PLINIUS, Lib. III, Epist. vii.
Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia vitam
finisse. Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus,
cujus tædio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit: usque ad
supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem e liberis duobus
amisit, sed majorem melioremque florentem atque etiam consularem
reliquit. Læserat famam suam sub Nerone; credebatur sponte adcusasse:
sed in Vitellii amicitia sapienter se et comiter gesserat: ex
proconsulatu Asiæ gloriam reportaverat: maculam veteris industriæ
laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia,
sine invidia. Salutabatur, colebatur, multumque in lectulo jacens,
cubiculo semper, non ex fortuna frequenti. Doctissimis sermonibus dies
transigebat, quam a scribendo vacaret. Scribebat carmina majore cura
quam ingenio; nonnumquam judicia hominum recitationibus experiebatur.
Novissime, ita suadentibus annis, ab urbe secessit, seque in Campania
tenuit: ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. Magna
Cæsaris laus, sub quo hoc liberum fuit: magna illius, qui hac libertate
ausus uti. Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures
iisdem in locis villas possidebat, adamatisque novis, priores
negligebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum,
quas non habebat modo, verum etiam venerabatur: Virgilii ante omnes,
cujus natalem religiosius, quam suum, celebrabat; Neapoli maxime, ubi
monimentum ejus adire, ut templum, solebat. In hac tranquillitate annum
quintum et seþtuagesimum excessit, delicato magis corpore, quam infirmo.
Utque novissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus,
quos Nero consules fecerat, decessit. Illud etiam notabile, ultimus ex
neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit.