DEPOSITION AGAINST JOHN HAWTEYN[52.3]

[Sidenote: 1443 / SEPT. 8]

Primo suggessit Sanctissimo Papæ mentiendo quod coactus et constrictus

[fuisset] metu parentum ordinem[52.4] intrare; secundo quod in

insufficienti et prohibita ætate et in eodem ordine invite esset

professus; Et tertio, quod ita fuerat invallatus et inclusus in ordinis

arctitudine ut sibi tempus opportunum exeundi acquirere nequiret. Contra

quæ sic depono, non per ficta et fantastice ymaginata, sed per visa et

audita a fide dignis denunciata. Et primo, contra primum articulum,

viz., quod metu parentum etc. quia, ut asserunt fide media quam plures

fide digni quorum nomina perlongum esset enarrare, quod alter parentum,

suple pater, neci submersionis suffocatus fuerat in Themisia diu

antequam ordinem ingressus est prænotatus Johannes; ergo, dissonum

videtur quod metu parentum ingressus est, sed tantum alterius parentis.

Secundo, contra secundum articulum, scilicet quod ex insufficienti etc.,

quia per vere visa et audita a fide dignis personis contra illud

testimonium perhibere volentibus verum est asserere quod xiiij^cim

annorum fuerat ætatis antequam indutus esset; quod sic evidet, quia

natus erat in Swapham Markett, in loco qui Delgate dicitur, ubi parentes

ejus commorabantur, quando primo intraverant villam antedictam pro

annuali stipendio dato Thomæ Delgate, cujus erat ipsa mansio, et istud

ad testimonium Adæ Ram, Roberti Sergaunte, Agnetis Ymay commatris[53.1]

sæpedicti Johannis Hawteyn et Katerinæ Gannok, uxoris compatris[53.1]

Johannis Hawteyn prædicti, viz. Johannis Gannok qui obiit anno Domini

mccccxxxiiijº. Istis transactis, parentes dicti Johannis, viz. Haymundus

Hawteyn, pater ejus, et Claricia Hawteyn mater ejus, conjunctim emerunt

mansionem in eadem villa, viz. Swapham Markett, a Martino Waron anno

regni Regis Ricardi Secundi post conquestum xxijº, quod datum, suple

Regis Ricardi, præcessit nativitas Johannis Hawteyn in Delgate per

testimonia præallegata. De facili ergo, probatur quod sit ætatis annorum

xliiijºr ad minus, enumerando a xxijº anno regni Regis Ricardi Secundi

post conquestum usque ad annum xxj^m Henrici Sexti.

* * *

Omnia in hac cedula quo ad Hawteyn dicta fuerunt Jacobo Gresham viijº

die Septembris anno Regis Henrici vj^ti xxijº, prout scribuntur. Frater

Johannes Alburugh dicit quod hoc medio intravit Johannes Hawteyn in

ordinem. Circa xij. annum ætatis suæ missus fuit London’ essend’ cum

quodam Thoma Brown modo apprenticii; quod actum fuit, quodque sibi non

bene complacuit, et cucurrit ad Fratres et dixit quod fuit nepos

Alburugh, et ea de causa Reverendus Magister Walden[54.1] interrogavit

eum si vellet esse frater, et dixit quod vellet et humiliter rogavit ex

caritate. Et veraciter scit quod fuit ætatis xiiij. annorum et amplius

tempore professionis suæ et moram traxit ibidem per iij. vel iiij.

annos. Et postea fuit apud Maldon per duos annos, et ab illo loco exiit.

Deinde captus et Norwico incarceratus per dimidium annum. Et postea in

domo de Blakney per iiijºr annos mansit, et ibidem fuit terminarius et

hospes; et cucurrit ab inde cum vestibus officii de domo hospicii

furtive et cepit librum (?) Alburugh avunculi sui et canciavit illum

apud Aylesham pro iiij. marcis et dimidia, quas dictus Alburugh solvit

pro libro rehabendo.

Et addidit idem Johannes Hawteyn vel Alburugh frater et avunculus dicti

Johannis Hawteyn quod Johannes Hawteyn apostata fuit natus apud Swafham

Market circa iiij. annum post transitum patris sui a Scheryngton usque

Swafham. Et dicit quod Robertus frater ejus fuit pluris ætatis quam

Johannes fuit per iiijºr annos, et dictus Robertus fuit natus apud

Scherynton.

Et serviens Daubeney dicit quod Hamond Hawteyn transivit a Scheryngton

usque Swafham tempore quo Thomas Erpyngham custodivit Regem R. in Turre

London.[54.2]

Stephanus Plattyng de Aylesham pro vero dicit quod ad Festum

Purificationis Beatæ Mariæ anno regni Regis Henrici vj^ti xxjº elapsi

fuerunt xxviijº anni postquam ipse primo habitavit in dicta villa de

Aylesham; quo tempore Claricia quæ fuit uxor Hamonis Hawteyn fuit vidua

et commorans in messuagium nunc Johannis Draper de Aylesham, et postea

nupta fuit Petro Fysch, cæco, qui insimul vixerunt vj. vel vij. annos,

et post obitum dicti Petri dicta Claricia cepit in virum Willelmum

Punyant de Aylesham. Et ad dictum festum Purificationis Beatæ Mariæ

dicto anno xxjº dicti Ponyant et Claricia insimul in matrimonio

cohabitaverunt per xxij. annos. Hoc de Pounyant cum Claricia affirmant.

Et dicit idem Ponyant quod frater Johannes Hawteyn professus fuit post

matrimonium inter ipsum et præfatam Clariciam et quod ipse ad ultimum

exitum suum de ordine prædicto dimisit capam suam in domo dicti Ponyant

apud Aylesham.

Willelmus Barbour dicit quod quo ad nativitatem Johannis Hawteyn penitus

ignorat, sed dicit quod habet quendam (_sic_) filiam ætatis xliiijºr

annorum, et ultra vel circa, et dicit quod Johannes Hawteyn est talis

ætatis. Et dicit quod Tiphania soror Hawteyn est manens in villa ultra

London vocata Hawehunte, sed in quo comitatu ignorat.

This paper is endorsed, ‘Hauteyn, Oxened.’

[Footnote 52.3: [From Paston MSS., B.M.]]

[Footnote 52.4: The Order of Carmelites. --_See_ Note 1 on page

54.]

[Footnote 53.1: _Compater_ and _commater_ (in French _compère_

and _commère_) correspond in meaning to the old English word

_gossip_, _i.e._ god-sib, or related in baptism--generally

applied to godfathers and godmothers.]

[Footnote 54.1: The celebrated Thomas Netter of Walden,

provincial of the Carmelite order in England; a great opponent

of Wycliffe.]

[Footnote 54.2: Richard II. was committed to the Tower in 1399,

just before his formal resignation of the crown.]

47

The Paston Letters, A.D. 1422-1509. Volume 2 (of 6) New Complete Library Edition · 第 74 / 426 题