EPISTOLA [1]

AD REGINAE ANGLIAE CONSILIARIOS, QUA PROFECTIONIS SUAE IN ANGLIAM

INSTITUTUM DECLARAT, ET ADVERSARIOS AD CERTAMEN PROVOCAT

Quandoquidem, viri ornatissimi, a Germania et Bohemia revocatus,

non sine ingenti vitae meae periculo, in hoc florentissimum

Angliae regnum, dulcissimam patriam meam, tandem aliquando

perveni, pro Superiorum meorum voluntate, Dei gloriam et animarum

salutem promoturus; verisimile esse putavi, me turbulento hoc,

suspicioso ac difficillimo tempore, sive citius, sive aliquanto

tardius, in medio cursu abreptum iri. Quapropter ignarus quid de

me futurum sit, quum Dei permissu in carceres et vincula forte

detrudendus sim, ad omnem eventum scriptum hoc condidi: quod ut

legere, et ex eo causam meam cognoscere velitis, etiam atque

etiam rogo. Fiet enim, ut hac re non parvo labore liberemini, dum

quod multis ambagibus inquirere vos audio, id totem aperta

confessione libere expromo. Atque ut rem omnem, quo melius et

intelligi, et memoria comprehendi queat, compendio tradam, in

novem omnino capita eam dispertiar.

1. Profiteor me, quamvis indignum, Ecclesiae Catholicae

sacerdotem, et iam octo abhinc annis magna Dei misericordia in

Societatem nominis Iesu cooptatum, peculiare quoddam belli

genus sub obedientiae vexillo suscepisse; ac simul me omni

divitiarum, honorum et aliorum huiusmodi bonorum spe, et

habendi potestate, abdicasse.

2. Generalis Praepositi nostri decreto (quod ego tamquam mandatum

coelitus missum, et a Christo ipso sancitum veneror), Praga Romam,

ubi Generalis nostri perpetua sedes est; Roma deinde in Angliam

contendi: qua animi alacritate etiam in quamcumque aliam orbis

terrarum partem, sive ad christianos, sive ad infideles, profectus

fuissem, si me ad eam profectionem superiores mei designassent.

3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium

administrem, rudes in fide instituam, flagitiosos a scelere ad

meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut

summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam,

atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem,

qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector,

oppressi iacent, depugnem.

4. Numquam mihi animus fuit, imo et a Patribus, qui me miserunt,

severe prohibitum mihi est, ut ne reipublicae ac politicae huius

regni administrationis negotiis me immisceam: nam et aliena haec

sunt a vocationis meae instituto, et iis animum cogitationesque

meas libenter avoco.

5. Quamobrem vestra clementia fretus, ad gloriam Dei tria non

minus aequa, quam ab omni pacis et tranquillitatis reipublicae

perturbatione aliena, concedi mihi et permitti humillime postulo.

Primum est, ut Dominationes vestrae, pro sua et reipublicae

dignitate, me pro religione disserentem audire non graventur.

Alterum, quod et cumprimis desidero, et maximi momenti esse

arbitror, ut mihi liceat in consessu doctorum, magistorum et

utriusque Academiae virorum insignium, sacrosanctae theologiae

professorum, verba facere. Promitto me catholicae Ecclesiae fidem

invictis rationibus et sacrarum Scripturarum, Conciliorum, Patrum

atque historiarum auctoritate, ac denique ex ipsa tum naturali,

tum morali philosophia efficaciter demonstraturum et defensurum.

Tertium, ut audiar ab utriusque iuris, sive canonici, sive

civilis, peritis, quibus eamdem fidei veritatem, legum, quae

etiamnum vigent, testimonio atque auctoritate comprobabo.

