Silium Italicum poetam commentario docto illustrare quum, quod ex
_Commentatione de Silii vita et carmine_ ad me missa intellexi, meo
potissimum suasu se aggressum esse professus sit cl. editor, Vir
modestia et virtute non minus quam doctrina accurata et varia
conspicuus: ne mihi aut aliquid, quod mei ordinis homini haud conveniat,
arrogasse aut judicii mei auctoritatem affectasse videar, non alienum
videri poterit, si in ipsa libri fronte consilii mei et hortatus
rationes paucis reddidero. Et primo consilium illud referendum est ad
tempus istud, quo vir doctissimus ante hos XV annos inter disciplinæ
Gottingensis alumnos esset, Seminarii autem Regii philologici sodalitio
et necessitudine teneretur; cujus equidem eam semper habui, et inter
juvenes ingenuæ indolis haberi vidi, religionem, ut, qui ei adscriptus
esset, præcipua aliqua cura, fide et benevolentia mihi videretur esse
amplectendus, ille autem ad studiorum suorum ac vitæ rationes, non modo
in ipso studiorum cursu, verum etiam decursu academico facto, quum jam
ad publicæ vitæ munerumque tirocinia procederet, consiliis meis utendum
sibi esse existimaret. Necdum facile vidi aut mihi moris mei aut illis
pietatis erga me suæ fuisse pœnitendum. Ex dictis itaque apparet, ad
multos retro annos consilium hoc meum esse revocandum, quum de viri
docti, qui aliquot annis post Lipsiæ ad Silium edendum se accinxit,
consilio simili nondum mihi aliquid innotescere posset. A familiaribus
autem meis eo, quo dixi modo consultus, quum multos viderim ad majora
natos relicta academia in desidiam et veternum incidere, soleo fere,
ad excitanda modo et acuenda, modo ad alenda et ornanda ingenia, pro
uniuscujusque studiis, profectibus, facultatibus, ostendere et
commendare argumentum aliquod operæ et studii certum, in quo vires
ingenii et industriam experiri possint; quando quidem fluctuando et
aliud ex alio tentando infringi plerumque primos animi impetus, mox
retusos jacere, usus et experientia doceat. Quem operæ dilectum etsi
effectu sæpe suo carere et conatus operosos in cassum recidere haud
abnuerim: omni tamen utilitate eum carere non usquam intellexi; contra
ad multa præclara deductos esse alios lætus cognovi; inque his quum
maxime doctissimum virum GE. ALEX. RUPERTI. Præclaro ille operæ suæ in
carmine Siliano positæ specimine sub annum LXXXVIII emisso, virorum
doctorum suffragiis confirmatus strenue in tela pertexenda perrexit; mox
de consilio V.C. _Jo. Chr. Theoph. Ernesti_ certior factus, qui a. XCI
Silium docte et intelligenter illustratum edidit, non tamen animo
concidit, aut consilium omne sibi abjiciendum esse putavit. Neque pro
humanitate sua optimus vir _Ernesti_, aut postulavit aut expectavit, ut
alter idem stadium ingressus sibi de omni curriculo decederet. Omnino
enim a tali contentione et studiorum tanquam concursu et conflictu,
si modo liberali et ingenuo homine digna instituatur concertatio,
malevolentia et obtrectatione remota, utilitates multas magnasque
proficisci necesse est. Interea laudi ducendum fuit _Ruperti_ nostro,
quod is constanter rationes suas sequutus non temere opus maturavit;
etsi nec ejus culpa evenit, ut illud, jam ante hos tres annos, quod ex
subscriptione Commentationis intelligo, redemtori traditum, nunc demum
prelo liberatum est et emissum.
Ut autem inter reliquos poetas Silio potissimum illustrando operam suam,
etiam me non auctore, addiceret, suaserant viro clarissimo multa, quæ
ipse melius, quam a me fieri posset, in Commentatione sua exposuit.
Inprimis Silius singulare haberi debet adjumentum ad ornandum
infinitarum rerum notitiis ingenium, ad copiam doctrinæ poeticæ, et
orationis facultatem parandam; ita ut ad locupletandum juvenile ingenium
aliquantum profecisse putem eum, qui Virgilio diligenter lecto Silii
lectionem adjecerit. Accedit quod cum studio in rebus Romanis earumque
scriptoribus occupato mirifice conspirat carminis argumentum; ut taceam,
quod Carthaginis opulentia ac luxus cum asperitate et paupertate
Romanorum in conflictum adductus multa habet, quæ ad cogitationem
similium nostræ ætatis casuum, consiliorum, eventorumque, invitare
animos possint.
Omnino autem _poetarum lectionem juvenili ætati esse accommodatam et ad
omne studiorum liberalium genus viam munire_, recte judicarunt majores
nostri, nec aliter sensit antiquitas, optima magistra eorum, quæ aut
recta ratione et sensu communi aut experientia et usu continentur.
