TEXT:

1 Virum dic mihi, Musa, versutum, qui valde multum

erravit, postquam Trojæ sacram urbem evertit;

multorumque hominum vidit urbes, et mores cognovit:

plurimos autem ille in mari passus-est dolores suo in animo,

5 quærens-servare suamque animam et reditum sociorum.

Sed neque sic socios servavit, cupiens licet;

sua enim ipsorum insipientia perierunt;

stulti, qui boves Hyperionis _filii,_ Solis,

comederunt: sed hic iis abstulit reditus diem.

10 Ex-his partim certe, dea, filia Jovis, dic et nobis.

Tum alii quidem omnes, quotquot effugerant gravem perniciem,

domi erant, belloque elapsi atque mari;

hunc vero solum, reditus indigentem atque uxoris,

Nympha veneranda detinebat Calypso, divina inter-deas,

15 in specubus cavis, cupiens _sibi_ maritum esse.

Sed quando jam tempus venit, circumvolventibus annis,

quo ei destinarunt dii domum redire

in Ithacam: ne tum quidem elapsus-erat ærumnis,

vel _domi_ apud suos amicos. Dii autem miserebantur omnes,

20 præter Neptunum: is vero indesinenter irascebatur

divino Ulyssi, antequam _is_ suam in-terram pervenisset.

Sed ille quidem Æthiopas adierat longe semotos,

(Æthiopas, qui bifariam divisi-sunt, ultimi hominum,

alii quidem ad-occidentem solem, alii vero ad-orientem)

25 accepturus taurorumque et agnorum hecatombam.

Ibi ille delectabatur convivio assidens: at _dii_ ceteri jam

Jovis in ædibus Olympii frequentes erant.

His autem sermones orsus-est pater hominumque deûmque;

recordabatur enim in animo eximii Ægisthi,

30 quem Agamemnonides inclytus occiderat Orestes:

hujus ille recordatus, verba inter-immortales fecit:

Dii boni! quantum scilicet deos mortales culpant!

Ex nobis enim ajunt mala esse; ii vero etiam ipsi

sua stultitia præter-fatum calamitates patiuntur.

35 Quemadmodum et nunc Ægisthus præter-fatum Atridæ

duxit uxorem sponsam, ipsumque occidit reversum

sciens grave exitium _ipsi imminens:_ quoniam ei prædiximus nos,

Mercurio misso, speculatore Argicida:

ut-neque ipsum occideret, neque ambiret _ejus_ uxorem:

40 ex Oreste enim ultio erit Atridæ,

postquam pubueritque et suam desiderarit ditionem.

Sic dixerat Mercurius; sed non menti Ægisthi

persuasit bona consulens: nunc vero cumulate omnia luit.

Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

45 o pater noster, Saturnie, summe regnantum,

etiam valde ille quidem merita jacet morte:

sic pereat et alius, quicunque talia fecerit!

Verum mihi de Ulysse prudenti cruciatur cor,

infelice; qui jam diu procul-ab amicis calamitates patitur

50 insula in circumflua, ubi et umbilicus (_medium_) est maris:

insula _est_ silvosa; dea vero in _ea_ domos habitat,

Atlantis filia perniciosa-cogitantis, qui maris

omnes fundos novit, sustinetque columnas ipse

longas, quæ terramque et cœlum distinent.

55 Hujus filia infortunatum lugentem detinet,

semperque mollibus et blandis sermonibus

demulcet, ut Ithacæ obliviscatur; verum Ulysses,

cupiens vel fumum exsilientem videre

suæ terræ, mori desiderat. Neque tibi tandem

60 commovetur carum cor, Olympie. Nonne tibi Ulysses

Argivorum apud naves gratificabatur sacra faciendo

Troja in lata? quid illi tantum irasceris, Jupiter?

Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter:

filia mea, quale tibi verbum exciditi septo dentium!

65 Quomodo subinde Ulyssis ego divini obliviscerer?

qui mente quidem superat mortales, abunde vero sacra diis

immortalibus dedit, qui cœlum latum tenent?

verum Neptunus terram-continens _ei_ assiduo semper

ob-Cyclopem irascitur, quem oculo privavit,

70 parem-deo Polyphemum, cujus robur est maximum

inter-omnes Cyclopas: Thoosa vero eum peperit nympha,

Phorcynis filia, maris infructuosi principis,

in specubus cavis Neptuno mixta.

