CONCILIA

Gravis, Ecclesia nascente, quaestio de legitimis caeremoniis,

quae credentium animos disturbavit, coacto Apostolorum et

seniorum concilio, soluta est. Credidere parentibus filii,

pastoribus oves, in haec verba mandantibus[24]: "Visum est

Spiritui sancto et nobis." Sequuta sunt ad extirpandam haeresim,

quae varia quibusque saeculis pullulavit, oecumenica veterum

Concilia quatuor, tantae firmitudinis, ut iis ante annos mille

singularis honos tamquam divinis vocibus, haberetur[25]. Non

abibo longius. Etiam domi nostrae, comitiis regni eadem Concilia

pristinum ius inviolatamque dignitatem obtinent. Haec citabo,

teque ipsam[26], Anglia, dulcissima patria, contestabor. Si,

quemadmodum prae te fers, quatuor ista Concilia reverebere,

summum honorem primae sedis Episcopo, id est, Petro, deferes:[27]

incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium in altari

recognosces:[28] beatos Martyres, divosque omnes coelites, ut pro

te Christo supplicent, obsecrabis:[29] mulierosos apostatas ab

infando concubitu et incestu publico coercebis:[30] multa facies,

quae demoliris; multa, quae facis, infecta voles.[31] Porro

Synodos aliorum temporum, nominatim vero Tridentinam, eiusdem

auctoritatis ac fidei cum primis illis fuisse, quando usus

venerit, demonstraturum me spondeo atque recipio.

Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio,

cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et

praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat? Nam et

evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et

probatissima, quae respuere non audebit.

Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab

intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos

compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum

opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione

maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter

aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua

cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno

Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus

abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum

in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si

umquam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus

immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris

patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas,

unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et

humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent

Spiritum,[32] quo salutariter et prudenter sanciat.

Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat

supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos

scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit?

Repertus est Lutherus,[33] qui diceret, anteferre se Consiliis

duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum (putatote suum et

Phillippi), si quando in Christi nomine consensissent. O

circulos! Repertus est Kemnitius[34], qui concilium Tridentinum

ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus?

Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina

Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius

efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus

episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor,

quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae

ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas,

quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et

studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi

ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum

Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et

prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis,

ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et

uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in

Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit

hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: "Aluimus vos in

schola optima."

Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos

palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?--Hussio

et Hieronymo fregere fidem, inquiunt--Qui?--Constantiensis Concilii

proceres--Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen

animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus

ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis

interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat

cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit

Hussium praecipitata malitia. Iussus enim, quum barbaras in sua

Bohemia tragoedias excitasset, semetipsum sistere Constantiae,

despexit praerogativam Concilii; securitatem periit a Caesare,

Caesar obsignavit, christianus orbis resignavit maior Caesare.

Redire ad mentem haeresiarcha noluit: periit. Hieronymus vero

Pragensis furtim venit Constantiam, protectus a nemine; deprehensus

comparuit, peroravit, habitus est perbenigne, liber abiit quo

voluit, sanatus est, haeresim eiuravit, relapsus est, exustus est.

Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant

annales suos. Martinus ipse Lutherus (a. 1518) odium Dei et

hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod

potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit?

Idem accitus Wormatiam (a. 1521), quum et Caesarem et plerosque

Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus

fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente

Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis

induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis

Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae

locupletissimas adversario cautiones providerant:[35] uti noluit.

Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca

sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in

numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis

Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt

salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis

innixi, convolabimus.

Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea

sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet

adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit.

Prosternatur in eo satanas, Christus vivat.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 30 / 70 题