Meminerimus modo Horatianum illud: _Os tenerum pueri balbumque poeta
figurat, ... mox etiam pectus præceptis format amicis_, et quæ sequuntur
plura. Cujus tamen asserti quum non videam inter omnes in promtu haberi
caussas et rationes explicitas et apertas: ne sicco prorsus pede hinc
discessisse videar, agedum, paucis attingere liceat ipsas _caussas,
quibus utilitas lectionis poetarum in juvenili maxime institutione
continetur et efficitur_.
Quum scilicet post multas variasque virorum doctorum disputationes
satis constet, institutionem puerilem a philosophico aliquo systemate
enucleando, aut a notionum subtilium molestia judiciive acuendi sola
molitione, haud consulto procedere; quando quidem in ea ætate ipsa
natura non rationem et judicium satis firmum finxit, sed ingenii
vires ad recipiendas variarum rerum notiones, mente recondendas
et asservandas, fingendas alias ex aliis et oratione reddendas
attemperavit: occupandum utique illud esse videtur primo loco omnis
generis, naturæ artisque, _notionibus_ undique _colligendis_ et memoriæ
infigendis; ut adsit aliquando _materies_ idonea et satis magna notionum
copia, quando ad generaliores notiones institutio processerit, et
perpetua et systematica jam disciplina mens sit imbuenda; ne abhorreat
ea a notionum abstractarum asperitate, quum, _a quibus illæ ductæ sint_,
nondum assequutus sit tiro, nec sine veris singularum rerum exemplis
oculi animique sensui subjectis recte assequi possit. Est porro ingenii
vis excitanda et ipso usu subigenda, ut _notiones_ undique arreptas
_comparare_ inter se et componere, quidque inter eas conveniat nec ne,
observare et notare, assuescat tenellus animus; primo quidem _in rebus
sensibus subjectis_, tum in iis _quæ animum voluntatemque movent_, et
_sensum veri recti pulchrique cient ac fingunt_: quod nisi _mature_ fiat
quum monitis tum exemplis propositis, nulla facile disciplina seriore,
multo minus academica, aut rerum divinarum humanarumque subtili
præceptione, potest id aut emendari aut suppleri. Regnat in his, ut de
historia nunc nihil dicam, _poetarum lectio et interpretatio_, quæ
juvenilem indolem ad multarum magnarumque rerum species animo
concipiendas erigit, præclara phantasmata objicit, sensus liberales,
generosos, excelsos gignit, morum ferociam emollit, sententiis utilibus
ac præceptis animos ingenuos imbuit, et ad humanitatem, benevolentiam,
fortitudinem, laborumque tolerantiam instruit. Hæc enim illa sunt,
propter quæ _omnino_ juvenili ætati proposita est _auctorum classicorum
lectio_, ut ingenia, mores, animos, quasi aliud agendo juvenes inde
fingant, bonos sensus et habitus induant et ad exempla, quæ ante oculos
quotidie tanquam posita habent, sensim se sensimque componant; tantum
abest, ut sola latinæ ac græcæ linguæ cognitione illa disciplina
contineatur, ut potius hæc ipsa cognitio non tam per se appetatur, quam
potius, ut partim ad legendos præclaros scriptores via muniatur, partim
sermonis omnis ratio grammatica in linguis jam ad magnam subtilitatem
elaboratis, et ex usu vitæ sublatis adeoque nulli vicissitudini
obnoxiis, animo infigatur, simulque prima logices elementa una cum
præceptis grammaticis ac rhetoricis instillentur. Verum de his et
alias multa dicta sunt, et plura dici possunt, quæ ad hunc locum haud
spectant.
