jussisse autem te videbatur
275 deus, qui Trojanis volebat gloriam præbere;
et te Deiphobus deo-similis sequebatur profectam.
Ter autem circumlustrasti cavas insidias attrectans,
et nominatim Danaorum appellabas optimos,
omnium Argivorum vocem _tuam_ assimilans uxoribus (_uxorum
vocibus_).
280 At ego et Diomedes et divinus Ulysses,
sedentes inter medios, audivimus ut vocasti.
Nos quidem ambo promti-eramus exsilientes
aut exire, aut intus protinus respondere:
at Ulysses prohibuit et continuit quantumvis cupidos.
285 [Ibi ceteri quidem omnes tacebant filii Achivorum:
Anticlus vero te solus excipere verbis
volebat; sed Ulysses os manibus comprimebat
indesidenter robustis, servavitque omnes Achivos: _quem_
tamdiu tenuit, donec te seorsum abduxisset Pallas Minerva.]
290 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,
durius _est:_ nequaquam enim ei ista depulere tristem interitum,
ne si ei cor quidem ferreum intus esset.
Sed agite, ad cubile dimittite nos, ut jam
295 somno sub dulci delectemur cubantes.
Sic dixit: Argiva autem Helena, ancillis præcepit
cubilia sub porticu ut-ponerent, et stragula pulcra
purpurea injicerent, sternerentque supra tapetas,
lænasque imponerent villosas superne quibus-integerentur.
300 Illæ vero iverunt ex ædibus, facem in manibus habentes:
cubiliaque stravere; sed hospites ducebat præco.
Atque hi quidem in vestibulo domus illic cubarunt,
Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius;
Atride vero dormiebat in-recessu domus excelsæ,
305 juxtaque Helena sinuoso-peplo cubavit divina inter-mulieres.
Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
surrexit e lecto bello strenuus Menelaus,
vestesque sibi-induit, et gladium acutum suspendit-ab humero,
pedibusque nitidis subligavit pulcros calceos:
310 progressus-est autem e thalamo, deo similis coram:
Telemachoque assidebat, verbumque dixit et elocutus-est:
Quænam vero te necessitas huc duxit, Telemache heros,
ad Lacedæmonem divinam, per lata dorsa maris?
publicane-res, an privata? hoc mihi vere dic.
315 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est:
Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum,
veni, si quam mihi famam de-patre diceres.
Comeditur mihi domus, perieruntque pinguia opera:
hostilium autem virorum plena _est_ domus, qui mihi perpetuo
320 pecora alia-post-alia mactant, et trahentes-pedes camuros boves,
matris meæ proci, superbam contumeliam exercentes.
Propterea nunc ad-tua genua veni, si forte velis
illius sævam perniciem narrare, sicubi vidisti
oculis tuis, sive _de ea_ alius sermonem audivisti
325 errantis: valde enim ipsum ærumnosum peperit mater.
Nec quicquam mihi verecundans blandiaris, neu miserescens,
sed plane mihi enarra, quemadmodum tibi-contigit videre.
Precor, si unquam tibi aliquod pater meus, strenuus Ulysses,
aut dictum, aut aliquod factum pollicitus effecit
330 populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi:
horum nunc mihi memento, et mihi verum dic.
Hunc autem graviter ingemiscens allocutus-est flavus Menelaus:
dii boni! profecto perquam fortis viri in cubili
volebant cubare, imbelles ipsi quum-sint.
335 Ut vero quando in lustro cerva fortis leonis
hinnulos ubi-collocarit recens-genitos, lactentes,
saltus investigat, et valles herbosas
pascens; ille vero deinde suum ingressus-est cubile,
utrisque autem illis duram mortem infert:
340 ita Ulysses illis durum fatum inferet.
Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo,
talis, qualis olim bene-condita in Lesbo
e contentione cum-Philomelide luctatus-est assurgens,
prostravitque _eum_ fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi
345 talis cum-procis _quoque_ congrederetur Ulysses:
omnes brevisque-vitæ fierent amarisque-nuptiis.
De-istis vero quæ me interrogas et petis, non equidem
alia præter _verum_ dixerim declinando, nec te decipiam:
sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax,
350 horum nullum tibi ego celabo dictum, neque occultabo.