Ex eo nempe Ulyssem Neptunus terræ-concussor

75 non occidit, sed errabundum-arcet a patria terra.

Verum agite, nos ipsi dispiciamus omnes

de-reditu _ejus,_ ut revertatur; Neptunus autem remittat

suam iram: neque enim quicquam poterit contra omnes

immortales deos, _iis_ invitis contendere solus.

80 Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

o pater noster, Saturnie, supreme regnantum,

si quidem nunc hoc gratum _est_ beatis diis,

redire Ulyssem prudentem suam domum,

Mercurium quidem inde, internuntium Argicidam,

85 insulam in Ogygiam jubeamus-ire, ut celerrime

Nymphæ pulcris-comis edicat certam _nostram_ sententiam,

reditum Ulyssis audentis-animi, uti redeat.

Atque ego in-Ithacam profiscar, ut ei filium

magis excitem, et huic robur in mente ponam,

90 ut-in concionem vocatis capite-comantibus Achivis,

cunctis procis interdicat, qui ei semper

pecora plurima mactant et pedes-trahentes camuros boves.

Mittam autem _eum_ in Spartam et in Pylum arenosam,

reditum sciscitaturum patris dilecti, sicubi audierit,

95 atque ut ipsum gloria proba inter homines habeat.

Sic fata, pedibus subligavit pulcra talaria,

immortalia, aurea, quæ ipsam ferebant tam super mare,

quam super immensam terram, simul-cum flatibus venti.

Sumsit et validam hastam, præfixam acuto ære,

100 gravem, magnam, solidam, qua domat acies virorum

heroum, quibus quidem irascitur forti-patre-nata.

Descendit autem ab Olympi verticibus concita:

stetitque Ithacæ in populo ad vestibulum Ulyssis,

limine in aulæ; manu vero tenebat æream hastam,

105 similis hospiti, Taphiorum ductori, Mentæ.

Invenitque inde procos superbos: hi quidem tum

talis ante januam animum oblectabant,

sedentes in pellibus boum, quos occiderant ipsi.

Præcones vero ipsis et seduli famuli,

110 alii quidem vinum miscebant in crateribus et aquam,

alii autem spongiis multiforis mensas

abstergebant, et apponebant, et carnes multas distribuebant.

Hanc vero longe primus vidit Telemachus deo-similis;

sedebant enim inter procos, caro mœstus corde,

115 cernens patrem strenuum in mente, si alicunde veniens

procorum quidem dispersionem per ædes faceret,

honorem autem ipse haberet, et bonis suis imperaret.

Hæc cogitans, procis assidens, aspexit Minervam;

ivitque recta ad-vestibulum; indignabatur vero in animo,

120 hospitem diu ad-januam stare: prope autem stans,

manum prehendit dextram, et accepit æream hastam,

et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:

Salve hospes; a nobis amice-excipieris: ac deinde

cœna refectus loqueris, quid tibi opus-sit.

125 Sic fatus præibat, sequebaturque Pallas Minerva.

Illi vero quum jam intra domum essent excelsam,

hastam quidem _Telemachus_ statuit ferens ad columnam longam,

intra armarium bene-politum; ubi quidem aliæ

hastæ Ulyssis audentis-animi stabant multæ;

130 ipsam vero ad sellam ducens sedere-fecit, stragulo substrato,

pulcro, artificioso: sub pedibusque scabellum erat.

Juxta autem ipse sibi sedile posuit varium, seorsum ab-aliis

procis; ne hospitem, offensum tumultu,

convivii tæderet, cum-insolentibus congressum,

135 atque ut ipsum de patre absente interrogaret.

Aquam vero ancilla ex gutturnio profundebat ferens,

pulcro, aureo, super argenteum lebetem,

ad-lavandum; juxtaque politam stravit mensam.

Panem vero veneranda proma apposuit ferens,

140 fercula multa apponens, largiens de-præsentibus (_repositis_);

[coquus autem carnium lances apposuit elevatas

omnigenarum, atque ipsis apponebat aurea pocula:]

præco vero eos sedulo obibat vinum-infundens.

Ingressi-sunt autem proci superbi; qui quidem deinde

145 ordine sedebant per sedilia sellasque.

His vero præcones quidem aquam in manus fuderunt;

panemque ancillæ accumulabant in canistris:

juvenes autem crateras coronarunt potu.