Maneamus in eo, quod _epici_ maxime et _dramatici_ generis poetæ
fingendis juvenilibus animis sunt idonei; est enim in illis multarum
variarumque rerum copia, inprimis earum, quas aut obvia sensibus natura,
aut sensus animi interior suppeditat; est in iis magna affectionum et
movendarum et purgandarum ac regendarum opportunitas; est ornatior
oratio. Nec obstat, quod, ubi ad vitam veram aliquando processeris,
generosis istis sensibus, quos poetæ nobiliores aluerunt, multum
detrahit vitæ veritas; est enim vel sic facilius et utilius, descendere
ad deteriora, quam ab humilibus et projectis assurgere ad meliora, ab
ignavis ad strenua et animosa. In lucro quoque ponendum est, quod _poetæ
veteres ad diversa tempora, mores diversos, sensus, judicia, revocant_,
quodque ipsas rerum notiones variant; quæ res incredibiles habet
utilitates ad judicium animi informandum et constituendum; quum in magno
malo habendum sit, _si non nisi unius ætatis, unius populi, provinciæ,
sectæ notiones et opiniones imbiberis_; enecat enim hæc judicii
imbecillitas omnes sensus et affectus liberales, tollit facilitatem,
indulgentiam, integritatem, provocat iras et odia in alios, qui
locupletioribus rerum notitiis instructi, de iis, quæ alii pro
exploratis habent, aut dubitant aut aliter statuunt. Hoc est etiam
illud, quod viros interdum acutissimos fecit proclives, ut ea, quæ aut
ipsi excogitaverant aut ex prævalentibus cujusque sæculi placitis et
assertis arripuerant, aut in novum ordinem redegerant, subtilia per se
ac præclara, toti generi humano obtrudere, et quidquid est mortalium in
suas partes obtorto collo pertrahere vellent: quum non pensitarent, quæ
ipsi acute cogitassent, acutius etiam verbis extulissent, non convenire
nisi iis qui ab eadem disciplina essent progressi; _ad sensum communem
esse revocanda ea, quæ omnibus ordinibus, quæ non tuis modo popularibus
aut æqualibus, sed aliis quoque ætatibus ac populis probari, quæ publice
ac vulgo utilia et haberi et esse velis_. Ab ista opinionis
imbecillitate liberari nemo facile potest, qui non diversorum temporum,
inprimisque antiquiorum, judicia, opiniones, mores, cognoverit ac
reputaverit. Et ea est præcipua aliqua utilitas, quam ex veterum
scriptorum lectione colligere licebit, si recto cum judicio aut ductu
illa instituta fuerit. Nemini ita facile in animum veniet, si ea
exceperis, quæ sensus omnes homines communis docet, excogitari posse
aliquid, multo minus subtilius aliquod placitum, quod toti generi
humano, ne omnibus quidem per litteras suas expolitis populis, assensum
et suffragationem extorqueat. Quamobrem præstare videtur, si, qui
publice utilia tradere voluerit, intra eam societatem, in qua vivit, se
contineat, et videat, quam ingeniorum, et multo magis morum,
emendationem bonis præceptis, recta institutione et sensus communis
confirmatione efficere ac perficere possit; quæ autem publice utilia
esse viderit, populari præceptione popularibus suis proponat, docta
autem ac subtilia doctis et subtilibus ingeniis propinanda esse
intelligat. Itaque nec hoc sibi aut sumserit aut fieri posse putaverit,
ut ad eam, quam facile aliquis animo sibi fingere potest, perfectionem
omnis gens humana adducatur: quandoquidem ea, quibus hoc effici possit,
caussis continentur externis, quas nusquam terrarum adesse videmus; hoc
est, præsidia, opes, facultates, sine quibus in longe maxima hominum
parte, quæ ad viles curas, timores, ærumnas; omnium rerum honarum
inopiam, depressa est, ne sensus quidem communis excitari aut erigi
potest. Verum ad ea redeundum est, a quibus ætatis nostræ opinandi
facilitas nos abduxerat.
Lectione poetarum omnino vindicata, restat, ut _de recta eorum lectione
et interpretatione_ pauca moneamus. A verborum autem interpretatione
omnem lectionem procedere, et quidem accurata et sermonis indoli
consentanea, nemo non intelligit; in poeta autem ita porro ea instituta
esto, ut, quæ orationi poeticæ propria sint, quæ ornatum constituant,
quæ sensus moveant et impellant, sententiæ, verba et formæ loquendi,
notentur. Optandum sane est, ut is, qui interpretatur, poetico quodam
calore et ipse incalescat, et, quoties ad insignia loca accesserit,
sensus sui vigore ac vi imbuat alios; saltem ad ea loca observanda et
enucleanda diligentior ejus erit opera; ut reddat caussas, cur hoc vel
illud insigniter placeat, cur alia narrata sint simpliciter, alia
copiose et ornate; quod melius intelligitur, si ad vulgares loquendi
modos ac formas ea revocaveris; ita enim orationis lumina et ornamenta,
ingenii copiæ et poetæ inventa, melius elucescunt. Fingitur sic per
singula hæc observata sensus pulchri, veri, recti; acuitur ad
dijudicandum id, quod recte minusve inventum aut enuntiatum sit,
judicium; præparaturque animus ad institutionem disciplinæ, qua ille
aliquando erit imbuendus, inprimis philosophicæ; præluditur facultati
recte cogitandi, bene dicendi ac scribendi, quam majores nostri logices
ac rhetorices nomine insigniebant. Etsi et illi, qui jam disciplinis
mature imbuti sunt, ex poetarum lectione et voluptatem et utilitatem
haud contemnendam capient, quando quidem illi judicio jam firmato in
rerum et ornamentorum caussas altius descendere et subtiliorem
judicationem facere possunt. Paratur inter hæc major notitiarum doctarum
copia, ornatur ingenium et oratio, et ad eloquendum, quod velis,
facultas major ac parata suppetit. Quæ si quis aut assequutus fuerit,
aut animo reputaverit: non sane ille poetarum, generosiorum utique,
lectionem juventuti aut propositam temere, aut parum utilem judicabit;
deberique adeo laudem nostro quoque _Ruperti_, Viro cl. qui _in Silio
interpretando_ operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui judices
inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam sollertiam
cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit. Scr. Gottingæ
M. Mart. CIↃIↃCCXCV.