In-Ægypto etiamnum dii huc cupientem redire
detinebant, quoniam non ipsis feceram perfectas hecatombas.
[sed semper volebant dii _nos_ meminisse præceptorum.]
Insula autem quædam est undoso in ponto,
355 Ægyptum ante, (Pharum autem ipsam vocant)
tantum semota, quantum _spatii_ toto-die cava navis
confecerit, cui stridulus ventus aspiret a-puppi:
in _ea_ autem portus _est_ opportunus, unde naves æquales
in pontum deducunt, postquam-hauserunt nigram aquam.
360 Illic me per-viginti dies detinebant dii, neque unquam venti-
secundi
spirantes apparebant in-mare-flantes, qui navium
ductores sunt super lata dorsa maris.
Et jam viatica omnia consumta-fuissent, et animi virorum,
nisi me aliqua dearum miserata-fuisset, et me servasset,
365 Protei potentis filia, marini senis,
Idothea: huic enim maxime sane animum commovi;
quæ mihi soli reptanti occurrit, seorsum a-sociis.
Semper enim circa insulam vagantes piscabantur
curvis hamis: urgebat vero ventrem fames.
370 Hæc autem me prope stans, verbum dixit, locutaque-est:
Stultus es, o hospes, tantopere, an desipiens?
aut sponte cessas, et delectaris dolores ferens,
quod adeo diu in insula detineris, neque ullum finem
invenire potes; deficit autem tibi cor sociorum.
375 Sic dixit: sed ego ipsam respondens allocutus-sum:
eloquar tibi, quæcunque tandem es dearum,
quomodo ego neutiquam volens detinear, sed videor
immortales offendisse, qui cœlum latum habitant.
Sed tu quidem mihi dic, (dii vero omnia sciunt)
380 quisnam me immortalium impedit, et arcet ab-itinere,
reditumque _dic,_ ut per pontum proficiscar piscosum.
Sic dicebam: illa autem statim respondit, præstantissima
dearum:
enimvero tibi, hospes, _hæc_ valde vere enarrabo.
Versatur quidam hic senex marinus verax,
385 immortalis Proteus Ægyptius, qui-utique maris
totius fundos novit, Neptuno subserviens:
huncce meum aiunt patrem esse, ac _me_ genuisse.
Quem si quo-pacto tu possis insidiatus prendere,
ille tibi dicat viam et mensuras itineris,
390 reditumque, ut per mare proficiscaris piscosum;
ac præterea tibi dicat, Jovis-alumne, si velis,
quodcunque tibi in ædibus malumque bonumque acciderit,
absente te per-longam viam difficilemque.
Sic dixit: at ego ipsam vicissima allocutus-sum:
395 ipsa nunc explica tu insidias divini senis,
ne quo-pacto me prævidens, aut præsciens, effugiat:
difficilis etenim est deus mortali homini domitu.
Sic dicebam; illa vero continuo respondit, præstantissima
dearum:
enimvero ego tibi, hospes, _has_ valde vere enarrabo.
400 Quando sol in-medium cœlum ascenderit,
tunc e mari emergit senex marinus verax,
flatu sub Zephyri, nigra superficie-horrescentis-maris obtectus;
egressusque decumbit sub specubus cavis:
circa ipsum vero phocæ, progenies (_s._ pisces) pulcræ Halosydnæ,
405 confertæ dormiunt, e cano mari egressæ,
acerbum exspirantes maris perprofundi odorem.
Illuc te ego ducens, simul cum aurora illucescente,
collocabo _vos_ ex-ordine: tu vero diligenter elige socios
tres, qui tibi apud naves bene-tabulatas optimi _sunt._
410 Omnes autem tibi enarrabo malas-astutias hujus senis.
Phocas quidem primum numerabit, et obibit:
ac postquam omnes per-quinos-numerarit et inspexerit,
cubabit in mediis, pastor veluti in-gregibus ovium.
Hunc quidem ubi primum decubuisse videritis,
415 tum deinde vobis curæ-sit roburque visque:
illic vero tenete obluctantem et nitentem licet elabi.
Omnia vero ut-fiat, tentabit, quæcunque in terra
reptilia oriuntur, et aqua, et immane-ardens ignis:
vos autem firmiter tenete, magisque premite.
