OMNE GENVS TESTIVM

"Haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per

eam."[113] Quis enim, quamvis hebes in plebecula, dummodo salutis

cupidus parumper attenderit, semitam Ecclesiae tam egregie

complanatam, non videat, non teneat; vepres, et cautes, et avia

detestatus? Erunt haec etiam rudibus explorata, sicut Isaias

vaticinatus est; vobis igitur, si voletis, exploratissima.

COELITES.--Theatrum universitatis rerum ponamus ob oculos;

quidquid est uspiam peragremus; omnia nobis argumenta

suppeditant. Eamus in coelum: "Rosas[114] et lilia

contemplemur," purpuratos nempe martyrio, candidatos innocentia.

Romanos, inquam, Pontifices[115] tres et triginta continenter

occisos; Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine

sanguinem oppignerarunt; greges fidelium, qui Pastorum vestigiis

institere; Divos omnes coelites, qui turbae hominum puritate et

sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc

emigrasse reperias. Noster fuit, ut paucula delibemus, ille

martyrii sitientissimus Ignatius[116] "qui in rebus Ecclesiae

neminem, ne regen[117] quidem, aequavit Episcopo: qui

traditiones[118] quasdam Apostolicas, quarum testis ipse fuerat,

ne dilaberentur, scripto mandavit." Noster anachoreta

Telesphorus,[119] "qui ieiunium quadragesimale, sancitum ab

Apostolis, observari severius iussit." Noster Irenaeus,[120]

"qui a successione Cathedraque Romana fidem Apostolicam

declaravit." Noster etiam Victor Pontifex, "qui[121] Asiam

edicto coercuit universam:" quod quum aliquibus, atque etiam

huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen

attenuavit, ut exoticam potestatem. Noster Polycarpus,[122] qui

super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias

Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum

Episcopum venerata. Nostri Cornelius et Cyprianus,[123] aureum

par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus

Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua

maiorem est prosequutus, amicissimum sui. Noster Sixtus,[124]

"cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero

septemviri." Noster Laurentius, huius Archidiaconus,[125] quem

adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos

annos vir consularis Prudentius[126] sic ornavit:

Quae sit potestas credita

Et muneris quantum datum,

Probant Quiritum gaudia,

Quibus rogatus annuis.

Hos inter, o Christi decus,

Audi et poetam rusticum,

Cordis fatentem crimina,

Et facta prodentem sua.

Audi benignus supplicem

Christi reum, Prudentium.

Nostrae virgines illae[127] perbeatae, Caecilia, Agatha,

Anastasia, Barbara, Agnes, Lucia, Dorothea, Catharina; quae

decretam pudicitiam adversus et hominum et daemonum tyrannidem

firmaverunt. Nostra Helena, quam dominicae Crucis inventio

celebravit. Nostra Monica, quae moriens[129] orari et

sacrificari pro se mortua ad altare Christi, religiosissime

flagitavit. Nostra Paula,[129] quae ex urbano palatio et opimis

praediis in speluncam Bethleemiticam tantis itineribus peregrina

cucurrit, ut ad Christi vagientis cunabula delitesceret. Nostri

Paulus, Hilarion, Antonius, seniculi solitarii. Noster

Satyrus,[130] Ambrosii germanus frater, qui tremendam illam

hostiam circum se gestans in orario, naufragus insiliit in

Oceanum, et fide plenissimus enatavit. Nostri Nicolaus et

Martinus, episcopi, exerciti vigiliis, paludati ciliciis,

ieiunio pasti, Noster Benedictus, tot monachorum pater.

Chiliadas istas decennio non exsequerer.

Sed nec illos repeto, quos in Ecclesiae Doctoribus ante posueram.

