Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam
apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient
expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam
in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus,
sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen
aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam "adunata"
sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo,
de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus.
Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus
addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint
ista suorum axiomata.
DE DEO.--"Deus est auctor et causa[75] peccati, volens,
suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum
scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut
vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris
impietas." Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit,
Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum
coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine
tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid
animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani "virum divinitus
datum ad orbem illuminandum" pronuntiant, quum hunc versum
demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] "Sancta Trinitas, unus
Deus, miserere nobis."
DE CHRISTO.--Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista
sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81]
"Deus ex sese," Bezae:[82] "Non est genitus de Patris essentia."
Item: "Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83]
altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera."
"Locus apud Ioannem:" 'Ego et Pater unum sumus,' non ostendit
Christum Deum 'homoousion'[84] Deo Patri." Sed et 'anima mea,
inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum 'homoousion.'" Pergite:
"Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi
dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie
sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit." Quod perinde
est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed
cognoscite diriora: "Christus, quum orans in horto, sudoribus
aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae
cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem
doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter
castigavit." Estne aliquid amplius? Attendite: "Christus, quum
actus in crucem exclamaret:" 'Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me?' accensus est flammis inferni,[88] desperationis
voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret
internecione sempiterna."
His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89]
descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo
minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus
erat.--Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil
profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna,
atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne
quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse,
idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii
plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora,
tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et
regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque
scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae
mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit,
nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus
mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem
gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam,
pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus,
quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum
accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam
ineptam atque stolidam.
Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno
magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc
articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine
tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse
tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi,
qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male
mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam
domum. Hactenus de Christo.
DE HOMINE.--De homine[93] quid? "Imago Dei penitus in homine
deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad
omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et
sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque
contagio." Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt,
in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem
desperent, praecepta deonerent.
DE PECCATO.--Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud
suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse
vult: "Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami
lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet." Hoc
quoque tritum est in hac faece: "Omnia peccata esse paria:"[95]
sed ita (ne Stoici reviviscant), "si Deo iudice ponderentur." Ac
si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam
levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse
iustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum
severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum
gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille
sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili
virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil
vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.
DE GRATIA.--Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione
tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic
malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes
assignant gratiae, "quam neque infusam cordibus nostris, neque ad
resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo
Dei favore[96] collocant: "qui favor non emendet impios, nec
purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam
adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur,
Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere
delectantur, ut ne "Christus quidem aliter apud illos[97] gratia
plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in
modum faverit."
DE IVISTITIA.--Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim
ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae
animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti,
quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac
si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age,
somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia,
qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure
pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus
ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut
hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur."
Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam
volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere."
DE SACRAMENTIS.--Ad Sacramenta festino. Nullum, nullum, non duo,
non unum, O Sancte Christe, reliquerant. Ipsorum quippe panis
venenum est; Baptismus etsi adhuc verus, tamen ipsorum iudicio
"nihil est, non est unda salutis, non est canalis gratiae, non
derivat in nos Christi merita; sed significatio dumtaxat salutis
est. Itaque nihilo pluris Baptismum Christi, quoad naturam rei,
quam Ioannis facere caeremoniam. Si habeas, recte; si careas,
nihil damni: crede, salvus es, antequam abluere."[102] Quid ergo
parvuli, qui nisi iuventur virtute Sacramenti, sua fide miselli
nihil assequuntur? "Potius quam Sacramento Baptismatis quidquam
tribuamus, inquiunt Magdeburgici,[103] demus inesse fidem ipsis
infantulis, qua serventur, cuius fidei pulsus quosdam abditos
intelligant" ipsi, qui vivant necne, nondum intelligunt. Durum. Si
hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote: "Praestat,
inquit,[104] omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequidquam
lavatur." Haec illi quidem ancipites animo, quidnam enuntient
categorice. Ergo Balthassar Pacimontanus diribitor interveniat;
qui parens Anabaptistarum, quum parvulis motum fidei non posset
affingere, Lutheri cantiunculam adprobavit, et paedobaptismum
eiiciens e templis, "neminen nisi adultum fonte sacro decrevit
abluere." Ad reliqua Sacramenta quod attinet, quamvis illa bestia
multiceps horrendas eiectet contumelias, tamen quia quotidianae
iam sunt et callum auribus obduxerunt, hic praetereo.
DE MORIBVS.--Restant haereticorum de vita et moribus frusta
nocentissima, quae Lutherus evomi in chartas, ut ex unius
pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite
patienter, et erubescite, et mihi date veniam recitanti: "Si
nolit uxor[105], aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res
uxoria tam est cuique necessaria, quam esca, potus, somnus.
Matrimonium est virginitate multo praestantius; eam Christus, eam
Paulus dissuaserunt hominibus christianis." Sed haec fortasse
propria Lutheri sunt? Non sunt. Etiam nuper a meo Charco,[106]
sed misere timideque defenduntur. Vultis ne plura? Quidni?
"Quanto sceleratior es, inquit,[107] tanto vicinior gratiae.
Omnes actiones bonae peccata sunt; Deo iudice, mortifera; Deo
propitio, leviuscula[108]--Nemo malum suapte voluntate
cogitat[109]--Decalogus nihil ad christianos[110]--Opera nostra
Deus nequaquam curat--Soli recte participant coena Dominica, qui
tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas apportant
conscientias.--Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te
vel ioco absolverit, modo credideris, absolutus es.--Legere
preces horarias non est sacerdotum, sed laicorum--Christiani
liberi sunt a statutis hominum." Satis superque lacunam istam
commosse videor. lam finio. Nec vero putetis iniquiorem esse me,
qui lutheranos et zuinglianos promiscue coarguerim; nam isti
memores a quo proseminati sint, inter se fratres et amici volunt
esse,[111] adeoque gravem interpretantur iniuriam, quum in ulla
re praeter unam, discriminantur.
Equidem non sum tanti, ut vel mediocrem locum mihi sumam in
selectis theologis, qui hodie bellum haeresibus indixere; sed hoc
scio, quantuluscumque sum, periclitari me non posse, dum Christi
gratia fultus adversum talia commenta, tam invisa, tam insulsa,
tam bruta, coelo terraque iuvantibus, praeliabor.