420 Sed quando demum te ipse interrogaverit verbis,
talis apparens, qualem decubuisse videritis,
tum vero desiste a-vi, solveque senem,
heros: interroga vero, deorum quisnam te affligat;
reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.
425 Sic locuta, pontum subiit fluctuantem.
At ego ad naves, ubi stabant in arenis,
ibam: multa vero mihi cor in-profundo-agitabat eunti.
Ac postquam ad navem deveneram ac mare,
cœnamque apparavimus, et supervenit divina nox;
430 tum vero dormivimus in litore maris.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
tum vero ad litus maris late-patentis
ivi, multum diis supplicans: atque socios
tres ducebam, quibus potissimum confidebam omnem ad impetum.
435 Interea autem illa ingressa maris latum sinum,
quatuor phocarum e ponto pelles attulit;
omnes vero erant recens-detractæ: dolum autem struebat patri.
Cubilia vero in arenis quum-exsculpisset marinis,
sedebat exspectans; nos autem valde prope venimus ipsam:
440 ex-ordineque _ea nos_ collocavit, injecitque corium unicuique.
Illic sane molestissimæ insidiæ erant: affligebat enim graviter
phocarum in-mari-nutritarum teterrimus odor:
quis enim marinum apud cetum cubare-posset?
sed ipsa _nos_ servavit et excogitavit magnum auxilium:
445 ambrosiam naribus unicuique supposuit afferens,
dulce admodum spirantem, sustulitque ceti odorem.
Totum autem mane exspectabamus patienti animo:
phocæ vero e mari venere confertæ: eæ quidem deinde
ordine cubabant juxta litus maris.
450 Meridianus autem senex exiit e mari, invenitque phocas
obesas: omnes vero obibat, recensuitque numerum.
Ac nos primos recensuit inter-cetos, neque omnino animo
suspicabatur dolum esse: deinde autem decubuit et ipse.
Nos vero vociferantes irruimus; circumque _eum_ manus
455 jecimus; nec senex dolosæ obliviscebatur artis:
sed primum quidem leo factus-est bene-jubatus,
ac deinde draco, et panthera, atque ingens sus;
factus-est etiam liquida aqua, et arbor alto-vertice-comans.
Nos vero firmiter _eum_ tenebamus constanti animo.
460 Sed quum jam angebatur senex, malas-versutias sciens,
tum vero me verbis interrogans allocutus-est:
Quisnam tibi, Atrei fili, deorum contulit consilia,
ut me caperes invitum insidiatus? cujus-rei tibi est-opus?
Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum:
465 scis, senex, (quid me ista decipiens interrogas?)
quomodo jam diu in insula detineor, neque aliquem finem
invenire queo, conficitur autem mihi intus cor.
Sed tu saltem mihi dic, (dii vero omnia sciunt)
quisnam me immortalium detineat, et arceat ab-itinere,
470 reditumque _dic,_ ut per pontum proficiscar piscosum.
Sic dicebam; ille vero me statim respondens allocutus-est:
atqui omnino debebas Jovique aliisque diis
facere sacra pulcra et _naves_ conscendere, ut citissime
tuam in patriam venires, navigans per nigrum pontum.
475 Non enim tibi prius fatum _est_ amicosque videre et venire
ad-domum bene-ædificatam, et tuam in patriam terram,
quam quando Ægypti, a-Jove-fluentis fluvii,
rursus ad-aquas redieris, fecerisque sacras hecatombas
immortalibus diis, qui cœlum latum tenent:
480 et tunc tibi dabunt viam dii, quam tu cupis.
Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor,
eo-quod me rursus jubebat per obscurum pontum
in-Ægyptum ire, longum iter difficileque.
Verum etiam sic ipsum verbis respondens allocutus-sum:
485 Hæc quidem sic plane perficiam, senex, ut tu præcipis.
Sed age mihi hoc dic et vere enarra,
si omnes cum navibus incolumes redierint Achivi,
quos Nestor et ego reliquimus, a-Troja profecti,
an aliquis periit morte inopinata, sua in nave,
490 aut amicorum in manibus, postquam bellum confecerit.
Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est:
Atride, quid me hæc interrogas? nec quicquam te oportet
scire, neque explorare meum animum; nec te puto
diu absque-lacrimis fore, postquam bene omnia audieris.
495 Multi enim illorum domiti-sunt, multi vero relicti;
duces autem duo soli Achivorum ære-loricatorum
in reditu periere: pugnæ vero etiam tu interfuisti.
Unus autem adhuc alicubi vivus detinetur lato in-ponto.
Ajax quidem apud naves domitus-est longis-remis-instructas.
500 Gyris primum Neptunus admovit,
petris magnis, et salvum-eduxit e-mari:
et sane effugisset mortem, etiamsi invisus Minervæ,
nisi superbum dictum protulisset, et in-magnum incidisset-
peccatum:
dixit _vel_ invitis diis _se_ evitaturum magnos fluctus maris.
505 Hunc vero Neptunus magna audivit jactantem:
statim deinde, tridente sumto, manibus validis
percussit Gyræam petram, et abscidit ipsam:
et unum quidem illic manebat, alterum vero frustum incidit mari:
cui Ajax primum insidens valde perculsus erat;
510 eum autem ferebat in mare infinitum, undosum.
[Sic ille quidem ibi periit, postquam biberat salsam aquam.]
Tuus vero utcunque effugit mortem frater et evitavit
in navibus cavis: servavit enim _eum_ veneranda Juno.
Sed quando jam statim erat ad-Malearum montem arduum
515 perventurus, tum vero ipsum abreptum procella
pontum per piscosum tulit, valde ingemiscentem,
agri ad extremam-oram; ubi ædes habitabat Thyestes
prius, at tunc habitabat Thyestiades Ægisthus.
Sed quum jam et illinc appareret reditus incolumis,
520 retro vero dii ventum verterunt, et _illi_ domum venerunt:
sane ille quidem gaudens ingressus-est patriam terram,
et osculabatur tangens suam patriam: multæ vero ab ipso
lacrimæ calidæ fundebantur, quia lubenter vidit terram.
Hunc autem e specula conspexit speculator, quem constituerat
525 Ægisthus dolosus _eo_ ducens: promisit autem mercedem,
auri duo talenta: observabat vero hic in annum,
ne ipsum lateret prætervehens, recordareturque _Agamemno_
strenuæ fortitudinis.
Ivit autem nuntiaturus ad ædes pastori virorum.
Statim vero Ægisthus dolosam excogitavit machinam:
530 electis per populum viginti viris optimis
constituit insidias, et ab-altera-parte jussit convivium
apparari.
At ipse ivit invitans Agamemnonem, pastorem virorum,
cum-equis et curribus, nefanda animo-agitans.
Hunc autem ignarum perniciei reduxit, et trucidavit
535 convivio-exceptum, ut aliquis interfecerit bovem ad præsepe.
Nec quisquam Atridæ sociorum relictus-est, qui eum sequebantur,
nec quisquam Ægisthi; sed strati-sunt in ædibus.
Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor;
flebam autem in arenis sedens; nec mihi cor
540 volebat amplius vivere, et videre lumen solis.
At postquam flendoque volutandoque saturatus-eram,
tum vero me allocutus-est senex marinux verax:
Ne-amplius, Atrei fili, longo tempore indesinenter sic
fleas, quoniam non remedium aliquod inveniemus: sed citissime
545 tenta, quo jam tuam in-patriam terram pervenias.
Aut enim ipsum vivum deprehendes, aut Orestes
interfecit præveniens: tu vero sepulturæ occurreris.
Sic dixit: at mihi cor et animus generosus
rursus intra pectus, etiamsi mœsto, lætabatur:
550 et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:
Hos quidem jam novi: tu vero tertium virum nomina,
qui adhuc vivus detinetur in-lato mari.
[aut mortuus: volo autem, etiamsi mœstus, audire.]
Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est:
555 filius Laertæ, in Ithaca ædes habitans:
hunc vero vidi in insula uberes lacrimas fundentem,
Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate
detinet: illeque non potest in-suam patriam terram pervenire.
Non enim ei adsunt naves remigio-instructæ, et socii,
560 qui ipsum devehant per lata dorsa maris.