6. Nollem equidem quidquam proferre, quod insolentem

provocationem aut arrogantiam aliquam prae se ferret; quum et

mundo mortuus iam sim, et ex animo paratus promtusque, ut me ad

cuiusvis pedes abiiciam ac vestigia etiam exosculer. Tantus tamen

animus mihi est pro gloria et maiestate Regis mei Iesu

amplificanda, tanta in eius favore fiducia, tanta denique in

causae aequitate et firmissimorum argumentorum ac probationum

robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec

omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem,

quantumvis imperitam multitudinem et grammaticos quosdam

adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem

inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare);

ut cum illis omnibus, vel cum eorum quolibet, vel cum

antesignanis ex omni illorum numero delectis, ultro me offeram

congressurum; bona fide protestans eo mihi gratius fore certamen,

quo melius instructi accesserint.

7. Et quoniam Dominus Deus Dominam meam reginam, eximiis naturae,

eruditionis ac regiae educationis dotibus exornare voluit, si sua

Maiestas huiusmodi auditionem, qualem in quinto articulo secundo

loco efflagitavi, sua regali praesentia et benigna attentione

cohonestare dignaretur, sperarem sane, me articulos controversos

optima methodo et perspicuis argumentis ita illustrare, atque ab

omnibus fallaciarum involucris quibus constricti sunt, explicare

posse, ut zelo veritatis et amore, quo sua Maiestas populum

complectitur, mediocriter eius animum inclinarem, quum ad

plurimas res, quae regno suo non parum detrimenti afferunt,

damnandas et reiiciendas, tum ad nos catholicos, misere iamdui

oppressos, maiore aequitate prosequendos.

8. Neque vero dubium mihi est quin vos, ornatissimi consiliari

S. M., quum in maximi momenti negotiis praeclare ac sapienter

agere soleatis, ubi has de fide controversias, quas adversarii

nostri non sine fuco et confuse plerumque pertractant, bona fide

delectas et fuco nudatas perspexeritis, luce meridiana clarius

cognituri sitis, quam solidis et firmis fundamentis fides

catholica nitatur. Et quia e contrario protestantium argumenta

sunt omnino frivola et infirma, quae temporis iniquitate vim

aliquam contra nos habere putantur; futurum spero, ut vestrarum

animarum et innumerabilium aliarum, quae a vestro nutu et

exemplo pendent, miserti, ab huiusmodi falsorum dogmatum

architectis et doctoribus facies vestras animumque ipsum

avertatis, ac nobis, qui vitam nostram pro vesta salute

alacriter profundere parati sumus, aequiori et magis propitia

mente auscultetis. Multae innocentes manus quotidie et sine

intermissione pro vobis in coelum attolluntur. Haec in vos

studia sunt eorum Anglorum, qui in provinciis transmarinis

numquam interiturae posteritatis patres, virtuti et eruditioni

adquirendae dant operam; omninoque secum statuerunt, a salute

vestra promovenda non prius absistere, quam vel animas vestras

Christo lucrifecerint, vel lanceis vestras confixi generose

occubuerint. Et quidem quod ad Societatem nostram attinet, velim

sciatis, omnes nos, qui sumus de Societate Iesu, per totum

terrarum orbem longa lateque diffusi, (quorum continua successio

et multitudo omnes machinationes vestras anglicas facile

superabit), sanctum foedus iniisse ut cruces, quas nobis

iniicietis, magno animo feramus, neque umquam de vestra salute

desperemus, quamdiu vel unus quispiam e nobis supererit, qui

Tiburno[2] vestro fruatur, atque suppliciis vestris

excarnificari, carceribusque squalere et consumi possit.

Iampridem inita ratio est, divinique numinis auspicio inchoatum

certamen; nulla vis, nullus impetus adversariorum superabit. Hac

ratione consita et tradita olim fides est, eadem in pristinam

dignitatem revocari et restitui debet.

Quod si hoc scriptum meum, quod offero, reiicitur, nec benevoli

conatus mei quidquam possint efficere, et pro itinere multorum

millium milliarium vestri causa suscepto, ingratum animum

experiar; id unum agendum mihi supererit, ut vos causamque meam

Deo scrutatori cordium commendem: quem quidem ex animo precor, ut

nobis tantisper gratiam suam impertiri velit, qua ante extremum

remunerationis diem in unam sententiam conspiremus; et ut tandem

aliquando in coelo, ubi nulla erit iniuriarum memoria, amicitia

sempiterna perfruamur.

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities · 第 10 / 70 题