262. _omnia_ Martin. Herbip. et Dausq.

Tum minitans propere describit munera pugnæ;

Quaque feras sævus gentes aciemque Nealces

Temperat, hac sese Marso cum milite, cumque

Samnitum obponit signis, et Iapyge alumno. 270

267. _describit munera pugnæ_; unicuique adsignat, quod in prælio

faciendum sit, Drak. id qd. v. 244 _dispensat vires_.

268 sq. Varronem rexisse lævum cornu, Paulum dextrum, et Servilium

mediam aciem, etiam Livius et Polyb. tradunt: at Silius v. 220 sq.

Nealcen præfecit lævo cornu, quod dextro obpositum est, et tamen

h.l. narrat, Varronis cornu obpositum fuisse illi, cui præfuerit

Nealces, adeoque erravit, ut sup. V, 4, (ubi vid. V.L.) et ut Livius

XXXIII, 9, ubi tamen Gronovius in _lævo cornu_ pro _dextro_ reponit,

quo modo etiam hunc errorem a poeta in scribas librarios derivare

facile foret, sed sine librorum auctoritate nihil mutare audeo;

Drak. Cf. ad v. 274 in V.L.

270. _Iapyge_ ut I, 51, _campum Iapyga_; ubi nota est videnda. Ed.

267. _properæ_, et v.

268. _Afras lævus_ (h.e. in lævo cornu) _gentes_ præstiterit,

judice N. Heins.

At campi medio (namque hac in parte videbat

Stare ducem Libyæ) Servilius obvia adire

Arma, et Picentes Umbrosque inferre jubetur.

Cetera Paulus habet dextro certamina cornu.

272. _Servilius_ et Atilius Regulus, superioris anni consules ap.

Polyb. III, 114; sed solus Servilius ap. Liv. XXII, 45, quem v. et

c. 25.

--_obvia Arma_, obpositam Pœnorum aciem, _adire_, adgredi, adoriri,

ut ap. Virg. Æn. V, 379; IX, 56.

272. _obvia ferre_, nisi mox _inferre_ sequeretur, mallet Burm.

cui nostra locutio durior videbatur.

His super insidias contra Nomadumque volucrem 275

Scipiadæ datur ire manum; quæque arte dolisque

Scindent se turmæ, prædicit spargere bellum.

275 sq. Cf. ad v. 242.

--_His super_; v. ad I, 60 in V.L.

276. _Scipiadæ_, Scipioni. Conf. ad VII, 107.

277. _spargere bellum_, ut _distrahere_ diversis locis, vel

dispersis divisisque copiis, vel vagando, bellum gerere et ubivis

circumferre, ut _spargere arma_ apud Virg. Æn. VII, 551; vid.

Ernesti ad Tac. Ann. III, 21, quemque ibi laudat Burm. ad Val. Fl.

V, 488, et Lucan. III, 68.

274. _lævo_ pro _dextro_, quod et Drak. et mihi in mentem venit,

substituit Lefeb. qui monet poetam pro suo ingenio, non ad

exemplum Livii, aciem ordinasse, et, quia Varro die illa imperium

tenuerit, eum dextro, Paulumque sinistro cornu præfecisse. Conf.

not. ad v. 268 sq.

276. _quæque_, non _quaque_, Colon. Oxon. R. 1, 3, Mediol.

Jamque propinquabant acies, agilique virorum

Discursu, mixtoque simul calefacta per ora

Cornipedum hinnitu, et multum strepitantibus armis 280

Errabat cæcum turbata per agmina murmur.

280. _hinnitum_ Col. et Put. _strepitantibus_ Colon. et Ox. ut

_strepere_ apud Virg. Æn. IX, 808; X, 568, de sonitu, quem conlisa

et inpulsa arma reddunt, Drak. _crepitantibus_ Put. conf. ad XIV,

310; XVI, 30. Vulgo _trepidantibus_, h.e. festinantibus, prob.

Dausq. qui præterea _alis_ pro _armis_ rescribendum putabat: sed

eas Silium jam per _agilem virorum discursum_ expressisse monet

Drak.

Sic, ubi prima movent pelago certamina venti,

Inclusam rabiem, ac sparsuras astra procellas

Parturit unda freti, fundoque emota minaces

Exspirat per saxa sonos, atque acta cavernis 285

Torquet anhelantem spumanti vertice pontum.

