SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA

Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum

apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis

exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim

haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii.

Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam

sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si

nominant Evangelium, accurrimus. A nobis verba sunt:[18] "Hoc

est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi

Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri

Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici

potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet;

neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento

sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis,

Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta

superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc

pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] "Corpus meum, quod pro

vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc

durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae.

Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant

Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota

connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum,

carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil

aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.

Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid

agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri

suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda

canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat

arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum,

inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei

verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes,

obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio

steteris, nullum iudicium fore.

Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de

infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de

necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum

meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate

Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de

caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim

in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque

discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum

admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus,

aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus

et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen

tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non

persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide

requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites,

in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis

viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed

valentissima causa et certissima veritate debilitem.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 26 / 70 题