PATRES

Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum

increbuit, Doctores,[36] id est, eminentes theologi; et

Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt.

Huiusce generis "scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova

promentes et vetera,"[37] Christum callentes et Moysem, Dominus

ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco

donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius.

Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro

certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam

iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam

et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis:

/*-pede pes, densusque viro vir.

Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam

sunt nostri, quam Gregorius ipse decimus tertius, filiorum

Ecclesiae Pater amantissimus. Nam ut omittam loca sparsa, quae ex

monumentis veterum conquisita, nostram fidem apposite affirmateque

propugnant; tenemus horum integra volumina, quae de industria

religionem, quam tuemur, evangelicam distincte copioseque

dilucidant. Duplex Hierarchia Martyris Dionysii[38] quas classes,

quae sacra, quos ritus edocet? Pupugit ea res Lutherum[39] tam

valde, ut huius opera "simillima somniis, nec non

perniciosissima" iudicaret. Imitatus parentem Caussaeus,[40]

nescio quis terrae filius, ex Gallia, non est veritus hunc

Dionysium, inclytae gentis Apostolum, vocitare "delirum senem."

Centuriatores[41] vehementer offendit Ignatius et Calvinum,[42]

ut in eius epistolis "deformes naevos, et putidas naenias"

hominum quisquiliae notarint. Censoribus[43] illis "fanaticum

quiddam" Irenaeus edixit; Clemens auctor Stromatum "zizania

faecesque protulit;"[44] reliqui Patres huius aevi, sane

apostolici viri, "blasphemias et monstra posteris reliquerunt."

In Tertulliano rapiunt avide, quod a nobis edocti, nobiscum

communiter detestentur; sed meminerint libellum de

Praescriptionibus,[45] qui nostri temporis sectarios tam

insigniter perculit, numquam fuisse reprehensum. Hippolytus,

Portuensis[46] episcopus, quam belle, quam clare Antichristi

nervum, lutherana tempora, praemonstravit? Eum propterea

"scriptorem infantissimum et larvam" nominant. Cyprianum,

delicias et decus Africae, Gallicanus ille criticus[47] et

Magdeburgici[48] "stupidum, et destitutum Deo, et depravatorem

poenitentiae" nuncuparunt. Quid admisit? Scripsit enim de

virginibus, de lapsis, de unitate Ecclesiae tractationes

euismodi, eas etiam epistolas Cornelio, Romano Pontifici, ut nisi

fides huic martyr detrahatur, Petrus Martyr Vermilius, omnesque

cum eo foederati, peiores adulteris et sacrilegis habeantur. Ac

ne singulis insistam diutius, Patres huius saeculi damnantur

omnes, "quippe qui doctrinam de poenitentia mire

depravarint."[49] Quo pacto? Nam austeritas canonum, quae viguit

ea tempestate, maiorem in modum displicet huic sectae plausibili,

quae tricliniis aptior, quam templis, voluptarias aures titillare

et pulvillos omni cubito[50] solet assuere.

Quid aetas proxima, quid peccavit? Chrysostomus et ii Patres

"iustitiam fidei foede" videlicet "obscurarunt."[51] Nazianzenus,

quem honoris causa, Theologum veteres appellarunt, Caussaeo[52]

iudice, "Fabulator, quid affirmaret, nesciit." Ambrosius "a

cacodaemone fascinatus est." Hieronymus "aeque damnatus, atque

diabolus: iniuriosus Apostolo,[53] blasphemus, sceleratus,

impius." "Vnus" Gregorio Massovio[54] "pluris est Calvinus, quam

centum Augustini." Parum est, centum; Lutherus[55] "nihili facit

adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias."

Longius rem deducere, supervacaneum puto. Nam in hos, qui

bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium,

Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem,

Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos?

Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior

habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi

consentiunt, necessario stomachentur. Etinem qui odere stata

ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum,

Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis,

tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt?

Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis

conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi

Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes

libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur?

