TEXT:

1 Sol autem prorupit, relicto pulcro lacu,

cœlum in æreum, ut immortalibus luceret,

et mortalibus hominibus super almam terram:

illi autem ad-Pylum, Nelei bene-ædificatum oppidum,

5 pervenerunt; hi vero (_Pylii_) in litore maris sacra faciebant,

tauros totos-nigros, Neptuno cæruleis-capillis.

Novem autem consessus erant, quingeni vero in unoquoque

sedebant, et porriciebant in-singulis novem boves.

Quum hi viscera gustarunt, deoque femora incenderunt,

10 illi recta appellebant, atque vela navis æqualis

legerunt tollentes, ipsamque in-portu-statuere, egressique-sunt

ipsi:

ac Telemachus nave egrediebatur: præibat autem Minerva.

Illum prior allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

Telemache, non tibi opus jam pudoris ne tantillum quidem:

15 ideo enim et pontum pernavigasti, ut audires

de-patre, ubi _eum_ occultet terra, et quodnam fatum adierit.

Verum age nunc recta vade ad-Nestorem equûm-domitorem:

videamus, quodnam consilium in præcordiis absconditum-habeat.

Ora autem eum ipsum, ut vera dicat:

20 mendacium vero non dicet; valde enim prudens est.

Huic autem rursus Telemachus prudens contra locutus-est:

Mentor, quonam-modo jam accedam, quoque-modo salutabo ipsum?

neutiquam adhuc sermonum peritus-sum prudentium;

pudor vero _est,_ juvenem virum seniorem interrogare.

25 Hunc vero rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

Telemache, alia quidem ipse in mente tua dispicies,

alia vero et deus suggeret; non enim puto

te diis invitis natumque-esse enutritumque.

Sic igitur locuta præivit Pallas Minerva

30 celeriter: ille vero continuo post vestigia ibat deæ.

Venere autem in Pyliorum virorum congregationemque et consessus.

Ibi Nestor sedebat cum filiis; circumque socii

convivium apparantes, carnes assabant, aliasque transfigebant.

Hi vero, ut hospites viderunt, conferti venerunt omnes,

35 manibusque prehensabant, et considere jubebant.

Primus Nestorides Pisistratus prope accedens,

utrorumque prehendit manum _ipsos_que collocavit ad epulas,

pellibus in mollibus, super arenas marinas,

juxtaque fratrem Thrasymedem, et patrem suum.

40 Præbuit autem inde viscerum partes, infundebatque vinum

aureo poculo: propinans vero allocutus-est

Palladem Minervam, filiam Jovis ægidem-tenentis:

Supplica nunc, o hospes, Neptuno regi;

hujus enim in-epulas incidistis, huc profecti.

45 Ac postquam libaveris et supplicaveris, qua fas est,

da et huic deinde poculum dulcis vini

ad-libandum; quoniam et hunc puto immortalibus

supplicare: omnes enim diis indigent homines.

Sed junior est, ætasque-_ejus_-eadem mecum ipso:

50 propterea tibi priori dabo aureum poculum.

Sic locutus in manibus _deæ_ posuit poculum dulcis vini:

gaudebat autem Minerva prudenti viro justo,

eo-quod ipsi priori præbuerat aureum poculum.

Statimque supplicavit multa Neptuno regi:

55 Audi, Neptune terram-continens, neu dedigneris

nobis supplicantibus perficere hæc opera.

Nestori quidem omnium-primo et filiis gloriam præbe:

ac deinde ceteris da gratam remunerationem,

cunctis Pyliis, ob-inclytam hecatombam.

60 Da vero etiam Telemachum et me re-confecta redire,

cujus-gratia huc venimus celeri cum nave nigra.

Sic igitur jam precabatur, et ipsa omnia perficiebat;

dedit vero Telemacho pulcrum poculum duplex.

Eodemque ipso-modo supplicavit Ulyssis carus filius.

65 Hi autem ut assarant carnes superiores et _igni_ extraxerant

partibus distributis, epulabantur splendidas epulas.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

illis inde sermonem exorsus-est Gerenius eques Nestor:

Nunc jam decentius est inquirere et interrogare

70 hospites quinam sint, postquam saturati-sunt cibo.

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias?

utrum ob aliquod negotium, an temere vagamini,

tanquam prædones, per mare; qui-quidem errant,

animas objectantes, malum alienis ferentes?

75 Hunc rursus Telemachus prudens contra allocutus-est,

confidens: ipsa enim _ei_ in animo confidentiam Minerva

posuit, ut illum de patre absente interrogaret:

[et ut ipsum gloria insignis inter homines haberet:]

O Nestore Nelide, magna gloria Achivorum,

80 interrogas, unde simus; ego vero tibi enarrabo.

Nos ex Ithaca sub-Neio _sita_ venimus;

negotium autem hoc privatum _est,_ non publicum, quod dico.

Patris mei famam latam inquiro, sicubi audiero,

divini Ulyssis audentis-animi; quem pridem aiunt,

85 una tecum pugnantem, Trojanorum urbem evertisse.

Alios enim omnes, quotquot cum-Trojanis pugnarunt,

audivimus, quo-in-loco unusquisque perierit sæva morte:

illius vero etiam mortem incognitam reddidit Saturnius.

Non enim quisquam potest clare dicere, ubinam perierit;

90 utrum ille in continenti domitus-sit a-viris infestis,

an etiam in pelago inter fluctus Amphitritæ.

Ideo nunc ad-tua genua venio, si velis

illius tristem mortem enarrare, sicubi videris

oculis tuis, aut alius orationem si-audiveris

95 errantis; valde enim ipsum ærumnosum peperit mater.

Nec quicquam mihi verecundans blandiaris, neu miserescens;

sed probe mihi narres, utcunque tibi-contigit videre.

Oro, si unquam tibi aliquod pater meus, strenuus Ulysses,

sive dictum, sive aliquod factum pollicitus perfecit

100 populo in Trojanorum, ubi passi-estis detrimenta Achivi:

horum nunc mihi memor-sis et mihi verum dicas.

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:

o amice: quoniam me recordari-facis calamitatis, quam in illo

populo passi-sumus robore indomiti filii Achivorum;

105 sive quanta cum navibus per obscurum pontum

errantes ad prædam, quacunque duceret Achilles;

sive quanta etiam circa urbem magnam Priami regis

præli-fecimus; ibi vero inde occisi-sunt, quotquot optimi:

illic quidem Ajax jacet Mavortius, illic vero Achilles,

110 illic et Patroclus, diis _belli_ auctor similis;

illic et meus dilectus filius, simul fortis et eximius,

Antilochus, supra-modum currendo velox ac pugnator;

aliaque multa præter hæc passi-sumus mala; quis illa

omnia enarraret mortalium hominum?

115 neque si vel quinquennio et sexennio hic-permanens

interrogaveris, quot illic passi-sunt mala divini Achivi:

prius tædio-affectus tuam ad-patriam terram perveneris.

Novennio enim ipsis mala machinati-sumus circumvenientes

omnigenis dolis: vix tandem finem-dedit Saturnius.

120 Ibi nullus unquam prudentia comparari contra

voluit, quippe valde multum _eos_ superabat divinus Ulysses

omnigenis dolis, pater tuus; siquidem revera

illius gnatus es; admiratio me tenet aspicientem.

Profecto enim sermones quidem similes, nec putares

125 virum juniorem tantopere _ipsi_ similiter loqui.

Ibi nempe usque quidem ego et divinus Ulysses,

neque unquam in concione diverse dicebamus, nec in consilio,

sed eundem animum habentes, mente et prudenti consilio

consultabamus, Argivis ut quam optima fierent.

130 At postquam Priami urbem destruximus excelsam,

abivimusque in navibus, deusque dispersit Achivos:

tunc sane Jupiter tristem in mente moliebatur reditum

Argivis: quia nequaquam prudentes neque justi

omnes erant; ideoque ipsorum multi malum fatum consecuti-sunt,

135 ira ex perniciosa Minervæ forti-patre-natæ,

quæ contentionem Atridas inter ambos posuit.

Hi vero convocatis ad concionem omnibus Achivis,

temere, at non ut decuerat, sub solem occidentem, _post cœnam,_

(ac venerant vino gravati filii Achivorum)

140 sermonem proferebant, cujus gratia populum congregarant.

Ibi nempe Menelaus jubebat omnes Achivos

reditus meminisse super lata dorsa maris:

nec-tamen Agamemnoni omnino placebat: volebat enim _is_

populum detinere, facereque sacras hecatombas,

145 ut illam Minervæ vehementem iram placaret;

stultus, neque istud noverat, quod _iis_ non persuasurus esset.

