Ut in Editione nostra _Livii_ publicanda antesignanum et ducem secutus
sum _Cl. Ruperti_, ita in edendo atque illustrando C. Silii Italici
poemate ad ejusdem auspicia et vexilla volui me convertere, quia, ut
aiebat Heynius in præfatione (quam ad calcem operis rejiciam), ille
in Silio interpretando operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui
judices inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam
sollertiam cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit.
Mens quidem aliquando mihi fuerat, quum de Silio Italico bene mereri
vellem, in hac editione novum de integro laborem exantlare, perpetuasque
adnotationes proferre, quas ideo ad concinnandas adjutorem quærebam, et
jam virum omni doctrinarum supellectile adornatum, ut in id opus se
accingeret, invitaveram.
Antiquorum enim poetarum, viri docti nullum fere magis, quam Silium,
neglexere, et, qui optime etiam de eo meriti sunt, ad interpretationem
tamen carminis parum contulere, omnemque pæne operam in critica ejus
tractatione posuerunt. Quicumque igitur editionem, Silio dignam,
meditatur, ei nova adeoque lubrica via ingredienda; et non contextus
tantum, quam et accuratissimo et modestissimo potissimum judicio fieri
potest, constituendus, sed poeta etiam perpetuo inprimis commentario
illustrandus est.
Ea sunt quæ Cl. _Ruperti_ sibi proposuit et perfecit: cujus operam quo
attentius legi ac perpendi, eo magis visum est, frustra me operam
impensamque consumpturum, quum tales forent in manibus opes. Sagacissimi
enim ingenii vir, ipsum poetam perpetuis commentariis illustrare, et
lectionem carminis, cujus omnem varietatem enotavit, ad fidem codd.
accuratius constituere, et vulgarem atque antiquam vel revocare et
tueri, vel emendare conatus est. Var. lect. ab interpretatione seposuit,
et inde duplicem commentarii sui partem fecit, ut major lux eniteret,
faciliorque foret alterutrum quærentibus labor.
Hunc itaque optimum ducem existimavi et secutus sum, adjectis quibusdam,
quæ aut necessaria, aut certe bona viderentur: nam præcipua hæc cura
fuit, ut quicumque mea editione uteretur, reliquis omnibus carere
posset, et in ea reperiret, quidquid boni atque utilis ad Silii carmen
explicandum emendandumque alii contulissent. Sæpius quoque loca similia
e gallicis scriptoribus transcripsi, quique easdem res aut tractassent,
aut memorassent, verbi causa, _Bossuet_, _Montesquieu_, eos contuli;
quod præsertim in posterioribus libris deprehendes, quum hic plura sint
Silio et Nostris communia.
Quæ autem Cl. _Ruperti_ ad calcem operis addenda aut corrigenda
subjunxerat, sive ex interpretatione Ernesti et Lenzii, sive ex notis
criticis Withofii excerpta, hæc ego in suum quæque locum retuli,
composui, concinnavi.
Eæ quidem fuerunt causæ, cur paulo fortasse longius excreverit labor;
sed hæc si culpa est, ingenue fateor volens peccasse, et cum ipso
Goettingensi editore sic excusatum habeas velim:
Non defuere, qui nimiam reprehenderent copiam tam exemplorum dictionis
alicujus aut elegantiæ, quam veterum recentiorumque scriptorum, in
rebus historicis, geographicis ac mythicis a me laudatorum. Id tamen
ex vano eruditionis ostentandæ studio profectum existimari nolim, et
res justam excusationem habere videtur. Primum enim haud dissimulo, me
omnem dedisse operam, ut quam plurimis satisfacerem; neque vero
ignorabam, permultos etiam hodie esse viros doctissimos, quibus hæc
rerum verborumque illustrandorum ratio adrideat, quæ olim Nic.
Heinsio, Burmanno, Broekhusio, Drakenborchio aliisque magni nominis
hominibus probabatur: quorum tamen vestigia non ita sequutus sum, ut
exempla tantum exquisitioris loquendi formæ cumularem, nulla habita
ratione originis ejus vel causæ, indolis ac significatus, nec admonito
de iis lectore; nisi forte illa vel ex locis adscriptis satis
intelligi et legentibus jam hac compendiaria via, qua chartæ parcitur,
in memoriam revocari possent, vel ibi ab aliis, quorum editiones ac
libri omnium fere manibus teruntur, jam explicata essent. Deinde in
doctissimo poeta interpretando versabar, in quo adhibendæ talis
eruditionis facultas et major erat, et aptior atque utilior. Denique
id egi, ut non tirones modo, sed eruditos quoque homines et juventutis
potissimum magistros meam Silii editionem consuluisse haud omnino
pœniteret, atque iis, qui longiores disputationes de tot exquisitis
dicendi formulis, rebusque historicis, mythicis ac geographicis,
ubivis in doctissimo poeta obviis desiderarent, (quales passim
inveniuntur) uberiores, unde eas peterent, fontes in promtu essent,
et quidem plerique vel adeo omnes, ut, si hunc vel illum adire non
possent, (quæ tristis multorum sors est) ad alios confugerent.
Commentationem vero de Silii vita et carmine in alterum volumen rejeci:
ibi vir doctiss. de ejus genere, nominibus, studiis, honoribus, vita
ac morte disputat; deinde in carminis indolem, consilium ac fontes, e
quibus poeta hausisse videatur, inquirit; tum de præstantia illius, et
de utilitate quæ percipi possit ex ejus lectione, disserit; quo facto,
codices MSS. et editiones Silii recenset; in fine denique, quale
consilium post virorum doctorum conatus in molienda editione secutus
sit, declarat.
Tum subjungentur testimonia ac judicia; et Catalogus editionum ex
integro concinnatus.
Accedet _Index rerum verborumque_, in quo potissimum desudavit auctor,
et quem pro desperato centies abjectum, reputata tamen utilitate rei, in
poeta potissimum tam docto conspicua, repetiit, et telam, impatientia
toties abruptam, diligenter retexuit. Non defuere quidem editores
poetæ, qui ante ipsum tales conficere indices laboraverint: sed
Drakenborchianus non nisi ad criticas virorum doctorum observationes,
Schmidianus ad notas Drakenb. et Heinsiorum, Ernestinus, qui omnium
uberrimus est, ad sola verba spectat. Dausqueianus, Cellarianus et
Bipontinus tam latinitatis, quam rerum rationem habent, at nimis
manci sunt. Is, vero quem, diligenter toto carmine iterum perlecto,
concinnavit, memorabiles res, voces ac dictiones continet omnes, et
præterea, quidquid vel in notis vel in Var. Lect. illustratur, adpositis
literis _n._ et _V.L._ indicat. Maluit quoque nimiam sibi copiam, quam
brevitatem exprobrari posse, et quædam tenuia nec adeo necessaria
irrepere, quam quidquam prætermitti, quod si non omnibus, certe
nonnullis notatu dignum videri posset.
Indicem excipit _Appendicula_, in juventutis potissimum gratiam adnexa,
quam tamen, nisi lectores passim ad eam auctor remisisset, brevitatis
studio omisissem, quanquam ex ea non minimus fructus percipi potest.
Ea sunt quæ monitum te, lector optime, volui: felix, si mea tibi
adriserit opera, quam foveas et adjuves, precor. Vive, et vale.