C. Silius Italicus, Heroicus, ex Hispania oriundus traditur, deducto
genere ab Italica urbe nobili, unde cognomen reportavit. Sed Romæ natus
est, ut creditur, atque etiam educatus, neque obscura fama est.
Principio adolescentiæ præ se tulisse optimam indolem capiendis literis
fertur; quumque studio et diligentia vehementer præstaret, brevi
consecutus est, ut Romæ haberetur inter præcipuos oratores; nam magna
solertia et incredibili cura conatus est exprimere M. Tullii
eloquentiam, quem præ cæteris omnibus sibi proposuerat imitandum. Sub
imperatore Nerone dicitur famam suam læsisse, accusatis atque
insimulatis nonnullis apud sævissimum principem. Cum Vitellio gessit se
prudenter, et egregia vitæ honestate: mox factus est Asiæ proconsul, in
quo manifesto apparuit quanta modestia præstaret, ut qui eam dignitatem
gesserit singulari continentia et integritate maxima. Domitiano Augusto
gratissimus fuit, eoque auctore perductus est ad tertium consulatum
honestissimis suffragiis: de quo leguntur adhuc versiculi poetæ
Martialis, quibus venerationem suam profitetur. (Vide in Testim. veterum
infra, p. 476, ex Martialis lib. VIII, epigr. 66.)
C. Plinius permulta refert de poeta Silio in epistolis; quare minime
alienum fuerit particulam subjicere, quo facilius atque cumulatius
percipiatur, quam eleganti ingenio fuerit, atque studio in prosequendis
optimis exemplis. (Vide, quæ sequitur, Plinii epistolam.) Opus composuit
libris XVII, de bello Punico secundo, non vulgari, neque absurdo
carmine; etsi illud _majore cura quam ingenio_ perfecit. Præcipue
Maronem imitatus est, cujus ingenium atque felicissimam majestatem
admirabatur in describendis carminibus: de hoc poemate Silii sic
Martialis refert: (vide infra pag. 476; ex Mart. lib. IV, epigr. 14.)
Complura leguntur apud eumdem Martialem de laude ingenii atque optimæ
eruditionis Silii (quæ infra referuntur). In agro Neapolitano prædium
habuit, in quo quum frequenter secederet, maxima animi voluptate
consuevit suum otium transigere; neque dubium est eumdem ad extremam
pæne senectutem devenisse, ut qui major septuagenario vitam finierit:
nam morbo detentus insanabilis clavi, singulari constantia obitum
præposuit: felix propemodum, et beatus usque ad extremum diem, ut
copiose relatum est a Plinio.