Non enim subito deorum vertitur mens sempiternorum.

Sic hi quidem asperis sibi-vicissim-respondentes verbis

stabant: ac surrexere bene-ocreati Achivi,

150 clamore ingenti: bifariam autem ipsis placebat consilium.

Per-noctem quidem dormivimus, perniciosa mentibus cogitantes

mutuo: in _nos_ enim Jupiter parabat damnum mali.

Mane autem alii quidem naves deduximus in mare divinum,

resque imposuimus, profundeque-cinctas mulieres.

155 Dimidia vero inde pars-populi se-continebat manens

illic, apud Atriden Agamemnonem, pastorem virorum:

dimidia autem conscensis _navibus_ vela-dabamus; hæ autem valde

cito

navigabant; stravit autem deus vastum pontum.

In Tenedum inde quum-venissemus, fecimus sacra diis,

160 domum festinantes; Jupiter vero nondum meditabatur reditum:

infestus, qui contentionem concitavit malam secundo iterum.

Alii quidem aversis iverunt navibus utrinque-recurvis,

_qui_ circa Ulyssem _erant_ regem prudentem, variis-consiliis-

instructum,

rursus Atridæ Agamemnoni gratificantes.

165 Sed ego cum navibus confertis, quæ me sequebantur,

fugi, quoniam cognoscebam, quod jam mala meditabatur deus.

Fugit porro Tydei filius Mavortius, excivitque socios;

sero vero tandem ad nos venit flavus Menelaus,

in Lesbo autem invenit de-longa navigatione deliberantes:

170 utrum supra Chium iremus asperam,

insulam versus Psyriam, ipsam a sinistris habentes;

an infra Chium, propter ventosum Mimantem.

Rogabamus autem deum, ut-ostenderet signum; atque nobis

ostendit, et jussit pelagus medium in Eubœam

175 secare, ut quam-celerrime infortunium effugeremus.

Ortus-est autem stridulus ventus spirare: _naves_ vero valde cito

piscosas vias percurrerunt, ad Geræstumque

nocturnæ deductæ-sunt: Neptuno autem taurorum

multa femora _igni_ imposuimus, pelagus magnum emensi.

180 Quartus dies erat, quando in Argo naves æquales

Tydidæ socii Diomedis equûm-domitoris

statuere: atque ego Pylum versus _cursum_ tenui; nec unquam

desiit

ventus, postquam primum deus dimisit flaturum.

Sic veni, dilecte fili, inscius; nec quicquam scio

185 de-illis, et qui servati-sint Achivorum, quique perierint.

Quæcunque autem in ædibus sedens nostris

audivi, qua fas est, doceberis, nec te celabo.

Bene quidem Myrmidonas dicunt rediisse hastis-exercitatos,

quos ducebat Achillis magnanimi præclarus filius:

190 bene etiam Philocteten, Pæantis illustrem filium:

omnes porro Idomeneus in-Cretam duxit socios,

qui fugerunt ex bello, pontusque ei nullum abstulit.

Atriden vero et ipsi auditis, procul quanquam estis,

utque venit, utque Ægisthus _ei_ molitus-est tristem interitum.

195 Sed sane ille quidem graviter luit.

Adeo bonum _est,_ et filium interemti relictum-esse

viri; quoniam et ille ultus-est patris-occisorem

Ægisthum dolosum, qui ei patrem inclytum interfecerat.

Et tu, amice, (valde enim te video pulcrumque magnumque)

200 fortis esto, ut aliquis tibi et posterorum bene dicat.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

o Nestor Nelide, magna gloria Achivorum,

et abunde ille quidem ultus-est, et ei Achivi

deferent gloriam amplam, _quæ_ et posteris innotescat.

205 Utinam enim mihi tantam dii potentiam dedissent,

ut-ulciscerer procos de-injuria molesta,

qui mihi contumeliose-agentes, improbissima machinantur.

Sed non mihi hujusmodi destinarunt dii felicitatem,

patrique meo et mihi: nunc vero opus-est pati omnino.

210 Huic autem respondit deinde Gerenius Nestor:

o amice: quandoquidem hæc me recordari-fecisti et protulisti:

aiunt procos tuæ matris gratia multos

in ædibus, invito te, mala machinari.