Qui captivam hominis voluntatem invexere, qui christiana funebria

sustulere, qui Divorum reliquias incendere, sintne placabiles

Augustino, qui de libero arbitrio libros tres, de cura pro

mortuis unum, de miraculis ad Basilicas et memorias Martyrum

prolixum caput nobilissimi operis[56] et conciones aliquot

exaravit? Qui fidem suis captiunculis metiuntur, nonne

succenseant Augustino, cuius est insignis epistola,[57] qua se

profitetur antiquitati, consensioni, successioni perpetuae et

Ecclesiae, quae sola inter tot haereses Catholicae nomen

usucapione vindicat assentire?

Optatus, Milevitanus episcopus, Donatianam partem revincit[58] ex

communione Catholica; nequitiam accusat ex decreto Melchiadis

(lib. 1); haeresim refutat ex ordine Romanorum Pontificum (lib.

2); insaniam patefacit ex Eucharistia et chrismate contaminatis

(lib. 3); sacrilegium horret ex diffractis altaribus "in quibus

Christi membra portata sunt," pollutisque calicibus "qui Christi

sanguinem tenuerunt," (lib. 6). De Optato quid sentiant, aveo

scire, quem Augustinus[59] ut venerabilem et catholicum

episcopum, Ambrosio parem et Cypriano; quem Fulgentius[60] ut

sanctum et fidelem Pauli interpretem, Augustini similem et

Ambrosii, meminerunt.

Athanasii Symbolum in templis concinunt. Num favent ei, qui

Antonium Eremitam Aegyptium,[61] gravis auctor, accurato libello

dilaudaverit, quique cum Alexandrina Synodo[62] iudicium Sedis

Apostolicae, Divi Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in

hymnis quoties precatur Martyres, quos decantat? Quoties ad eorum

cineres et ossa Regem Martyrum veneratur? Num hunc probabunt?

Hieronymus pro Divorum reliquiis et honoribas scribit in

Vigilantium, in Iovinianam pro virginitatis gradu. Huccine

patientur? Ambrosius[63] tutores suos Gervasium et Protasium,

celebritate notissima, in Arianam ignominiam honestavit; cui

facto divinissimi Patres[64] encomium tribuere: quod factum Deus

non uno prodigio decoravit. Num benevoli sunt Ambrosio futuri?

Gregorius Magnus, noster Apostolus, planissime noster est, eoque

nomine nostris adversariis odiosus; quem Calvini[65] rabies negat

in schola sancti Spiritus educatum, propterea quod sacras

imagines illitteratorum libros appellasset.

Dies me deficeret numerantem epistolas, conciones, homilias,

orationes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibus ex apparato

graviter et ornate nostra catholicorum dogmata roborarunt.

Quamdiu apud bibliopolas ista venierint, tamdiu frustra nostrorum

codices prohibentur; frustra servantur aditus oraeque maritimae;

frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur; frustra tot

portis minaces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec

Sanderus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec nova somnia

vehementius, quam hi, quos recensui, Patres, insectantur. Talia

cogitanti accrevit animus et desiderium pugnae, in qua, quoquo se

moverit adversarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommodum.

Patres admiserit, captus est; excluserit, nullus est.

Adolescentibus nobis ita contigit. Ioannes Ivellus antesignanus

calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium

incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et

imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum

claruisset. Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum

exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter

iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dicere, tanto

popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam,

inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores

feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea,

provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius. Edictum

continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi

legerentur, neve haberentur. Quum tantis clamoribus propemodum

extorti prodiissent, didicere quicumque negotium attigissent,

Patres fuisse catholicos, id est, nostros. Neque hoc sibi

suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus[66] tacuit; qui

quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam

aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset,

quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla

circuitione proloquitur.

Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui

nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum

semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres

assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat.

Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet.

Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum

Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut

reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.

Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus

cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae

maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant.

Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 32 / 70 题