Pristinam Ecclesiae faciem historia prisca retegit. Huc provoco.
Certe antiquiores historici, quos etiam usurpant adversarii, fere
numerantur Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius,
Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Cassiodorus, Gregorius
Turonensis, Vsuardus, Regino, Marianus Sigebertus, Zonaras,
Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus,
vicissitudinem, hostes. Imo vero, quod observes diligenter, illi
qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pantaleon,
Funecius, Magdeburgici, quum se ad scribendam vel chronologiam
Ecclesiae vel historiam appulissent, nisi nostrorum gesta
colligerent, ac inimicorum Ecclesiae nostrae fraudes et scelera
coacervarent, mille quingentos annos argumento vacui
praetermitterent.
Cum his considera peculiares certarum historiographos regionum,
qui unius acta cuiusque populi curiosius operosiusque scrutati
sunt. Ii quasi Spartam adepti, quam locupletare modis omnibus et
perpolire cuperent, qui ne convivia quidem lautiora, aut
manicatas tunicas, aut pugionum capulos, aut inaurata calcaria,
talesque minutias, si novitatem saperent, tacuere; profecto, si
quid in religione mutatum, aut a primis degeneratum saeculis
inaudissent, frequentes memorassent; si non frequentes, saltem
aliqui: si non aliqui, unus aliquis absque dubio. Nullus omnino,
neque benevolus nobis, neque malevolus, non modo quidquam tale
prodidit, sed nec significavit.
Verbi gratia. Dant nobis adversarii, nec aliter possunt, fuisse
Romanam Ecclesiam aliquando Sanctam, Catholicam, Apostolicam: tum
quum haec a Divo Paulo promeruisset elogia:[68] "Vestra fides
annuntiatur in universo mundo: sine intermissione memoriam vestri
facio: Scio quia venien ad vos, in abundantia benedictionis
Christi veniam: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim
obedientia in omnem locum divulgata est." Tum quum ibi Paulus in
libera custodia[69] disseminaret Evangelium; tum quum in ea
quondam "Babylone coelectam Ecclesiam"[70] Petrus regeret; tum
quum ille Clemens,[71] apprime laudatus ab Apostolo,[72] sederet
ad ipsa gubernacula; tum quum profani Caesares,[73] ut Nero,
Domitianus, Traianus, Antoninus, Romanos Pontifices laniarent;
tum etiam, vel Calvino[74] teste, quum Damasus, Siricius,
Anastasius, Innocentius, clavum tenerent Apostolicum. Hoc enim
saeculo nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab Evangelica
doctrina, liberaliter ille concedit.
Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit?
Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice,
qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio
pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta
progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma,
inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis
dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus,
neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel
obscure iaceret in commentarios?
Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia
multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac
repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post
homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse
meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil
movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum
christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem
corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.