Dic mihi, num lubens subigeris, an-te quidem cives

215 odio-habent in populo, sequentes dei vocem?

Quis vero scit, an non aliquando eorum violentiam ulciscatur

reversus,

sive ipse solus, sive et universi Achivi?

Si enim te sic vellet amare cæsiis-oculis Minerva,

quemadmodum tunc Ulyssis curam gerebat gloriosi,

220 populo in Trojanorum, ubi passi-sumus dolores Achivi

(non enim unquam vidi usque-adeo deos manifeste amantes,

quemadmodum illi manifeste astitit Pallas Minerva):

si te adeo vellet amare, curaretque animo,

tum aliquis (_quivis_) illorum utique oblivisceretur nuptiarum.

225 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

o senex, nunquam hanc rem perfectum-iri existimo:

nimis enim magnum dixisti; stupor me tenet; non mihi-certe

speranti ea contingeret, ne si quidem dii sic vellent.

Hunc vero rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

230 Telemache, quale tibi dictum effugit septum dentium!

Facile deus, volens, etiam e-longinquo virum servarit.

Malim vero ego, etiam dolores multos passus,

domumque redire, et reditus diem videre,

quam, reversus, perire ad-focum _meum,_ ut Agamemno

235 periit sub Ægisthi dolo et suæ uxoris.

Verum enimvero mortem omnibus-æque-gravem ne dii quidem ipsi

etiam ab-amato viro possunt arcere, quando _eum_

fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

240 Mentor, ne-amplius hæc inter-nos disseramus, mœsti quidem:

illi vero non-amplius reditus verus, sed ei jam

moliti-sunt immortales mortem et fatum atrum.

Nunc vero volo rem aliam inquirere et interrogare

Nestorem: quoniam novit jura et prudentiam præ-aliis.

245 Ter enim jam ipsum dicunt imperasse ævis virorum:

adeo mihi immortalis velut-videtur aspectu.

O Nestor Nelide, tu vero verum dic:

quomodo mortuus-est Atrides late-imperans Agamemno?

ubi Menelaus erat? quam vero illi machinatus-est mortem

250 Ægisthus dolosus? quoniam occidit _se_ multo præstantiorem.

An non in-Argo erat Achaico _Menelaus,_ sed alicubi alibi

errabat apud homines, ille vero sumto-animo interfecit?

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor:

profecto ego tibi, fili, vera omnia narrabo.

255 Nempe hoc ipse fere suspicaris, quemadmodum evenit.

Si viventem Ægisthum in ædibus deprehendisset

Atrides, a-Troja profectus, flavus Menelaus:

sane ei nec mortuo superfusam terram injecissent,

sed certe hunc canesque et aves dilaniassent,

260 jacentem in campo procul ab-Argo; neque ulla ipsum

deplorasset Achivarum: valde enim magnum molitus-erat facinus.

Nos enim illic multa obeuntes certamina,

sedebamus; ille vero securus in-secessu Argi equos-pascentis

multum Agamemnoniam uxorem demulcebat verbis.

265 Hæc vero primo quidem abnuebat facinus indignum,

divina Clytæmnestra; mente enim utebatur bona:

atque aderat etiam cantor vir, cui plurimum mandarat

Atrides, ad-Trojam proficiscens, ut-servet uxorem.

Sed quum jam ipsum fatum deorum irretivit ut-domaretur,

270 tum vero hunc quidem cantorem ducens in insulam desertam,

dereliquit avibus capturam et prædam futurum:

ipsam vero volens volentem duxit suam in-domum;

multa autem femora adolebat deorum sacris super aris,

multaque donaria suspendit, textiliaque, aurumque,

275 perfecto magno opere, quod nunquam sperasset animo.

Nos quidem enim simul navigabamus, a-Troja profecti,

Atrides _Menelaus_ et ego, amice affecti invicem.

Sed quum ad-Sunium sacrum pervenissemus, promontorium Athenarum,

illic gubernatorem Menelai Phœbus Apollo

280 suis mitibus telis aggrediens occidit,

clavum in manibus currentis navis tenentem,

Phrontin Onetoriden; qui vincebat gentes hominum

nave gubernanda, quoties ingruebant procellæ.

Sic ille quidem illic detentus-est, deproperans licet iter,

285 ut socium sepeliret, et inferias faceret.