Illi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

150 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant

proci, ipsis quidem in mente alia curæ-erant,

cantus saltatioque: hæc enim sunt ornamenta convivii.

Præco autem in manibus citharam perpulcram posuit

Phemio, qui canebat inter procos necessitate:

155 atque is citharam-pulsans orsus-est pulcre canere.

Verum Telemachus allocutus-est cæsiis-oculis Minervam

prope admoto capite, ut ne audirent ceteri:

Hospes care, num etiam mihi irasceris, _ob id_ quod dixero?

his quidem hæc curæ-sunt, cithara et cantus,

160 facile: quoniam alienum cibum impune absumunt,

viri, cujus jam alicubi alba ossa putrescunt imbre,

_vel_ jacentia in continenti, vel _illa_ in mari fluctus volvit.

Si illum utique in-Ithacam viderint reversum,

omnes optarint celeriores pedibus esse,

165 quam ditiores auroque vestibusque.

Nunc vero ille sic periit malo fato, neque ulla nobis

recreatio _est,_ etiamsi quis terrestrium hominum

dicat rediturum-esse; ejus vero periit reditus dies.

Sed age, mihi hoc dic et vere enarra:

170 quis _et_ unde es hominum? ubi tibi urbs, ac parentes?

quali autem in navi advenisti? quo-pacto te nautæ

duxerunt in Ithacam? quosnam _se_ esse prædicant?

neutiquam enim te pedibus existimo huv venisse.

Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam:

175 utrum recens adveneris, an etiam paternus sis

hospes? quoniam multi adibant viri nostram domum

alii; quippe etiam ille adire-solitus erat homines.

Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

enimvero ego tibi hæc valde accurate narrabo.

180 Menten Anchiali bellicosi me-profiteor esse

filium, ceterum Taphiis navigandi-studiosis impero.

Nunc vero huc cum navi deveni atque sociis,

navigans super nigrum pontum ad alienæ-linguæ homines,

in Temesen ad-quærendum æs: fero autem splendidum ferrum.

185 Navis vero mihi illic stat ad agrum, seorsum ab-urbe,

in portu Rhetro, sub Nei silvoso.

Hospites autem invicem paternos nos-ferimus esse

ab initio, siquidem senem interroges congressus

Lærten heroem; quem non-amplius aiunt in-urbem

190 venire, sed seorsum in agro dolores pati,

vetula cum ancilla, quæ illi cibumque potumque

apponit, quoties ipsi defatigatio membra invaserit,

reptanti per fertile-solum areæ vitibus-consitæ.

Nunc autem veni; jam enim ipsum ajebant apud-suos esse

195 tuum patrem: verum hunc dii fallunt de-via.

Nondum enim mortuus-est in terra divinus Ulysses;

sed adhuc alicubi vivus detinetur in-lato ponto,

insula in circumflua; sævi autem ipsum viri tenent,

feri, qui alicubi illum detinent invitum.

200 Sed nunc tibi ego vaticinabor, quemadmodum animo _meo_

immortales injiciunt et quemadmodum perfectum-iri puto,

neutiquam vates licet-sim, neque auguriorum clare sciens:

nequaquam adhuc diu cara a patria terra

aberit, ne si ferrea quidem vincula _eum_ detinerent;

205 excogitabit _nempe,_ quomodo redeat, quia sollertissimus est.

Sed age mihi hoc dic, et vere enarrato,

num vere ex ipso tantus filius sis Ulysse.

Vehementer enim capiteque et oculis pulcris similis-es

illi: quippe frequenter ita nos-invisebamus invicem,

210 antequam ille in-Trojam ascendisset; quo utique alii

Argivorum principes ierunt cavis in navibus:

ex hoc neque Ulyssem ego vidi, nec me ille.

Hanc autem rursus Telemachus prudens allocutus-est:

enimvero ego tibi, hospes, valde vere enarrabo.

215 Mater quidem me ait ejus esse, at ego

nescio; nondum enim quisquam suum parentem ipse cognovit.[TR1]

Utinam sane ego felicis _potius_ alicujus essem filius

viri, quem in bonis uis senectus deprehendisset:

nunc vero, qui infelicissimus est mortalium hominum,

220 ex hoc me dicunt natum-esse: quoniam tu me hoc interrogas.

Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:

non sane tibi genus dii ignobile in-posterum

dederunt, quum te talem peperit Penelope.

Sed age mihi hoc dic et vere enarrato:

225 quodnam epulum, quæve turba hæc est? quid vero te opus _tenet?_

convivium, an nuptiæ? quoniam haud symbola hæc sunt.

Ita mihi superbientes contumeliose videntur

convivari per domum: indignaretur vir

_hæc_ turpia multa videns, quicunque cordatus intervenisset.

230 Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

hospes: quandoquidem me hæc interrogas ac percontaris:

debebat quidem aliquando domus hæc locuples et integra

esse, quamdiu adhuc ille vir in-populo _suo_ erat:

nunc vero aliter statuerunt dii mala meditantes,

235 qui illum quidem ignarum reddiderunt supra omnes

homines. Nam ne ob mortuum quidem sic lugerem,

si inter suos socios interfectus-fuisset Trojanorum in populo;

aut amicorum in manibus, postquam bellum confecisset:

tunc ei tumulum quidem fecissent universi-Achivi,

240 atque etiam suo filio magnam gloriam parasset in-posterum.

Nunc vero ipsum inglorie Harpyiæ abripuerunt:

periit nulli-visus, nulli-auditus, mihi vero dolores fletusque

reliquit; neque amplius illum lugens defleo

solum, quoniam mihi alias dii malas curas struxerunt.

245 Quotquot enim insulis dominantur optimates,

Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho,

et quotquot per asperam Ithacam imperant,

tot matrem meam ambiunt, destruuntque domum.

Hæc autem neque abnuit odiosas nuptias, nec finem

250 facere potest: hi vero dilapidant epulantes

domum meam; brevi certe me male-perdent et ipsum.

Hunc autem commiserata alloquebatur Pallas Minerva:

dii boni! profecto multum absentis Ulyssis

indiges, qui procis impudentibus manus injiciat.

255 Si enim nunc veniens, domus in primis foribus

staret, habens galeam et scutum et duo hastilia,

talis, qualem ipsum ego primum vidi,

domo in nostra bibentemque seque-oblectantem,

ex Ephyra reversum ab Ilo Mermerida:

260 profectus-erat enim et illuc celeri in navi Ulysses,

venenum mortiferum quærens, ut ipsi esset

ad-sagittas unguendas æratas: sed ille quidem non ei

dedit, quoniam deos verebatur sempiternos:

at pater illi dedit meus; amabat enim _eum_ vehementer:

265 talis inter precos _si_ versaretur Ulysses,

omnes et brevis-fati fierent et amaris-nuptiis.

Verum enimvero hæc deorum in genibus posita-sunt,

utrum reversus _eos_ ulciscatur, an etiam non,

suis in ædibus: te vero considerare jubeo,

270 quomodo procos expellas ex ædibus.

Verum age nunc attende et meam adverte orationem:

cras in concionem ubi-vocaveris heroas Achivos,

orationem edissere omnibus; dii vero testes adsint.

Procos quidem ad sua _quemque_ discedere jube;

275 matrem autem, si ei animus appetit nubere,

_ea_ redeat in domum patris divitiis-præpotentis:

illi vero nuptias conficient et apparabunt dotem

amplam admodum, quantam par-est caram filiam comitari.

Tibi autem ipsi prudenter consulam, siquidem parueris:

280 nave instructa remigibus viginti, quæ _sit_ optima,

proficiscere sciscitaturus de-patre diu absente:

si quis tibi dicat mortalium, aut rumorem audiveris

ex Jove, qui potissimum fert famam hominibus.

Primum quidem in Pylum abi, et interroga Nestorem divinum;

285 illinc autem Spartam ad flavum Menelaum:

hic enim novissimus venit Achivorum ære-loricatorum.

Si quidem patris vitam et reditum audieris,

tum sane, vexatus licet, adhuc perduraveris annum;

sin vero mortuum audieris, neque amplius superstitem,

290 reversus jam deinde caram in patriam terram,

tumulum illi aggere et parentalia perfice

magna valde, qualia decet; et viro matrem dato.

Atque ubi jam hæc finieris et perfeceris,

considera deinde in mente et in animo,

295 quo-pacto procos in ædibus tuis

interficias, sive dolo, sive palam: neutiquam te decet

puerilia consectari, quoniam non-amplius ea-ætate es.