Tibi vero non a-fato-decretum est, Jovis-alumne o Menelae,
in Argo equos-pascente mori et fatum obire:
sed te in Elysium campum et fines terræ
immortales mittent, ubi flavus Rhadamanthus _est:_
565 ubi quidem facillima vita est hominibus:
non nix, neque hiemis multa, neque unquam imber,
sed semper Zephyri argute-spirantes auras
Oceanus emittit, ad-refrigerandum homines:
quoniam habes Helenam, et ipsis Jovis gener es.
570 Sic locutus, pontum subiit fluctuosum.
At ego ad naves simul cum divinis sociis
ivi; multa autem mihi cor in-profundo-agitabat eunti.
Ac postquam ad navem devenimus et mare,
cœnamque apparavimus, supervenitque divina nox:
575 tum denique dormivimus in litore maris.
Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,
naves quidem omnium-primum deduximus in mare divinum,
et malos imposuimus et vela navibus æqualibus:
et ipsi porro ingressi in transtris consederunt;
580 ordine autem sedentes canum mare verberabant remis.
Rursus autem ad Ægypti _regionem,_ a-Jove-fluentis fluvii,
constitui naves, et feci perfectas hecatombas.
Ac postquam sedaveram deorum iram sempiternorum,
aggessi Agamemnoni tumulum, ut inexstincta _ei_ gloria esset.
585 His peractis, redii: dederuntque mihi ventum-secundum
dii, qui me celeriter caram in patriam deduxerunt.
Verum age nunc mane in ædibus meis,
donec undecimaque duodecimaque fuerit _dies;_
et tunc te bene dimittam, daboque tibi splendida dona,
590 tres equos et currum bene-politum: ac deinde
dabo pulcrum poculum, ut libes diis
immortalibus, mei memor per-dies omnes.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:
Atride, ne sane me multo tempore hic detine.
595 Etenim in annum ego apud te certe perdurarem
sedens, nec me domus caperet desiderium, nec parentum:
vehementer enim sermonibus verbisque tuis auscultans,
oblector: sed jam mihi tædio-afficiuntur socii
in Pylo divina: tu vero me in-tempus hic detines.
600 Donum autem, quodcunque mihi dederis, sit quod-recondi-possit;
equos vero in Ithacam non ducam, sed tibi ipsi _eos_
hic relinquam oblectamentum: tu enim campo imperas
lato, in quo quidem lotus multus, in _quo_ cyperus,
triticumque, et far, ac late-germinans hordeum album.
605 In Ithaca autem nec sane curricula lata, nec omnino pratum:
capris-pascendis-apta _est;_ et magis ardua _solo_ equos-
pascente.
Nulla enim insularum equis-agendis-idonea nec-bonis-pratis-
instructa,
quæ mari incumbunt; Ithaca vero etiam supra omnes.
Sic dixit: risit vero bello strenuus Menelaus,
610 manuque eum demulsit, verbumque dixit et elocutus-est:
Sanguinis es boni, care fili, quippe-talia loqueris:
atqui ego tibi hæc _dona_ commutabo; possum enim.
Donorum autem, quæcunque in mea domo recondita jacent,
dabo, quod pulcerrimum et pretiosissimum est.
615 Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus vero
est totus, auro autem labra supra-munita-sunt;
opus vero _est_ Vulcani: donavit autem eum _mihi_ Phædimus heros,
Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit
illuc me in-reditu-profectum: tibi autem volo id præbere.
620 Sic hi quidem talia inter se loquebantur.
Convivatores autem in ædes ierunt divini regis:
illique adducebant quidem oves, afferebantque validum vinum:
panem vero ipsis uxores pulcris-vittis-in-capite intulerunt.
Sic illi quidem circa cœnam in ædibus occupabantur.
625 Proci vero ante Ulyssis domum
discis delectabantur et hastilibus jaculantes;
in facto-arte pavimento, ubi antea insolentiam exercebant.
Antinous vero consederat et Eurymachus divinæ-formæ,
principes procorum, virtute autem erant longe optimi.
630 His autem filius Phronii Noemon prope accedens,
Antinoum verbis interrogans allocutus-est:
Antinoe, numquid scimus in mente _nostra,_ an etiam non,
quando Telemachus redeat e Pylo arenosa?
navem mihi abiit abducens; mihi vero opus est illa,
635 Elidem in spatiosam ut-trajiciam, ubi mihi equæ
duodecim feminæ, subtus autem muli patientes-operis
indomiti: ex-quibus aliquem adigens domarem.