Sed quando jam et ille, profectus super obscurum pontum

in navibus cavis, Malearum ad-montem excelsum

pervenit properans: tum vero invisum iter late-sonans Jupiter

_ei_ destinavit, stridulorumque ventorum flatum immisit,

290 fluctusque tumidos, ingentes, æquales montibus.

Illic disjunctis _navibus,_ has quidem Cretæ admovit;

ubi Cydones habitabant, Iardani circa fluenta.

Est autem quædam lævis excelsaque in mare _procurrens_ petra,

ad-fines Gortynis, in obscuro ponto;

295 hic Notus ingentem fluctum ad sinistrum promontorium pellebat,

in Phæstum; parvulus autem lapis magnum fluctum inhibet.

Hæ quidem eo venere: vix autem effugerunt mortem

viri: at naves ad saxa _allisas_ fregerunt

fluctus: sed quinque naves cæruleis-proris

300 Ægypto admovit ferens ventusque et unda.

Sic ille quidem ibi plurimum victum et aurum congregans

errabat cum navibus apud alius-linguæ homines.

Interea vero ista Ægisthus molitus-est domi tristia,

occidens Atriden: subactus-est autem populus sub illo.

305 Septennium vero _is_ imperavit divitibus Mycenis;

at octavo _anno_ ei in-perniciem venit divinus Orestes

retro ab-Athenis; atque interfecit patris-occisorem,

Ægisthum dolosum; qui illi patrem inclytum interfecerat.

Atque hic quum hunc occidisset, dedit cœnam-sepulcralem Argivis

310 matrisque invisæ et imbellis Ægisthi:

eodemque-die ei supervenit bello strenuus Menelaus,

plurima bona vehens, quantum ei naves onus ferre-poterant.

Et tu, amice, ne diutius a domo procul erres,

bonisque relictis virisque in tuis ædibus

315 adeo insolentibus: ne tibi omia devorent

bona, inter-se-divisa, tu vero vanum iter feceris.

Sed ad Menelaum quidem ego adhortor et jubeo _te_

proficisci; ille enim nuper aliunde venit

ex iis hominibus, unde non speraret animo

320 _se_ rediturum, quemcunque primum abegerint procellæ

in pelagus vastum tantum: unde utique nec aves

intra-annum venire-possunt, quoniam magnumque horrendumque.

Sed ito nunc cum nave tua et tuis sociis:

sin vero velis terrestri-itinere, aderit tibi currusque et equi,

325 aderuntque tibi filii mei, qui tibi duces erunt

in Lacedæmonem divinam, ubi _est_ flavus Menelaus.

Ora autem eum ipsum, ut vera _tibi_ dicat:

mendacium vero non dicet: valde enim prudens est.

Sic dixit: sol autem occidit et tenebræ supervenerunt.

330 Inter-hos vero et dixit dea cæsiis-oculis Minerva:

O senex, profecto hæc recte dixisti:

sed agite, secate quidem linguas, miscete autem vinum,

ut Neptuno et aliis immortalibus

ubi-libaverimus, de-cubitu cogitemus; ejus enim hora _adest._

335 Jam enim lumen ivit sub occasum; nec decet

diu deorum in epulo sedere, sed abire.

Dixit Jovis filia; hi vero auscultarunt locutæ.

Ipsis autem præcones aquam manibus infuderunt;

juvenes vero crateras coronarunt potu;

340 distribueruntque inde omnibus, auspicantes poculis;

linguas autem in igne conjecerunt, surgentesque libarunt.

Ac postquam libarant, biberantque quantum cupiebat animus,

tum vero Minerva et Telemachus deo-similis

ambo volebant cavam ad navem redire.

345 Nestor autem detinebat _eos_ incessens verbis:

Jupiter hoc prohibeat, et immortales dii ceteri,

ut vos a me celerem ad navem eatis,

tanquam ab-aliquo vel prorsus vestis-carenti, aut pauperculo,

cui nec lænæ nec stragula multa _sint_ in domo,

350 _quibus_ neque ipse molliter, neque hospites indormiant.

At mihi sunt lænæ et stragula pulcra.

Nunquam certe hujus viri Ulyssis carus filius

navis in tabulatis cubaverit, dum equidem

vixero, deinde vero liberi _mihi_ in ædibus relinquantur,

355 hospites qui-excipiant, quicunque meam domum venerit.

Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

bene sane hæc dixisti, senex amice: tibi vero decet

Telemachum parere, quoniam longe melius sic.

Verum hic quidem nunc te sequetur, ut dormiat

360 tuis in ædibus; ego autem ad navem nigram

ibo, ut confirmemque socios præcipiamque singula.

Solum enim inter illos seniorem me-profiteor esse;

at ceteri ob-amicitiam juniores viri _nos_ comitantur,

omnes æquales-ætate magnanimo Telemacho.

365 Illic cubaverim cava in nave nigra,

nunc: sed mane ad Cauconas magnanimos

ibo, ubi debitum mihi debetur, non-sane recens,

neque exiguum: tu vero hunc, quoniam tuam venit domum,

deduc cum curru et filio: daque ei equos,

370 qui tibi celerrimi _sint_ currendo et robore fortissimi.

Sic igitur locuta abiit cæsiis-oculis Minerva,

aquilæ similis: stupor vero cepit omnes videntes.

Admirabatur autem senex, ut vidit oculis;

Telemachique prendit manum, verbumque dixit et elocutus-est:

375 O amice, haud te opinor ignavum et imbellem fore,

siquidem te juvenem sic dii ductores comitantur.

Non enim quisquam hic alius cœlestes domos habitantium,

sed Jovis filia, augustissima Tritogenia,

quæ tibi et patrem strenuum inter Argivos honorabat.

380 At, regina, propitia-sis; daque mihi gloriam eximiam,

ipsi, et filiis, et venerandæ uxori:

tibi autem ego sacrificabo bovem anniculam, lata-fronte,

indomitam, quam nondum sub jugum duxit vir:

hanc tibi ego sacrificabo, auro cornibus circumfuso.

385 Sic dixit supplicans; hunc vero audivit Pallas Minerva.

Illos autem præibat Gerenius eques Nestor,

filios et generos, suas ad ædes pulcras.

Sed postquam ad-ædes venerant inclytas regis,

ordine sedebant per sediliaque sellasque.

390 His vero senex, ubi-advenerant, craterem miscuit

vini dulcis-potu, quod undecimo anno

aperuit proma, et operculum demsit:

hujus senex craterem miscuit; plurimum vero Minervæ

supplicabat libans, filiæ Jovis ægidem-tenentis.

395 Sed ut libarant, biberantque quantum volebat animus,

alii quidem decubituri abierunt domum quisque:

hunc vero illic decumbere-fecit Gerenius eques Nestor,

Telemachum, carum filium Ulyssis divini,

tornatis in lectis, sub porticu sonora:

400 juxta _eum_ vero bellicosum Pisistratum, ducem virorum,

qui ei adhuc cælebs filiorum erat in ædibus.

Ipse autem dormivit in-recessu domus excelsæ:

huic vero uxor regina lectum paravit et cubile.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

405 surrexit e lecto Gerenius eques Nestor.

Egressusque consedit super politos lapides,

qui illi erant ante fores excelsas,

albi, resplendentes unguento; quibus quidem antea

Neleus insidebat, diis consiliarius par;

410 at ille quidem jam fato domitus ad-Orcum descenderat,

Nestor autem tum insidebat Gerenius, custos Achivorum,

sceptrum tenens; circum autem filii frequentes congregabantur,

e thalamis egressi, Echephronque, Stratiusque,

Perseusque, Aretusque, et deo-par Thrasymedes:

415 his vero deinceps sextus Pisistratus venit heros:

juxta autem Telemachum deo-similem collocarunt ducentes.

Illis vero sermones exorsus-est Gerenius eques Nestor:

Celeriter mihi, filii cari, perficite voluntatem,

ut scilicet omnium-primam inter-deos propitiem Minervam,

420 quæ mihi manifesta venit dei ad convivium opiparum.

Verum age, alius quidem rus ad-quærendam bovem eat, ut celerrime

veniat, adducatque _eam_ boum bubulcus vir;

unus autem ad Telemachi magnanimi navem nigram

profectus, omnes socios adducat, relinquat vero duos solos:

425 unus porro aurificem Laerceum huc jubeat

venire, ut aurum bovis cornibus circumfundat.

At ceteri manete hic simul-omnes; mandate autem intus

ancillis per domum inclytam convivium apparare,

sediliaque lignaque undique, et limpidam afferre aquam.