An non audis qualem gloriam consecutus-est divinus Orestes

omnes apud homines, postquam interfecit patris-occisorem,

300 Ægisthum dolosum, qui illi patrem inclytum interemerat?

et tu, amice (admodum enim te video pulcrumque magnumque),

strenuus esto; ut aliquis te etiam posterorum laudet.

At ego ad navem celerem descendam jam,

atque _ad_ socios, qui me fortasse perægre-ferunt exspectantes:

305 tibi vero ipsi _istud_ curæ-sit, et meos observa sermones.

Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

hospes, profecto quidem hæc amico animo dicis,

sicut pater suo filio; et nunquam obliviscar eorum.

Sed age nunc mane, accelerans licet iter,

310 ut lotusque oblectatusque caro corde

donum habens ad navem eas, gaudens in animo,

pretiosum, valde-pulcrum, quod tibi munus-reponendum erit

ex me, qualia amici hospites hospitibus dant.

Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva:

315 ne me amplius nunc detine, cupidum quidem itineris.

Donum vero, quodcunque _te_ mihi dare tuum cor jubet,

rursus redeunti da, domum ferendum,

etiam valde pulcrum eligens: tibi vero dignum erit retributione.

Sic quidem locuta abiit cæsiis-oculis Minerva:

320 avis autem ut Anopæa avolavit; huic vero in animo

indidit robur et audaciam, recordarique eum fecit patris

magis adhuc quam antea. Hic autem, mente sua considerans,

obstupuit in animo; suspicatus-est enim deum esse.

Continuo vero procos adibat deo-similis vir.

325 Illis autem cantor cantabat inclytus: ipsi vero tacite

sedebant audientes; ille autem Achivorum reditum canebat

gravem, quem ex Troja _iis_ decreverat Pallas Minerva.

Hujus autem e-superiore-parte-domus animo advertit divinum

cantum

filia Icarii, prudens Penelope:

330 scalamque altam descendit suæ domus,

non sola, simul eam et ancillæ duæ sequebantur.

Hæc vero quando jam ad-procos pervenerat, divina inter mulieres

stetit juxta postem domus affabre structæ,

Genis prætendens tenuia capitis-redimicula:

335 ancilla vero ei proba utrinque astabat.

Lacrimans autem deinde alloquebatur divinum cantorem:

Phemie, multa enim alia mortalium oblectamenta nosti,

gesta hominumque deorumque, quæ celebrant cantores:

horum unum ipsis cane assidens; illi autem silentio

340 vinum bibant: ab-hoc vero desine cantu

tristi, qui mihi perpetuo in pectoribus carum cor

affligit; quippe me inprimis invasit luctus immensus.

Tale enim caput desidero, memor semper

viri, cujus gloria lata _est_ per Helladem et medium Argos.

345 Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

mater mea, quid igitur moleste-fers, jucundum cantorem

oblectare, utcunque illi mens impellitur? non sane cantores

in-causa _sunt,_ sed fere Jupiter in causa _est,_ qui dat

_dona_ viris ingeniosis _ita,_ ut vult, unicuique.

350 Huic vero non reprehensio _est_ Danaorum malam sortem canere:

eum enim cantum magis celebrant homines,

quicunque auditoribus novissimus adsit.

Tibi vero sustineat cor et animus audire;

non enim Ulysses solus perdidit reditus diem

355 in Troja: multi vero et alii viri perierunt.

Sed in thalamum profecta, tua ipsius opera administra,

telamque et colum, et ancillis impera

opus _suum_ ut-obeant: sermo vero viris curæ-erit

omnibus, maxime vero mihi; hujus (_mei_) enim imperium est in-

domo.

360 Illa quidem attonita, rursus in-thalamum ivit;

filii enim dictum prudens posuit-in animo.

Ad superiorem autem domum ubi-ascenderat cum ancillis mulieribus,

flebat deinde Ulyssem, carum maritum, donec ipsi somnum

dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.

365 Proci vero tumultuabantur per ædes umbrosas;

omnes autem optabant juxta _eam_ in lectis recumbere.

Illis vero Telemachus prudens incepit sermonem:[TR2]

Matris meæ proci, superba contumelia instructi,

nunc quidem convivantes delectemur, neque clamor

370 adsit: nam hoc honestum est, audire cantorem

talem, qualis hic est, diis assimilis voce.