Memor sum brevitatis meae, Petat ista, qui volet, non solum ex

abundanti veterum historia, sed multo etiam magis ex gravissimis

auctoribus, qui paene singuli Divos singulos memoriae[131]

reliquerunt. Renuntiet mihi, de christianis illis antiquissimis

et beatissimis quid autumet? Vtrius doctrinae fuerint,

catholicae, an lutheranae? Testor Dei solium et illud tribunal,

ad quod stabo rationem rationum harum et dicti et facti

redditurus, aut nullum coelum esse, aut nostrorum esse; illud

exsecramur, hoc ergo defigimus.

DAMNATI.-Nunc e contrario, si libet, inspiciamus in Tartara.

Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam

adversati? Nostram.--Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime

persequuti? Nostram.--Qui? Turcae. Quae templa demoliti?

Nostra.--Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles?

Nostrae.--Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum

portis[132] se opposuit?

IVDAEI.--Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent

Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca

sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae

praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut

exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos

Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc,

maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et

lutheranis nullum ictum acceperunt.

ETHNICI.--In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio,

trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima

Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis

nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium

torruit in craticula:[135]

Hunc esse vestris Orgiis

Moremque et artem, proditum est;

Hanc disciplinam foederis,

Libent ut auro antistites.

Argenteis scyphis ferunt

Fumare sacrum sanguinem,

Auroque nocturnis sacris

Adstare fixos cereos.

Tunc cura summa est fratribus,

(Vt sermo testatur loquax),

Offerre, fundis venditis,

Sestertiorum millia.

Addicta avorum praedia

Foedis sub auctionibus

Successor exhaeres gemit,

Sanctis egens parentibus.

Haec occulantur abditis

Ecclesiarum in angulis;

Et summa pietas creditur

Nudare dulces liberos.

Deprome thesauros, malis

Suadendo quos praestigiis

Exaggeratos obtines,

Nigrantes quos claudis specu.

Hoc poscit usus publicus;

Hoc fiscus, hoc aerarium,

Vt dedita stipendiis

Ducem iuvet petunia.

Sic dogma vestrum est, audio;

"Suum quibusque reddito."

En Caesar agnoscit suum

Numisma, nummis inditum.

Quod Caesaris scis, Caesari

Da: nempe iustum postulo,

Ni fallor; haud ullam tuus

Signat Deus pecuniam.

Nec quum veniret, aureos

Secum Philippos detulit;

Praecepta

sed verbis dedit

Inanis a marsupio.

Implete dictorum fidem,

Quae vos per orbem venditis,

Nummos libenter reddite;

Estote verbis divites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos,

ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos

calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet?

Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio

nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur

ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero

magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam

tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137]

quem in Soracte latitantem accersiit, ut eius opera nostro

baptismate tingeretur.--Quibus auspiciis victor? Signo

crucis.[138]--Qua matre gloriosus? Helena.--Quibus se patribus

adiunxit? Nicaenis.--Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut

Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.--Cuius se precibus[139]

commendavit? Antonii.--Quam sellam postulavit[140] in Synodo?

Vltimam.--O quanto regalior hac sede, quam qui regis titulum,

non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his

duobus altero nobis infestissimo, altero nobis amicissimo,

licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim,

ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec

evasit divina Catastrophe.

TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata

in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum

sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua,

Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae

sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa

fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc

nomine Solymanus Turcus litteris egisse dicitur), et per

lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis

existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa

mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque

indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus

everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote

nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.

HAERETICI.--Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et

alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille?

"Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143]

percrepabat." Mox Novatianus: Quis? Antipapa Cornelio,[144]

Pontifici Romano, "hostis sacramentorum poenitentiae et

chrismatis."[145] Deinde Manes Persa: hic docebat "baptismum

salutem[146] non conferre." Post Aerius Arianus "preces damnabat

pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes." Hinc Aerius

"solam[148] et ipse fidem personabat," cognominatus atheos[149]

non minus quam Lucianus. Sequitur Vigilantius,[150] qui "Divos

orari non ferebat:" ac Iovinianus, qui "virginitatem et nuptias

aequiparabat." Denique colluvies universa Macedonius, Pelagius,

Nestorius, Entyches, Monothelitae, Iconomachi, caeteri, quibus

Lutherum et Calvinum posteritas aggregabit. Quid isti? Omnes mali

corvi, eodem ovo geniti, ab Ecclesiae nostrae Praesulibus

desciverunt, ab illis evicti et exinaniti sunt.