430 Sic dixit; illi autem omnes properabant: venit quidem bos

ex agro, veneruntque celeri a nave æquali

Telemachi socii magnanimi: venit porro faber,

arma in manibus tenens fabrilia, instrumenta artis,

incudemque, malleumque, bene-factamque forcipem,

435 quibus-quidem aurum elaborabat; venit vero Minerva,

sacris adfutura: senex autem eques Nestor

aurum dedit: ille vero deinde bovis cornibus circumfudit,

ubi-elaborarat, ut ornatum dea gauderet intuita.

Bovem autem ducebant cornibus Stratius et divinus Echephron.

440 Aquam vero ipsis Aretus in floribus-cælatis-ornato lebete

venit e thalamo ferens; alteraque gestabat molas

in canistro; securim autem bellicosus Thrasymedes

acutam tenens in manibus astabat, bovem cæsurus.

Perseus vero vas tenebat: senex autem eques Nestor

445 aquamque molasque prælibabat: multumque Minervæ

supplicabat primitias-offerens, e-capite pilos in ignem

conjiciens.

Ac postquam precati-sunt, et molas projecerunt,

statim Nestoris filius, magnanimus Thrasymedes,

feriit _bovem_ prope stans: securis autem abscidit nervos

450 cervicales, solvitque bovis robur: et alte-precatæ-sunt

filiæque nurusque, et pudica uxor

Nestoris, Eurydice, maxima-natu Clymeni filiarum.

Hi quidem deinde tollentes bovem a terra spatiosa

tenebant: at mactavit Pisistratus, dux virorum.

455 Ex-illa autem ut niger sanguis fluxerat, reliqueratque ossa

animus,

cito dein ipsam divisere; statimque femora exciderunt

omnia rite, et adipe cooperuerunt,

_hanc_ duplicantes; super ea vero frusta-cruda-imposuere.

Adolebatque in lignis-fissis senex, insuperque nigrum vinum

460 libabat; juvenes vero juxta eum tenebant verua-quinque-cuspidum

manibus.

Sed ubi femora exusta-erant, et viscera gustarant,

minutatim-secuere cetera, et verubus transfixere,

assabantque, acuta verua in manibus tenentes.

Interea vero Telemachum lavit pulcra Polycaste,

465 Nestoris minima-natu filia Nelidæ.

Ac postquam laverat, et unxerat pingui oleo,

eique indusium pulcrum circumjecerat et tunicam,

_ipse_ e lavacro exiit, corpore immortalibus similis:

juxtaque Nestorem consedit, pastorem virorum.

470 Hi vero postquam assarant carnes superiores, et _igni_

extraxerant,

epulabantur sedentes; deinde viri præstantes surgebant,

vinum infundentes in aureis poculis.

Ac quum potus et cibi desiderium exemissent,

illis dein sermones exorsus-est Gerenius eques Nestor:

475 Filii mei, agite, Telemacho pulcris-jubis equos

jungite sub currum ducentes, ut conficiat iter.

Sic dixit; hi vero ei statim auscultarunt ac paruerunt:

celeriterque junxere sub currum veloces equos.

Ac mulier proma panem et vinum imposuit,

480 obsoniaque, qualia edunt Jovis-alumni reges.

Inde Telemachus perpulcrum conscendit currum:

juxta _eum_ vero Nestorides Pisistratus, dux virorum,

in currumque conscendit, et habenas cepit manu:

scuticaque-percussit _equos_ ut-currerent: hi vero non inviti

volarunt

485 in campum, reliqueruntque Pyli excelsam urbem;

ac per-totum-diem quatiebant jugum utrinque habentes.

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ:

ad Pheras autem venerunt, Dioclis ad domum,

filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium.

490 Ibi vero noctem dormiverunt: illeque iis hospitalia apposuit.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

equosque junxerunt, et currum varium conscenderunt;

[eque vestibulo agitarunt, et e-porticu sonora:]

scuticaque-percussit _equos_ ut-currerent: hi vero non inviti

volarunt.

495 Venerunt autem in campum frugiferum; ibi vero inde

conficiebant iter: tantopere enim _eos_ extulere veloces equi.

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ.

Odysseæ IV.—Quæ in Lacedæmone facta.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 14 / 57 题