Mane vero in-concionem consideamus euntes

omnes: ut vobis sermonem audenter renuntiem,

exire ex-ædibus; alias vero parate dapes,

375 vestra bona edentes, alternantes per domos.

Si vero vobis videtur hoc satius et melius

esse, viri unius victum impune perdere,

absumite; ego vero deos invocabo sempiternos,

si quando Jupiter dederit vindicatum facta _hæc_ iri;

380 inulti forte deinde intra ædes perituri-sitis.

Sic ait: illi vero omnes mordicus in labiis hærentes

Telemachum admirabantur, quod audacter loquereter.

Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:[TR3]

Telemache, certe admodum te docuerunt dii ipsi

385 et grandiloquum esse, et audenter concionari:

ne te utique in circumflua Ithaca regem Saturnius

constituat; quod tibi genere paternum est.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Antinoe, an mihi irasceris, _ob id_ quod dixero?

390 Et hoc vellem, Jove utique dante, accipere.

An putas hoc pessimum inter homines esse?

neutiquam enim malum _est,_ regem-esse? statimque ei domus

dives fit, et honoratior ipse.

Sed certe reges Achivorum sunt etiam alii

395 multi in circumflua Ithaca, juvenes et senes;

horum aliquis hoc _munus_ habeat, siquidem mortuus-est divinus

Ulysses:

at ego domus dominus ero nostræ

ac servorum, quos mihi bello-acquisivit divinus Ulysses.

Hunc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-

est:

400 Telemache, nempe hæc deorum in genibus posita-sunt,

quisnam in circumflua Ithaca dominabitur Achivorum:

bona vero ipse habeas, et ædibus tuis imperes.

Ne enim talis veniat vir, qui te invitum violentia

bonis spoliaturus-sit, Ithaca adhuc habitata.

405 Sed volo te, optime, de hospite interrogare,

unde _venerit_ ille vir, quali autem se-profiteatur esse

e-terra; ubinam ei genus et patrium solum;

an tibi nuntium patris affert venientis?

an suum ipsius debitum expetens huc venit?

410 ut exsiliens statim abiit, nec sustinuit,

ut-cognosceremus; nequaquam enim vilis _hominis_ vultum ferebat.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Eurymache, certe reditus periit patris mei:

neque itaque nuntio amplius credo, sicunde venerit:

415 nec vaticinium curo, si-quod mater

in domum vocato ex-vate sciscitetur.

Hospes vero hic meus paternus e Tapho est;

Menten Anchiali bellicosi se-profitetur esse

filium; ac Taphiis navigandi-studiosis imperat.

420 Sic dixit Telemachus; mente vero immortalem deam agnovit.

Hi autem ad saltationem et suavem cantum

conversi oblectabantur; exspectabantque vesperum advenire.

His autem se-oblectantibus, niger vesper supervenit;

tunc vero dormituri iverunt domum quisque.

425 Telemachus autem, ubi ei thalamus perpulcræ aulæ

sublimis ædificatus-erat, conspicuo in loco,

illic lectum conscendit, multa mente reputans.

Simulque cum eo ardentes faces ferebat proba sciens

Euryclea, Opis filia Pisenoridæ:

430 quam olim Laertes emerat facultatibus suis,

primum pubescentem, pretiumque-vigini-boum dederat;

æque autem ipsam ac-pudicam uxorem honorabat in ædibus;

lecto vero nunquam _ei_ mixtus est; sed iram vitabat uxoris:

hæc cum-eo-simul ardentes faces ferebat, et ipsum maxime

435 ancillarum amabat, et enutrierat parvulum.

Aperuit autem januas thalami firmiter structi:

sedebat vero in lecto, mollemque exuebat tunicam;

et eam quidem aniculæ prudentis injecit manibus.

Hæc quidem, plicata et aptata tunica,

440 ad-paxillum suspensa juxta tornatos lectos,

profecta-est ire e thalamo; januam autem attraxit annulo

argenteo: in _eo_que pessulum obtendit loro.

Hinc ille per-totam-noctem, tectus ovis florida-lana,

meditabatur mente sua iter, quod _ipsi_ designaverat Minerva.

[TR1] "congnovit" -> "cognovit"

[TR2] "sermonem;" -> "sermonem:"

[TR3] "filius." -> "filius:"

Odysseæ II.—Ithacensium concio. Telemachi profectio.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 10 / 57 题