Sic ait: illi vero in animo obstupescebant; non enim putabant
in Pylum _eum_ abiisse Neleiam, sed alicubi illic
640 in-agris, aut apud-oves esse, aut cum-subulco.
Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:
vere mihi dic; quando abiit, et quinam illum
juvenes sunt-secuti? ex-Ithacane electi, an sui ipsius
mercenariique servique? poteruit etiam perficere.
645 Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam,
utrum tibi vi invito abstulit navem nigram,
an lubens ei dedisti, postquam adortus-est _te_ sermone?
Hunc autem filius Phronii Noemon contra allocutus-est:
ipse lubens ei dedi: quid fecerit etiam alius,
650 quando vir talis, habens curas in-animo,
petat? difficile negare præbitionem foret.
Juvenes autem, qui in populo excellunt apud nos,
illi eum secuti-sunt; ac ducem ego conscendentem vidi
Mentorem, aut deum; illi vero ipsi in-omnibus similis-erat.
655 Sed hoc miror: vidi hic Mentorem divinum
heri sub-auroram; tunc autem conscendit navem in-Pylum.
Sic igitur locutus abiit ad domos patris.
His vero utrisque perculsus-est animus generosus;
proci autem simul consedere, et cessarunt a-certaminibus.
660 Inter-eos vero Antinous fatus-est, Eupithei filius,
dolens: furore autem multum præcordia circumfusa-nigro _sanguine_
implebantur, oculi vero ei igni splendenti similes-erant:
Di boni! certe magnum facinus superbe patratum-est
Telemacho, profectio hæc! dicebamus autem ei non perfectum-iri.
665 Tot vero invitis juvenculus puer abiit sic,
nave deducta, electisque per populum optimis.
Incipiet et ulterius malum esse: sed ei ipsi
Jupiter perdat vim, antequam nobis malum severit.
Verum agite, mihi date navem celerem et viginti socios,
670 ut eum ipsum venientem insidiis-excipiam, et observem,
in freto Ithacæque Samique asperæ:
ut cum-sua-pernicie naviget propter patrem.
Sic dixit; illi vero omnes laudabant atque hortabantur:
statim deinde exsurgentes ibant in domum Ulyssis.
675 Neque inde Penelope per-longum tempus fuit inscia
sermonum, quos proci in mente profunde-cogitabant;
præco enim illi dixit Medon, qui audiebat consilia,
extra aulam quum-esset: illi vero intus consilium texebant.
Ivit autem annuntiaturus per domos Penelopæ:
680 hunc autem in limine venientem allocuta-est Penelope:[TR3]
Præco, cur vero te miserunt proci inclyti?
an ut-dicas ancillis Ulyssis divini,
a-labore ut-cessent illisque ipsis convivium apparent?
Ne ambientes _me_ neque alio decedentes,
685 ultimum et postremum nunc hic cœnent!
Qui frequenter congregati, victum absumitis multum,
possessionem Telemachi prudentis. Nec quisquam a-patribus
vestris pridem audiistis, pueri quum-essetis,
qualis Ulysses erat inter vestros parentes,
690 neque ulli faciens injuriam, nec quicquam _tale_ locutus
in populo? qui-utique est mos potentium regum,
alium ut-oderit _quis_ mortalium, alium amet.
Ille vero nunquam omnino malo quemquam affecit:
sed vester quidem animus et indigna facinora
695 apparent, neque ulla est _in vobis_ gratia postea beneficiorum.
Hanc autem rursus allocutus-est Medon, prudentia sciens:
utinam enim sane, regina, hoc maximum malum esset.
Sed multo majusque et gravius aliud
proci meditantur, quod ne perficiat Saturnius:
700 Telemachum cogitant interficere acuto ære,
domum revertentem; ille vero profectus-est ad-quærendam patris
famam
in Pylum sacram et in Lacedæmonem divinam.
Sic ait; illi vero ibi soluta-sunt genua et carum cor:
diu autem ipsam inopia-vocis tenuit; atque ei oculi
705 lacrimis impleti-sunt, clara autem ei detenta-est vox.
Tandem vero ipsum verbis respondens allocuta-est:
Præco, cur vero mihi filius abiit? nec quicquam ipsum oportebat
naves celeres conscendere, quæ maris equi hominibus sunt,
trajiciuntque immensum humidum.
710 An ut ne nomen quidem ejus inter homines relinquatur?
Huic autem respondit deinde Medon, prudentia sciens:
haud scio an aliquis ipsum deus impulerit, an et ipsius
animus impetum-ceperit ire in Pylum, ut audiat
patris sui aut reditum aut quodnam fatum obierit.
715 Sic igitur locutus abiit per domum Ulyssis.
Illam autem dolor circumfudit animum-crucians, neque amplius
sustinuit
in-sella sedere, multæ in domo quæ-erant:
verum super limine sedebat elaborati thalami,
miserabiliter lamentans: circum autem ancillæ ejulabant
720 omnes, quotquot in domibus erant juniores atque vetulæ.
Illas vehementer flens alloquebatur Penelope:
Audite, amicæ; nimios enim mihi Olympius dolores dedit
præ omnibus, quotquot una mecum nutritæ-ac natæ-sunt:
quæ antea quidem maritum bonum amisi magnanimum,
725 omnibus virtutibus ornatum inter Danaos:
[eximium, cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:]
nunc rursus filium dilectum abripuerunt procellæ
inglorium ex ædibus, nec de-abeunte audivi.
Infelices, ne vos quidem in animum induxistis unaquæque
730 e lecto me suscitare, bene scientes animo,
quando ille conscendit cavam navem nigram.
Si enim ego intellexissem istud iter molientem,
sane certe aut mansisset, quantumvis cupidus itineris;
aut me mortuam in ædibus reliquisset.
735 Sed aliquis famulus Dolium vocet senem,
ministrum meum, quem mihi dedit jam pater huc eunti,
et mihi hortum servat arboriferum: ut celerrime
Laertæ hæc omnia assidens enarret:
si forte aliquod ille in mente consilium texens
740 progressus inter-cives deploret, qui cupiunt
ipsius et Ulyssis perdere prolem deo-paris.
Hanc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea:
puella cara, tu quidem me interfice sævo ære,
vel sine in domo; sermonem vero te non celabo.
745 Noveram ego ista omnia; præbui autem illi, quæcunque jubebat,
panem et vinum dulce: a-me autem exegit magnum jusjurandum,
non prius tibi _me_ dicturam, quam duodecima adesset _dies,_
aut tu ipsa desiderares, et abiisse _se_ rescivisses;
quo ne flens corpus pulcrum læderes.
750 Verum _tu_ quando-lavaris, puris corpori vestibus sumtis,
in supernam-domum conscendens cum ancillis mulieribus,
supplica Minervæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis:
hæc enim ipsum deinde et e morte ereptum-servaverit.
Neu senem afflige afflictum: non enim existimo
755 penitus diis beatis sobolem Arcesiadæ
invisam-esse: sed adhuc fere aliquis supererit, qui habeat
domos excelsas, et procul _sitos_ pingues agros.
Sic dixit; illiusque sedavit fletum, cohibuitque oculos a-
fletu.
Ipsa vero lota, puris corpori vestibus sumtis,
760 in supernam-domum conscendit cum ancillis mulieribus;
imposuitque molas canistro, supplicavitque Minervæ:
Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita,
si-unquam tibi ingeniosus in ædibus Ulysses
aut bovis aut ovis pinguia femora adolevit:
765 horum nunc mihi memento, et mihi carum filium serva;
procos vero averte male superbientes.
Sic locuta, ululavit; dea autem ejus audivit preces.
Proci vero tumultuabantur per ædes obscuras:
sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:
770 Profecto jam nuptias nobis multum-ambita regina
apparat; neque omnino novit, quod suo cædes filio parata-est.
Sic igitur aliquis dicebat; ea vero nesciebant, ut acta-erant.
Inter eos autem Antinous concionatus-est et dixit:
Mirifici, sermones quidem insolentes fugite
775 omnes pariter, ne forte quis annuntiet etiam intus.
Sed age, silentio talem exsurgentes perficiamus
sermonem, qui jam etiam omnibus in mente placuit nobis.