282. Indicia tempestatis: _unda freti_, mare, _parturit rabiem ac

procellas_, rabiosas procellas, _inclusas_, adhuc in gremio maris

contentas, _sparsuras astra_, quæ, ubi emissæ fuerint, cælum

adspergine adtingent; Lenz. Cf. VII, 569 sq.

--Sic congredientium militum clamorem et strepitum cum maris sonitu

confert Hom. Iliad. ξ, 393 sq. Drak.

[283.] _sparsuras astra procellas_. Conf. III, 659; Virg. Æn. III,

423, 567, 574.

286. Cf. ad III, 475.

282. _Sic tibi_, et mox _castra_ pro _astra_, Ox.

284. _Pertulit_ R. 1, 3, Parm. Med. _minacum_ Col.

Nec vero, fati tam sævo in turbine, solum

Terrarum fuit ille labor; Discordia demens

Intravit cælo, Superosque ad bella coegit.

287 sqq. Narrationi gravissimarum rerum, pugnæque atrocissimæ Silius

θεῶν μάχην intexit, partim Homeri, (Iliad. υ, 32 sqq.) Maronis, (Æn.

VII, 698 seq.) Petronii (c. 124) aliorumque exemplum sequutus,

partim motus auctoritate Virgilii, ex cujus insigni loco, Æn. X,

11... 15, probabili judicio conligere possis, ex antiquioribus

poetis hæc imitatione adumbrata esse. Dii Romanis faventes v. 290...

295, at iisdem adversi v. 296... 299 recensentur.

288 sq. _Discordia_, Ἔρις, Olympios ad pugnam excitat; Lenz.

287. _sævo in t._ scripti, teste N. Heins. Sed _sævo turbine_ duo

scripti, omnesque editi, si fides habenda Lefeb. qui præposit.

margini adscriptam in textum inrepsisse putat, ut v. 196 et al.

passim.

289. _cælo_, non _cœlos_, scripti et antt. edd. conf. ad VI, 498.

_Luctavit cælo_ Ox. Put. R. 1, 3, Parm. Med. prob. Barth.

Hinc Mavors, hinc Gradivum comitatus Apollo, 290

Et domitor tumidi pugnat maris: hinc Venus amens,

Hinc Vesta, et captæ stimulatus cæde Sagunti

Amphitryoniades, pariter veneranda Cybebe,

Indigetesque Dei, Faunusque, satorque Quirinus,

Alternusque animæ mutato Castore Pollux. 295

291. _Venus amens_, furens (vel potius adtonita tanto discrimine,

Romanis suis inminente); Lenz.

292. Cf. I, 273 sq.; III, 475 sq. et V.L.

293. _veneranda_, ut πότνια ap. Hom. Iliad. α, 568; δ, 2, et al.

Eurip. Hippol. 53. Cf. ad VII, 382; Heyne ad Tibull. IV, 2, 10; et

ad Virg. Ge. III, 294. [“ad VII, 382”: in V.L.]

294. _Indigetes dei_, ἐγχώριοι. Vid. Heyne ad Virg. Ge. I, 498.

295. Cf. XIII, 805; Pind. Nem. X, 103 seq.; Virg. Æn. VI, 121, ubi

vid. Heyne. Non temere autem id fictum monet Dausq., quia Tyndaridæ

sæpe adjutores Romanorum fuisse dicantur, v.c. Flor. I, 2; Liv.

XXII; Cic. Tusc. I (Nat. D. II, 2). _Pollux alternus animæ_,

alternis vivens, _Castore mutato_, interea apud inferos agente;

Lenz. Virg. Æn. VI, 121, _alterna morte_. Ed.

292. _Hinc est a captæ_, etc. conj. Dausq. quoniam _Vesta_, quum

terra sit, eaque inmota maneat, a bello et conflictu seponenda

videatur. Eum tamen nimium argutari, parique modo Vestam a

Claudiano non semel induci, ut et a Nasone in Fastis, observat

N. Heins.

293. _Cybebe_ pro _Cybele_ reposui; v. ad VIII, 363.

Contra cincta latus ferro Saturnia Juno,

Et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,

Ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,

Multaque præterea Divorum turba minorum.

Quorum ubi mole, simul venientum et gressibus alma 300

Intremuit tellus, pars inplevere propinquos

Divisi montes, pars sedem nube sub alta

Ceperunt: vacuo descensum ad prælia cælo.

