SOPHISMATA

Scitum est, inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet

saepe fucata disputatio, quam schola Philosophorum exsibilat. Multa

peccat adversarius in hoc genere; sed quatuor fallacies plerumque

consuitur, quas in Academia malim, quam in trevio, retexere.

Primum vitium [Greek: skiamachia] est, quae auras et umbras magno

contau diverberat. Hoc pacto: contra coelibes iuratos et votos in

castimoniam, quod nuptiae bonae sint, virginitas melior,

offeruntur Scripturae loquentes honorifice de coniugio. Quem

feriunt? Contra meritum hominis christiani, tinctum Christi

sanguine, alioquin nullum, promuntur testimonia, quibus iubemur,

nec naturae, nec legi, sed sanguini Christi fidere. Quem

refellunt? In eos, qui colunt Coelites, ut famulos Christi maxime

gratiosos, citantur integrae pagellae, quae vetant colere multos

Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi argumentis, quae apud haereticos

infinita reperio, nobis esse detrimento non poterunt; vobis esse

fastidio poterunt.

Aliud vitium [Greek: logomachia] est, quae sensa deserens,

loquaciter cum verbo litigat, "Invenias mihi Missam, inquiunt,

aut Purgatorium in Scripturis." Quid ergo? Trinitas, Homoousion,

Persona, nusquam sunt in Bibliis, quia voces istae non sunt?

Affine est huic peccato litterarum aucupium; quum neglecta

consuetudine et mente loquentium, quae vita vocabuli est,

adversus elementa contenditur. Nempe sic aiunt: "Presbyter nihil

est Graecis, nisi senior; Sacramentum, quodvis mysterium."

Caeterum acute D. Thomas,[112] ut omnia: "In vocibus, inquit,

videndum, non tam ex quo, quam ad quid sumantur."

Tertium, [Greek: homonumia] est, longe lateque patens. Vt:

"Quorsum ordo sacerdotum; quum Ioannes (Apoc. v. 10) omnes nos

vocaverit sacerdotes?" Etiam hoc addidit: "Regnabimus super

terram." Quorsum ergo reges? Item: "Propheta (Isai. LVIII. 6)

celebrat ieiunium spiritale, hoc est, ab inveteratis criminibus

abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus, et dierum

praescriptio." Siccine? Igitur insanierunt Moyses, David, Elias,

Baptistes, Apostoli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediam

terminarunt; quae quidem, ut a crimine, debebat esse perpetua.

Hoc quale sit, iam vidistis: propero.

Quartum his adiicitur "Circulatio," in hunc modum: Da mihi notas,

inquam, Ecclesiae. "Verbum Dei et purissima Sacramenta." Haeccine

sunt apud vos? "Quis dubitet?"--Ego vero pernego. "Consule verbum

Dei."--Iam consului, minusque vobis, quam antea, faveo. "Attamen

planum est."--Proba mihi. "Quia nos ne latum quidem unguem

discedimus a verbo Dei."--Vbi est acumen tuum? Semperne capies

pro argumento illud ipsum, quod ponitur in quaestione? Quoties

hoc iam inculco? Num tu evigilas? Num faces admovendae sunt? Dico

a te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates,

sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium.--"Stabo

sententiae verbi Dei: Spiritus ubi vult, spirat." Eccum, quos

gyros, quas rotas fabricat. Hic nugator, tot verborum atque

sophismatum architectus, nescio cui formidolosus esse queat,

molestus erit fortasse. Molestiam vestra prudentia sublevabit,

formidinem res eripuit.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 40 / 70 题