Sic locutus, elegit viginti viros optimos:
profectique-sunt ire ad navem velocem et litus maris.
780 Navem quidem omnium-primum maris in-altum traxerunt:
ac malum imposuere et vela navi nigræ:
aptaruntque remos vertebris in coriaceis;
[omnia, ut oportebat; ac vela alba expanderunt;]
arma autem ipsis tulerunt animosi famuli.
785 Alte vero in humido hanc stiterunt; ingressique-sunt ipsi:
illic autem cœnam sumserunt, exspectabantque vesperem
supervenientem.
Illa vero in superna-domo, prudens Penelope,
jacebat jejuna, non-gustans cibum, nec potum,
cogitans, si sibi mortem effugeret filius eximius,
790 an ille a procis insolentibus domaretur.
Quanta autem cogitat leo virorum in turba,
timens, quum ipsi dolosum circulum circumdant:
tanta ipsam agitantem corripuit dulcis somnus:
dormiebat vero recumbens; solutique-sunt ei artus omnes.
795 Ibi autem aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva;
simulacrum effinxit, corpore autem assimilatum-erat mulieri,
Iphthimæ, filiæ magnanimi Icarii:
quam Eumelus duxerat, in Pheris ædes habitans.
Misit vero hanc ad domum Ulyssis divini,
800 dum Penelopen lamentantem, flentem,
compesceret a-fletu, ploratque lacrimoso.
In thalamum vero ingressa-est ad seræ lorum;
stetitque _ei_ supra caput, et ipsam sermone allocuta-est:
Dormis, Penelope, caro afflicta corde?
805 nequaquam te sinunt dii facile viventes
flere neque afflictari: quoniam adhuc rediturus est
tuus filius: nequaquam enim diis peccato-obnoxius est.
Huic autem respondit deinde prudens Penelope,
suaviter admodum dormiens in somniorum portis:
810 Cur, soror, huc venisti? nequaquam ante quidem
ventitabas, quandoquidem valde procul ædes habitas:
et me jubes cessare ab-ærumna ac doloribus
multis, qui me irritant in mente et in animo:
quæ ante quidem maritum bonum amisi magnanimum,
815 omnibus virtutibus ornatum inter Danaos:
[eximium; cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:]
nunc rursus filius dilectus abiit cava in nave,
puer, nec laborum probe gnarus, nec negotiorum.
Hujus-causa jam ego etiam magis lugeo, quam illius:
820 et ob-hunc contremisco et timeo, ne-quid patiatur,
sive is eorum in populo, quo abiit, sive in ponto.
Hostes enim multi in ipsum _mala_ machinantur,
cupientes occidere, antequam in-patriam terram pervenerit.
Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum:
825 confide, nec omnino in mente timeas tantopere.
Talis enim eum comes una sequitur, quam etiam alii
viri optarint _sibi_ adesse (pollet enim),
Pallas Minerva: te vero lamentantem miseratur:
quæ nunc me demisit, tibi hæc ut-dicerem.
830 Hanc vero rursus allocuta-est prudens Penelope:
siquidem vere tu dea es, deæque audivisti vocem,
eia age mihi et de-illo ærumnoso enarra,
sicubi adhuc vivat et videat lumen solis,
an jam mortuus-sit, et in Plutonis ædibus.
835 Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum:
non tibi de-illo quidem continuo dicam,
vivatne is, an mortuus-sit: malum vero vana loqui.
Sic locutum, januæ apud seram evanuit
in flatus ventorum: illa vero e somno exsiliit,
840 filia Icarii; carum autem ei cor exsultavit,
ut ipsi manifestum somnium supervenerat noctis conticinio.
Proci vero conscensa _nave_ navigabant humidas vias,
Telemacho cædem gravem in mente meditantes.
Est autem quædam insula medio in-mari petrosa,
845 media-inter Ithacamque Samumque asperam,
Asteris, non magna; portus vero navibus-apti insunt ipsi
utrinque-accessi: ibi hunc manebant insidiantes Achivi.
[TR1] "cibum" -> "Cibum"
[TR2] "carum cor" -> "carum cor."
[TR3] "Penelope;" -> "Penelope:"
Odysseæ V.—Ulyssis ratis.