296. _Contra_, a partibus Hannibalis, unde _patrius_ Hammon.

--_Juno cincta latus ferro_, ut apud Virg. Æn. II, 614, «ferro

adcincta;» Lenz.

297. Cf. ad III, 322. [recte III, 323]

298. Vid. ad I, 414; II, 59; III, 10. [“I, 414” recte I, 415]

299. _minores Divi_, seu Indigetes, ut quidam in partibus Rom. Lenz.

300. Conf. ad IV, 442.

--_alma tellus_, πολύφορβος γαῖα, Iliad. ι, 564; ξ, 200.

301. Conf. ad III, 203.

297. _Tritonidos_ Col. R. 1, 3, Parm. Med. _Tritonidas_ Put.

_Tritonides_ Ox. Vulgo _Tritonides_.

303. _discensum_ Colon. et Put.

Tollitur inmensus deserta ad sidera clamor,

Phlegræis quantas effudit ad æthera voces 305

Terrigena in campis exercitus: aut sator ævi

Quanta Cyclopas nova fulmina voce poposcit

Jupiter, exstructis vidit quum montibus ire

Magnanimos raptum cælestia regna Gigantas.

305. Cf. ad IV, 275.

306. _Terrigena_, γηγενὴς, _exercitus_, Gigantes.

308. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 277 seq.

309. _Magnanimos_; vid. ad I, 29.

305. _effudit_ e scriptis et priscis edd. recepi cum Lefeb. Vulg.

_effundit_.

309. _Gigantas_ pro _Gigantes_ scripsi, auctore N. Heins. quem v.

ad Claud. Cons. Hon. IV, 534; Ovid. Metam. lib. I, v. 152; Fast.

lib. III, v. 439. et ex P. IV, viii, 59.

Nec vero prima in tantis concursibus hasta 310

Ulla fuit: stridens nimbus certante furore

Telorum simul effusus, cupidæque cruoris

Hinc atque hinc animæ gemina cecidere procella.

310 sqq. Cf. Liv. XXII, 47. Tantus erat ardor bellandi, ut hastæ

simul jacerentur, nec dignosci posset, quæ prima fuerit; Mars.

311 sq. _Stridens nimbus Telorum_, ut v. 313 _procella_. Conf. ad I,

311 et 334.

313. _gemina procella_, quoniam duo exercitus pugnant; Lenz.

311. _nimbis effusis_ R. 1, Parm. Med. _nimbis effusus_ edd. Marsi

et Gryph. _membris effusus_ Put. _strident nimbi c. f. T. s.

effusi_ opinabatur N. Heins.

312. _rapidæque_ (h.e. rapaces, ut ap. Ovid. Epist. X, 96) Ox. et

Put. prob. Barth. _rabidæque_ R. 1, 3, Parm. Med.

Acrius insanus dextra qua ducitur ensis,

Bellantum pars magna jacet: super ipsa suorum 315

Corpora consistunt avidi, calcantque gementes.

314. Cf. V.L.

--_dextra_ ala, in dextro cornu, _qua_, etc., ubi fervidior pugna

est; Lenz.

--_ducitur_, educitur vagina. Vid. ad VIII, 340.

314. _Acri ast_, vel _Ast acri_ suspicabatur N. Heins. Sed recte,

opinor, Burm. _Ac prius insanus d. quam d. e._, h.e. antequam ad

manus ventum est, et comminus pugnabatur; quam conject. verissimam

putabat Draken. et in contextum recepit Lefeb. coll. XII, 384,

651; XVII, 408; Hom. Iliad. ρ, 530; et Liv. XXVIII, 2: _Post

emissa tela, res gladiis geri cœpta_. In vulgata lect. adquiescit

Ern.

Nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu,

Avertive potest pubes, aut ordine pelli

Fixa suo Sarrana manus, quam vellere sede

Si cœptet Calpen inpacto gurgite pontus. 320

317 sqq. Neutra acies inclinari poterat; sed utraque, montis instar,

inmobilis stabat. Cf. Hom. Iliad. ο, 615... 622. Virg. Æn. VII, 586

sq.; X, 693.

320. _Calpen_; cf. ad I, 141; V, 395.

--_inpacto gurgite_, infuso fluctu. Cf. ad IV, 370.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 158 / 438 题