Deseramus avernum, reddamur terris. Quocumque me oculis et

cogitatione convertero, sive Patriarchas intueor et sedes

Apostolicas, sive Antistites caeterarum gentium, sive laudatos

principes, reges, caesares, sive christianorum cuiusque nationis

initia, sive ullum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut

honestatis decus; nostrae fidei serviunt et suffragantur omnia.

SEDES APOSTOLICA.--Testis Romana successio, "In qua semper

Ecclesia, (ut cum Augustino ep. 162 loquar), Apostolicae

Cathedrae viguit principatus." Testes illae reliquae sedes

apostolicae, in quas hoc nomen insignite convenit, quod ab ipsis

Apostolis horumve auditoribus exaedificatae[151] fuerint.

DISIVNCTTISSIMAE TERRAE.--Testes ubivis gentium pastores, loco

dissiti, religione nostra concordes, Ignatius et Chrysostomus,

Antiochiae; Petrus, Alexander, Athanasius, Theophilus,

Alexandriae; Macharius et Cyrillus, Hierosolymis; Proclus,

Constantinopoli; Gregorius et Basilius, in Cappadocia;

Thaumaturgus, in Ponto; Smyrnae, Polycarpus; Iustinus, Athenis;

Dionysius, Corinthi; Gregorius, Nissae; Methodius, Tyri; Ephremus,

in Cyria; Cyprianus, Optatus, Augustinus, in Africa; Epiphanius,

in Cypro; Andreas, Cretae; Ambrosius, Paulinus, Gaudentius,

Prosper, Faustus, Vigilius in Italia; Irenaeus, Martinus,

Hilarilius, Eucherius, Gregorius, Salvianus, in Gallia;

Vincentius, Orosius, Ildefonsus, Leander, Isidorus, in Hispania;

in Britannia, Fugatius, Damianus, Iustus, Mellitus, Beda. Denique,

ne ambitiosus videar in nominibus, quaecumque vel opera, vel

fragmenta supersunt eorum, qui disiunctissimis terris Evangelium

severunt, omnia nobis unam fidem exhibent, quam hodie catholici

profitemur. Christe, quid causae tibi afferam, quo minus me de

tuis extermines, si tot luminibus Ecclesiae tenebricosos homulos,

paucos, indoctos, dissectos, improbos, antetulero?

PRINCIPES.--Testes item principes, reges, caesares, horumque

respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et

pacis bellique disciplina, se penitus in hac nostra doctrina

catholica fundaverunt. Hic ergo quos ab oriente Theodosios, quos

ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e

Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos

e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria,

Iosaphatos ex India, quos orbe toto dynastas atque toparchas

possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui

sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt? Sic enim

praecinuit Isaias (xlix. 23): "Erunt reges nutricii tui, et

reginae iutrices tuae." Audi, Elisabetha, Regina potentissima,

tibi canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Calvinum et hos

principes unum coelum capere non potest. His ergo te principibus

adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris,

dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego

et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui,

toties iam isti patibulum ominantur. Salve bona crux. Veniet,

Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit,

utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo.

NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.--Testes iam omne sorae plagaeque

mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit.

Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus

importare? Christum Lutherus, catholici Christum loquimur. "Num

divisus est Christus?"[152] Minime. Aut nos, aut ille, falsum

Christum loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, et

illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit. Noster

Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios,

Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Erebumque

tristem, e tot populorum cordibus relegaret. Non est otium

longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur.

Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae

sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut

certe nostram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro.

CVMVLVS TESTIVM.--Testes academiae, testes legum tabulae, testes

vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio,

testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque

chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae

domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes

et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam

radicibus insedisse.

Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem,

ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari cum

perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non

diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi

Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet,

cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam

immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti

Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui

credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 42 / 70 题