Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen
excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi
ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum
propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri
mentionem: vocari civitatem sanctam (Apoc. xxi. 10), fructiferam
vineam (Ps. lxxix.9), montem excelsum (Isai. ii. 2), directam
viam (Ibid. xxxv. 8), columbam unicam (Cant. vi. 8), regnum coeli
(Matth. xiii. 24), sponsam (Cant. iv. 8), et corpus Christi (Eph.
v. 23 et 1 Cor. xii. 12), firmamentum veri (1 Tim. iii. 15),
multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia
salutaria (Ioan. xiv. 26): illam, in quam universam nullae sint
umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae (Matth. xvi.
18); illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum
praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus
(Matth. xviii. 17), potiatur.
Non est ausus contravenire sonitu, videri noluit Ecclesiae, quam
toties Scripturae commemorant, refragari; nomen callide retinuit,
rem ipsam funditus, definiendo, sustulit. His enim proprietatibus
delineavit Ecclesiam, quae penitus ipsam occulant, et dimotam a
sensibus tamquam ideam platonicam, secretis obtutibus hominum
perpaucorum subiiciant[23]; eorum tantummodo, qui singulariter
afflati, corpus hoc aerium intelligentia comprehenderent, et
huiusce sodalitatis participes subtili quodam oculo lustrarent.
Vbi candor? Vbi simplicitas. Quae Scripturae, quae sensa, qui
Patres, hoc penicillo depingunt Ecclesiam? Sunt Christi ad
Asiaticas ecclesias (Apoc. i. 2, 3), sunt Petri, Pauli, Ioannis,
aliorum ad diversos epistolae; frequentes in Actis Apostolicis
inchoantur et propagantur ecclesiae (Act. viii. 10, 11 et seq.).
Quid istae? Num soli Deo et sanctis hominibus, an christianis
etiam cuiuscumque generis, manifestae?
Sed profecto durum telum necessitas est. Ignoscite. Nam qui
saeculis omnino quindecim, non oppidam, non villam, non domum
reperiunt imbutam doctrina sua, donec infelix monachus (Lutherus)
incesto connubio votam Deo virginem funestasset; aut Helvetius
gladiator (Zuinglius) in patriam coniurasset; aut stigmaticus
perfuga (Calvinus) Genevam occupasset; ii coguntur Ecclesiam, si
quam volent, in latebris venditare, et eos parentes asserere,
quos nec ipsi noverint, neque mortalium quisquam aspexerit. Nisi
forte gaudent maioribus illis, quos haereticos fuisse liquet, ut
Aerio, Ioviniano, Vigilantio, Helvidio, Iconomachis, Berengario,
Valdensibus, Lolhardo, Wiclefo, Hussio; a quibus pestifera
quaedam fragmenta dogmatum emendicarint.
Nolite mirari, si fumulos istos non pertimui, quos, modo ad
meridianam lucem venero, minime fuerit laboriosum dispellere.
Haec est enim nostra sermocianatio. Dic mihi: subscribis
Ecclesiae, quae saeculis anteactis viguit?--Omnino.--Obeamus ergo
terras et tempora. Cui?--Coetui fidelium.--Quorum?--Nomina
nesciuntur, sed constat plurimos exstitisse.--Constat? Quibus
constat?--Deo.--Quis dicit?--Nos, qui divinitus edocti
sumus.--Fabulae qui credam?--Si arderes fide, tam scires hoc,
quam te vivere.
/* Spectatum admissi, risum teneatis?
Iuberi christianos omnes adiungere se Ecclesiae, cavere ne
spiritali gladio trucidentur, in domo Dei pacem colore, huic
animas credere columini veritatis, istic querelas omnes deponere,
hinc eiectos habere pro ethnicis; nescire tamen tot centinis, tot
homines, ubinam illa sit, quive huc pertineant? Vnum illud
crepare in tenebris, ubi ubi sit Ecclesia, tantummodo sanctos et
in aethera destinatos ea contineri? Ex quo fit ut, si quis
imperium sui Praesulis detrectare velit, scelere solvatur,
dummodo sibi persuadeat presbyterum in crimen incidisse, et ab
Ecclesia protinus excidisse.
Quum scirem adversarios talia comminisci, quod nullius aetatis
Ecclesiae consuessent, et orbatos tota re, velle tamen inter
angustias vocabulum possidere, solabar me vestro acumine, atque
adeo mihi pollicebar, fore ut quamprimum huiusmodi technas ex
ipsorum confessione cerneretis, statim homines ingenui et cordati
stultas argutias in vestram intextas perniciem exscinderetis.