Quum promissam in præfatione prioris voluminis operam de Silii textu, de
variis lectionibus notisque ad finem feliciter perduxerim, restat nunc
ut in cæteris præstandis fidem pariter exsolvam. Et quidem statim
subjicietur Commentatio de Silii vita et carmine, cui paucas adjeci
notas, prout quædam nobis aut non admittenda, aut probanda esse
videbantur: confer præsertim in sect. V, ubi de edit. anni 1781 fit
mentio, novas observationes e Codd. Regg. depromptas, quibus clarissimi
_Ruperti_ sententia confirmatur: dehinc Silii vita, auctore Crinito.
Testimoniis veterum a Goettingensi editore collatis adjiciam recentiorum
judicia, Jo. Alb. Fabricii, _Rollin_, _La Harpe_, _Schœll_, _Amar_, quos
prætermittere religioni mihi fuisset, et sequentur argumenta librorum
Silii ab Hermanno Buschio Pasiphilo confecta, et Ambrosii Nicandri
Catalepsis; tum præfatio Heynii, Index, et Appendix sive Diatribe de
stylo poetico et potissimum Siliano. Sic absolvetur totum hoc opus, quod
tibi satisfaciat, lector optime, vehementer opto. Vive et vale.