SACRAE LITTERAE.

Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa

loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum

foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium

voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius,

ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus

intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere,

et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle

atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium

Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim

voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de

Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum

finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset.

Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas?

Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata

circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut

Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,"

flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret

apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque

disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid

Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum

odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero

canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis

disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio,

quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita

defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.

Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam,

concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges,

academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia

conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle

dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat,

exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis,

partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6]

codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani

vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de

quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque

libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi

Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam

pridem damnaverant atque deriserant.

Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum

pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque

privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum

Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem

Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici

cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus

est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit.

Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim

disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui

iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio

instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat,

cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere.

Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros

Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula

et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque

Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum

ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non

prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum

et horridum conspuatur?

Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii

certe licet in ore suorum asseclarum volitent, sacerdotia

nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos,

equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi,

prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti

arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad

stomachum non fecissent, obliterant. Ecquis est vel mediocriter

institutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? Qui homines

quamprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi

veteratorias artes, tamquam ad familiarem daemonem currerent, non

aurium convicio sed strepitu pedum exciperentur. Quaererem ab

eis, verbi gratia, quo iure corpus biblicum detruncent atque

diripiant? Respondent: non se veras Scripturas exscindere, sed

excernere supposititias. Quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim

responsum a Calvino[11] praescribitur, ut Ecclesiae iudicium, quo

spiritus examinantur, subterfugiat. Cur igitur alios alii

lancinatis, quum omnes eodem Spiritu gloriemini?

Calvinianorum spiritus recipit sex epistolas, quae spiritui non

placent lutherano; freti tamen uterque sancto Spiritu.

Anabaptistae historiam Iobi fabulam[12] appellant, tragicis et

comicis legibus intermixtam. Qui sciunt? Spiritu docente.

Castalio[13] mysticum illud Salomonis Canticum, quod ut

paradisum animae, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo

delicias catholici admirantur, nihilo pluris quam cantilenam de

anicula, et cum pedissequis aulae colloquium amatorium venereus

furcifer aestimavit. Vnde hausit? A spiritu. In Apocalypsi

Ioannis, cuius omnes apices excelsum aliquid et magnificum

sonare confirmat Hieronymus,[14] tamen Lutherus[15] et Brentius

et Kemnitius quiddam, nescio quid, difficiles aristarchi

desiderant; eo scilicet propendentes, ut exautoretur. Quem

percontati? Spiritum. Quatuor Evangelia fervore praepostero

Lutherus[16] inter se committit, et prioribus tribus Epistolas

Pauli longe praeferens, "unicum" deinceps "Evangelium Ioannis,

pulchrum, verum, praecipuum" decernit esse nominandum; quippe

qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum

socios adscripsisset. Quo doctore? Spiritu. Quin etiam iste

fraterculus[17] non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo

perstringere, quod in eo crebrius bona nobis virtutum opera

commendentur. Quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza ex

Lucae vigesimo secundo capite : "Hic calix, novum testamentum,

in meo sanguine, qui (calix) pro vobis fundetur, <Greek:

potaerion enchunomenon>," ausus est ut corruptum vitiatumque

traducere, quod haec oratio nullam expositionem, nisi de vino

calicis converso in verum Christi sanguinem, patiatur. Quis

indicavit? Spiritus. Denique quum omnia credant suo quisque

spiritui, nomen sancti Spiritus horribili blasphemia mentiuntur.

Qui sic agunt, nonne se produnt? Nonne facile refutantur? Nonne

in concessu talium virorum, quales estis Academici, tenentur ac

minimo negotio constringuntur? Cum his ego timeam pro fide

catholica disputare, qui pessima fide voces non humanas, sed

aethereas tractavere?

Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia

sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum,

collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil

praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus

intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc

persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam

impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus

locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium

condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas

corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo

muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla

phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus

obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas,

impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere

favillas, aut saxa mandere, potuissent.

Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes

adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane

addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro

sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum

hostium decertandi.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 24 / 70 题