FIRMAMENTVM PATRVM

Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris

fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas,"[67] facile princeps

et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum

opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et

importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis

hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in

partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras

imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa

volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis

sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris

condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem

decrepitam pervenere.

Quod si frequenter ipsi quoque ab auctoritate maiorum, ab

Ecclesiae praxi, a successione Pontificum, a Conciliis

oecumenicis, a traditionibus apostolicis, a cruore Martyrum, a

scitis Praesulum, a visis eventisque mirabilibus argumentati

sunt; tamen omnium maxime et libentissime sanctarum Litterarum

testimonia densa conglobant, haec premunt, in his habitant, huic

"armaturae fortium" duces robustissimi, sarta tecta civitatis Dei

contra nefarios impetus quotidie munientes, optimo iure primas

partes honoratissimasque porrigunt.

Quo magis demiror illam exceptionem adversarii superbam et

fatuam, qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in

Scripturis confertissimis Scripturarum penuriam obiectat.

Tantisper se Patribus assensurum dicit, dum sacris Litteris

adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igitur procedant

armati atque stipati Christo, Prophetis, Apostolis atque omni

apparatu biblico, celeberrimi auctores, antiquissimi Patres,

sanctissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius,

Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus,

latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, quam hi

Patres, amicissimi Scripturarum, ex Scripturis exstruunt. Quas

afferunt, afferemus; quas conferunt, conferemus; quod inferunt,

inferemus. Placet? Excrea, dic sodes--Minime vero, inquis, nisi

recte exponant--Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihilne

pudet labyrinthi?

Ergo quum sperem in Academiis florentissimis consociatum iri bene

multos, qui, non pingui Minerva, sed acuto iudicio in has

controversias inspecturi sunt, et horum responsa nugatoria

libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, ut qui contra

sylvestres tumulos mendiculorum inermium nobilitatem et robur

Ecclesiae Christi cogitem educere.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 34 / 70 题